Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: catholici

Your search found 30 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 17-23:


17. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 82 | Paragraph | SubSect | Section]

fuisset, ab episcopatu depositus, capitulum autem biennio suspensum interdictumque exstitit, ita canonicis exposcentibus legibus, vel unico autem ex capitulo contradicente, canonistis suffragantibus ac docentibus, salvari capitulum singulaque ejusdem membra. Quia attamen non obstante mea ut Romano catholici obligatione, qua regaliae assensisse non debebam, neque in vasalistica devotione sacratissimae Majestatis Vestrae subditali munere, vi cujus voto meo praejudicare juribus sacratissimae Vestrae Majestatis me non decebat, minus ut commembro capituli cujus honori prospicere obligabar, factum


18. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

qui motus eorum observent, videant. Quid enim, si unam omnes intentionem haberent, uti sub Leopoldo imperatore acciderat? Et si nil obest reipublicae et principis servitio, quod intra catholicos haeretici maneant in Hungaria, quin et ipsi schismatici, item intra haereticos in Anglia Imperio, catholici, quid servitio obesse poterit principis, si uniti intra non unitos sive schismaticos commorentur? Et utinam praetensio haec ejiciendorum unitorum servitio magis non obesset principis. Proinde 3tio necessariam haud censeri Marchae resignationem. Sed neque


19. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

sequenti eluxit anno, quo bellum incepit Borussicum. Sciebat cum Moscoviae et Galliae foedere enascendum mareschallus a Neuperg, ideo nocessitatem militis futuram reginae. Quare leviter castigavit rebelles, et ob protectionem Moscoviae, quae non unitos tuetur, item Galliae et pontificis, qui catholici sunt, ad servandum aequilibrium et erga utramque aulam neutralitate, ratio supradescripta inventa est. Palkovich enim ad congregationem de propaganda fide tanquam apostolicus vicarius scripserat indubie ejus jussu nuncius Viennae apostolicus partes unitorum defenderit, ut illa tandem


20. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 298 | Paragraph | SubSect | Section]

fuit has inter potentias foedus, quo mediante sese obligarunt mox fatae potentiae ad succurrendum una alteri cum 25 milibus regulati militis, aut si quaepiam militiam nollet, tunc sumptus illos, qui ad talem necessarii forent militiam. Moscovia etiam die 22. Maji ad hoc accessit foedus universique catholici principes, ut omnino religionis bellum putaretur praedicareturque ab haereticis. Sabaudia et Hispania neutralis mansit in apparentia, reipsa cum Gallia conjuncta. Cogitandum eo magis erat Angliae aliisque protestantibus, quod Algerini Africae cum imperatore occidentis in pacem venerint


21. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 298 | Paragraph | SubSect | Section]

cum imperatore occidentis in pacem venerint eorumque legati Viennae erant. Omnes svadebant circumstantiae, catholicorum principum eam esse cogitationem, maris ut se mediterranei dominos efficiant et Anglos caeterosque protestantes principes occidentalibus privent insulis et navigatione. Hinc uti catholici in foedus una coaluerunt, sic et protestantes. Rex enim Borussiae Fridericus, admirandi vir potius quam imitandi ingenii saeculorumve princeps, sese cum Anglia die 16. Januarii palam conjunxit. Dania, Svecia ac Hollandi neutrales mansere, uno excepto: si religionis bellum foret.


22. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 312 | Paragraph | SubSect | Section]

ab Austria) actuale imperii immutandum systema, Protestantium videlicet electorum ac in imperio votorum subversionem. Hoc sane Protestantes perspicaciter metuere possunt dicereque jure, quod eos concernit, bellum hoc et religionis esse et status imperii eversivum . Catholici e contra principes jure negant, bellum hoc religionis dici posse, aut status imperii eversivum. Cum enim catholica fides in humanis non fundetur mediis, neque Protestantibus fuisset impositum Romanocatholicam amplecti fidem, nec de imperio lis est nec de religione, sed de aerario


23. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 313 | Paragraph | SubSect | Section]

se conjunxit Austriae, ut nempe ista terrestribus copiis juvet Galliam, sicuti hactenus servivit Angliae ad ejus felicitatem et eam gloriam, quod Austriacis viribus aequilibrium Europae penes Angliam steterit. Sane quisquis accuratius haec perpenderit, in praesenti rerum catholicarum circumstantia catholici principes nunquam sibi consuluere melius atque hac ratione istoque instituto ac systemate. Si enim Gallia et Hispania res suas navales promoveant et his intendant, facile Mediterranei maris et occidentalium Indiarum reddentur dominae. Si Austria cum Polonis et Moscovia terrestri


Bibliographia locorum inventorum

Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.