Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: faciendum

Your search found 155 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 86-103:


86. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 815 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

genuit Nahor. Gen, 11. Nahor 29 annorum genuit Thare. Gen. 11. Thare 79 annorum genuit Abraham. Gen. 11. Abraham 100 annorum genuit Isaac. Gen. 17.
Tertius Millenarius. Initium tertii millenarii, faciendum ab anno 52 Abrahae: atque expleto 49 huius Millenarii, natus intelligetur Isaac. Isaac annorum 60 genuit Iacob. Gen. 25. Iacob anno aetatis centesimo tricesimo migravit in Aegyptum. Gen. 47. In Aegypto autem vixit annis 17. Gen. 47.


87. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 827 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

alterum, de Dei providentia. De quibus haec dogmata valde apposite, nec non salubriter memoriae commendantur. 1 Necessarium esse, ut cognitam veritatem, quoties a nobis exigitur, publice profiteamur, parati rationem nostrae fidei reddere (quemadmodum Petrus loquitur) omni poscenti. 2 Id aut faciendum etiam cum fortunarum omnium atque capitis periculo, si quando contingat, tyrannos propter illam confessionem, tormenta, proscriptiones bonorum, exilia, deportationes, denique mortem interminari. 3 Unum Christum, eiusque veritatem, prae omnibus rebus quae in mundo sunt, colendam, atque


88. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 837 | Paragraph | SubSect | Section]

IN DECRETI PRIMA PARTE, DISTINCT. 8. CAN. 11. Dei veritatem, non hominum consuetudinem sequi oportet. Si solus Christus audiendus est, non debemus attendere quid aliquis ante nos faciendum putaverit: sed quid prius, qui ante omnes est Christus, prior fecerit. neque enim hominis consuetudinem sequi oportet, sed Dei veritatem, cum per Esaiam propheci loquatur Deus et dicat: Sine causa colunt me, mandata et doctrinas hominum docentes. Liquido igitur ex praemissis apparet, quod


89. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 843 | Paragraph | SubSect | Section]

nonnullis placet, Hieronymi sit, sive ut alii malunt, Paulini, neque nunc disputo, neque multum refert: quando piam ac doctam, ex illius seculi esse inter omnes convenit) ita legimus: Praecipua tibi cura sit, legem nosse divinam, per quam possis quasi praesentia cernere exempla sanctorum: quid faciendum sit, quidve vitandum, illius consilio disce. Maximum enim ad iustitiam auxilium est, implere Divinis eloquiis animum: et quod opere exequi cupias, semper corde meditari. Rudi adhuc populo, et hominibus ad obedientiam insuetis, per Moysen imperatur a Domino, ut in signum memoriae qua


90. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 844 | Paragraph | SubSect | Section]

excodenda est: cui non tam frequenter recordanda sunt praecepta Domini, quam semper cogitanda. Sint ergo divinae Scripturae semper in manibus tuis, et iugiter mente voluantur: ne sufficere tibi putes, mandata Dei memoria tenere, et operibus oblivisci. Sed ideo illa cognosce ut facias, quicquid faciendum didiceris. Rursus ibidem: Ita habeto solicitudinem domus, ut aliquam tamen vacationem animae tribuas. Eligatur tibi opportunus et aliquantum a familiae strepitu remotus locus, in quem tu, velut in portum, quasi ex multa tempestate curarum te recipias, et excitatos foris cogitationum


91. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 848 | Paragraph | SubSect | Section]

dici posset seculare. An ex hoc aliquid secundum spiritalem promissionem hic intelligere cogamur, ut aeternum dictum sit ideo, quia hinc aeternum aliquid significat. An potius locutionis est Scripturarum, ut aeternum appellent, cuius rei finis non constituitur: aut non ita fit, ut deinceps non sit faciendum, quantum pertinet ad curam vel potestatem facientis, sicut ait Horatius: Serviet aeternum, qui parvo nescit uti. Non enim potest in aeternum servire, cuius ipsa vita, qua servit, aeterna esse non potest. Quod testimonium non adhiberem, nisi locutionis esset. Verborum quippe illi sunt


92. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 947 | Paragraph | SubSect | Section]

24, Locutus est Dominus, id est, praecepit. Sic in novo Testamento saepe dicere, pro praecipere accipitur: ut Matth. 4, Dic ut lapides isti panes fiant: Domine dic sorori meae, ut me adiuvet. Rom. 12, Dico enim per gratiam, quae data est mihi, id est praecipio. Genes. 18, Et festinavit ad faciendum vitulum. Ibidem, Vitulum quem fecerat, id est, praeparaverat vel coxerat. Sic praedicare Evangelium omni creaturae, pro, omni homini: vocabulum nempe generalius pro specialiore ponitur. Econtra quoque saepe specialiora pro generalioribus ponuntur: quem tropum dicunt Grammatici esse tum


93. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 975 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ut est, Annon sunt 12 horae diei? Annon frater tuus Aron facundus est? Miserationis, ut sunt Threni Ieremiae, ubi per multas interrogationes deplorat sortem Ierosolymae et Iudaeae. Quomodo sedet sola civitas domina gentium, etc. Instantiae, cum adversarium urgemus, Isa. 5, Quid erat faciendum vineae meae quod non feci? Quare expectavi uvas, et fecit labruscas? Sic Isaiae 58, Quare ieiunavimus, et non vidisti, affliximus animas nostras, et nescis? Indignationis interrogatio est illa Matt.


94. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1003 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

smaragdi, adamantes, carbunculi, preciosissimique uniones a se invicem divisi sunt, nec tantum divisi, sed etiam ordine optimo collocati: tamen ob illas tantas angustias, vel potius ob nostram ruditatem, stupiditatemque ac caecutientiam in tantis rebus eas percipere non possimus. Faciendum ergo idem est, quod in cognoscendis parvis artificiosissimisque picturis aut sculpturis fit, ubi plurima singularique arte expressa congestaque sunt: quarum alia ita valde eminent, ut mox conspiciantur: alia contra sunt remotiora obscuriusque expressa, ut non nisi ab attentissime


95. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1009 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

colon ex subintellecta sententia, Oro ac obsecro vos, ut idem sentiatis. Etsi autem sermo omnino ex diversis constet, et plerunque illae partes, aut etiam multi sensus a sese in vicem ita diversi sint, ut non ex sese mutuo pendeant, utque non raro sit quasi novum initium sermonis faciendum: artis tamen non vulgaris habetur, si molli quadam et ferme latente transitione ex alia iam absoluta materia aut tractatione in aliam transeas. Hoc vero artificio dicendique virtute valde excellit Paulus, qui ita molliter et quasi latenter ab alio ad aliud transit, ut


96. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1027 | Paragraph | SubSect | Section]

quid agatur, quid expectare debeant intimare. Ubi autem benevolos, intentos, dociles aut invenerit aut ipse fecerit, caetera peragenda sunt, sicut causa postulat. Si docendi sunt, qui audiunt, narratione faciendum est: si tamen indigeat, ut res de qua agitur, innotescat. Ut autem quae dubia sunt, certa fiant, documentis adhibitis ratiocinandum est: si vero quia audiunt, monendi sunt potius quam docendi, ut in eo quodiam sciant, agendo non torpeant, et rebusas. sensum, quas veras esse fatentur,


97. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1049 | Paragraph | SubSect | Section]

nolentes cogimur loqui, etiamsi omnes pontifices et simul omnes monarchae vetarent, et etiamsi nobis mille mortes imminerent. Posses hîc, si liberet, integrum Syllogismum hoc modo formare, tametsi ille iam ferme ad verbum habeatur: Quicquid Deus praecipit dicere aut facere, hoc faciendum est, etiamsi totus mundus prohibeat, nedum vos: Hanc doctrinam de filio suo iussit nos Deus docere: Igitur cogimur eam loqui volentes nolentes. Maior est principium totius vitae moralis, praesertim in populo Dei: quin et Socrates eam sententiam in sua Apologia coram iudicibus urget,


98. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1058 | Paragraph | SubSect | Section]

vero hoc testimonium Irenaei etiam ideo observandum, quo redarguantur ii etiam veteres, qui dixerunt eam a latinis Theologis fuisse reprobatam. Nam Irenaeus certe in latina occidentalique Ecclesia docuit, versatusque est Romae et in Galliis. Est vero eius autoritas testimoniumque meritô plurimi faciendum. Sexto, illa omnino videntur manifeste evincere esse Pauli, quod scribit se fuisse in vinculis, eosque de sua captivitate doluisse, quodque ex Italia scribit. Nemo enim Apostolus perinde in Italia versatus est, nemo ibi, praesertim diu captivus fuit. Diu autem hunc necesse est


99. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1069 | Paragraph | SubSect | Section]

externa signa pro rebus ipsis, veraque pietate amplectamur: ut Isa. 58, Iudaei neglecta vera animi contritione, foris tantum corpus ieiunio cruciabant, et incurvicervico capite pallidi (ut nostri monachi) incedebant. Item ut ex Ioel. 2 apparet, lacerabant vestes, et non cor: cum contra potius faciendum fuisset, ut Propheta inquit: Lacerate corda vestra, et non vestes vestras. Et Isa. 58 dicit Deus, verum ieiunium ac Deo placens esse, non externas afflictiones: sed desistere vexare proximum, ac incipere ei benefacere: id est, veram cordis conversionem ad Deum. Semper sane


100. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1108 | Paragraph | SubSect | Section]

sibimet, pavonum instar, placere: iactantes, Omnia haec feci, non sum sicut caeteri. Sermo quoque eius talis est, ut qui videatur proponere legem possibilem, quae et possit ab homine praestari: et praestita, iustitiam ac vitam suis observatoribus communicare. Docet enim quid sit faciendum: inculcat id, et diligenter observare iubet quid dicatur. Monet item, ut etiam reipsa id faciamus: iubet, hortatur, minatur, promittit: perinde prorsus omnia agens, ac si indubitanter per eam iustificari ac salvari possemus. Clamare, repetere ac inculcare non desinit: Si vis in vitam


101. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1123 | Paragraph | SubSect | Section]

ergo est, illud Iehova non esse nomen appellativum, nec temere quemvis Deum significare, sed esse proprium nomen Israelitici Dei, ut intelligamus in sacris Literis non temere quemvis Deum invocari, sed tantum illum unicum, qui se hoc nomine Iehova suo populo revelaverit. Idemque nobis quoque faciendum esse, ut nos et in docendo, et in orando ab Ethnicis, Turcis et Iudaeis separemus, ac non temere, vel ad dextram, vel ad sinistram declinemus, sed revelata nobis divinitus via incedamus. Quod autem Graeci, Latini et multae vernaculae linguae per nomen Dominus, hanc vocem


102. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1188 | Paragraph | SubSect | Section]

praefationem, ut iam hîc de eo congrediamur, de quo adversarii provocant. Scripturas obtendunt, et hac sua audacia maxime quosdam movent: in ipso verô congressu firmos quidem fatigant, infirmos capiunt, medios cum scrupulo dimittunt. Mox docet, Quid contra eos, quando Scripturas obtendunt, faciendum sit. Hunc igitur, inquit, potissimum gradum obstruimus non admittendi eos ad ullam de Scripturis disputationem. Si hae sunt illae vires eorum, an ne eas habere possint, despici debet, cui competat possessio Scripturarum, ne is admittatur ad eas, cui nullo modo competit?


103. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1206 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

scriptores certe adhuc meminissent, etiamsi ipsa non amplius extaret. 24 Paulus dicit Spiritum S. clamare in piorum cordibus Abba pater, et testimonium praebere spiritui nostro (ut et prius dixi) quod filii Dei simus, istam nostram Religionem sequendo. Plurimi prorsus hoc testimonium faciendum est, quod est omnipotentis Dei, quodque omnis totius mundi sapientia prorsus ignorat. Pii vero id sensibiliter in corde suo sentiunt, et de eo vehementer laetantur et exultant. 25 Quid vero contra pro sua sententia istae Epicureae pecudes afferunt, imo etiam quid certi contra


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.