Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: dignitatis

Your search found 158 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 84-107:


84. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 46 | Paragraph | SubSect | Section]

sit etiam quaedam immersio in calamitates: cum Dominus Marci 10. ad filios Zebedaei dicit: Potestis ne baptizari baptismate quo ego baptizor? i. potestis ne, patienter perferre talem ac tantam crucem propter gloriam Dei, quantam ego perferam, ut vobis veluti praemium petatis, proximum gradum dignitatis a mea? Sic et Luc. 12. inquit Dominus: Baptisma habeo baptizari, et quomodo angor donec finiatur? SEXTO, significat quoque Baptismus et Baptizari mortificationem veteris hominis, et suscitationem novi: quia sicut in immersione est primum veluti submersio immundi


85. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 63 | Paragraph | SubSect | Section]

in caput, et tu in caudam, Deut. 28. pro, ipse fiet tuus dominus aut superior, et tu eius subditus aut servus. Fuerunt inimici eius in caput, Thren 1. pro superiores, et dominati sunt ei. Esa. 9. paulo aliter caput et cauda ab ipsomet propheta exponitur. Dicit enim, virum gravem et magnae dignitatis esse caput: pseudoprophetas vero esse caudam quod ob doctrinae et morum impuritatem seductoribus tribuitur, tanquam qui stercora infernalia egerant. In eadem significatione dicitur, Ponere in caput. Deut. 1. Ponam illos in capita vestra. Ponet te Iehova in caput, non in caudam, Deut.


86. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 67 | Paragraph | SubSect | Section]

Cathedra notat. Convenit pulchre cum hoc sensu aut significatione vocis huius; quod Dominus dicit Matth. 23, scribas et pharisaeos audiendos esse, cum sedent in cathedra Moysi: id est, doctrinam eius tradunt aut legunt: non cum sedent in cathedra pestilentiae aut derisorum. Nam de aequalitate dignitatis, aut successione in locum Moysis intelligi non potest. Non enim Moysi, sed Aaroni; illi successerant. Moyses non reliquit post se certum ordinem successorum, praeter unum Iosuam: nec quisquam illi comparandus fuit. Quod autem haec sit sententia, etiam ex eo apparet, quod alioqui, si pro


87. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

est. Iohann. 3. Qui de caelo venit. Et 6 Panis de caelo descendens: id est, ex spirituali cohabitatione et favore Dei. Panis enim simul ibi et filium Dei, et eius beneficia complectitur. Luc. 10. dicitur satan veluti fulgur de caelo cecidisse: qui quidem non per locum cecidit, sed per gradus dignitatis: nempe ex illa summa iustitia, favore Dei, spiritualique beatitudine, in summam iniustitiam, et poenas aut calamitates aeternas ac spirituales. Sic impii dicuntur Os ponere in caelo, Psalm. 73, id est, maledicere, ac impia loqui de Deo et eius religione. Sic nostra conversatio dicitur


88. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 120 | Paragraph | SubSect | Section]

domini ac gubernatores esse videntur, ut ipsemet summus Deus omnibus praeest: sive etiam quod Deus eis aliquo modo suam potentiam, officium ac dignitatem communicat: sicut Paulus testatur, potestates esse a Deo: et repugnantes magistratui, ipsimet Deo repugnare. Hanc communicationem nominis ac dignitatis, et vicissim etiam privationem eius, videtur Deus Psal. 82 indicare cum ait: Ego dixi, vos dii estis et filii excelsi: veruntamen sicut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis. Sic Exod 22, et Deut 19, dicitur aliquis adduci ad Deos, id est, Iudices.


89. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 120 | Paragraph | SubSect | Section]

Abrahamo tres apparent, et tamen ille tantum unum adorat: et mox totus sermo mixtim iam de uno, iam de tribus, iam in singulari, iam in plurali habetur, ut ea numeri alternatione ostendatur et unitas Dei, et trinitas personarum. Perfidi Iudaei, ut mysteriam Trinitatis eludant, dicunt honoris ac dignitatis cuiusdam gratia pluralem pro singulari usurpari: ut aliquando reges ac principes de se scribunt. sed non possunt dare exempla similia de aliis potentibus in Sacris literis. Tum porro ista consonantia plurium Scripturae locorum in plurali numero positorum, propalam eos redarguit. Porro


90. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

2. Redire fecit dexteram suam retrorsum a facie inimici. pro, non est opitulatus nobis, passus est hostes vincere. Tertio, indicat favorem. Sic Christus dicit iustos in extrema die ad dexteram collocandos, iniustos contra ad sinistram: Matth. 25. Quarto, dextera Dei significat aequalitatem dignitatis, gloriae, ac potentiae. Sic Christus iubetur sedere ad dexteram patris. Psalm. 110. et post resurrectionem ad dexteram Dei consedisse dicitur. Postremo, Virum dexterae Dei, Psalm. 80, alii intelligunt de eo quem Deus dextera sua potentem fecerat: alii de eo, qui incidit in manum aut


91. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

7. et de Agone Christi Cap. 26, et lib. 1. locutionis de Genesi. In Psalmum vero 120 ita scribit: Dextera nostra dicitur, quicquid nobis aeternum et incommutabile Dominus pollicetur. Sinistra nostra dicitur, quic quid temporale habemus. Ideo dextera felicitatis et dignitatis locus est, sinistra infelicitatis et miseriae. Unde veteres pro dextera reposuere beatam vitam, pro sinistra perpetuam damnationem. Ita vero et dexteram Dei dixerunt esse gloriam aeternam, sinistram opprobrium suppliciumque perpetuum. Dextera Dei, pro virtute et potentia.


92. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

dextrae, gladium verbi, et similia, quibus hoste ferimus. Oecumenius dextera et sinistra arma exponit, de rebus secundis et adversis nos tentantibus, ut prius dixi. Filii Zebedaei petunt, ut sibi in regno Christi liceat alteri ad dexteram, alteri ad sinistram sedere: pro, in proximo gradu dignitatis apud eum esse, aut agere: sumpta locutione a communi more principum, quibus summi dignitate pro ceres ad dexteram et sinistram proximi sedent. Christus Matth. 25, per dexteram et sinistram significat summam felicitatem et infelicitatem, vel etiam damnationem ac salutem Ideo dicit,


93. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

atque adeo etiam in collectis et precationibus Ecclesiasticis vel abusus, vel saltem pravus intellectus huius vocis est, cum toties inculcatur, ut digni simus, fiamus, aut habeamur vita aeterna, favore Dei: ubi operarii plerunque meritum includunt, cum agatur de gratuita dignificatione, aut dignitatis imputatione, quod gratis ob Christum digni a Deo habemur aut reputamur, non ob nostra merita Vicina huic vox Mereri est, de qua vide in voce MERITI: ubi de hisce loquutionibus et erroris occasione prolixius dicetur. Porro illa Latinis usitata huius nocis significatio, cum virorum


94. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 195 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, experieris eius omnipotentiam ac bonitatem. Sic Roman. 6, dicitur Christus excitatus a mortuis per gloriam patris. Hebr. 1, Christus dicitur splendor gloriae patris: id est, gloriosae ipsius dignitatis. Coloss. 1. Secundum robur gloriae ipsius. Gloria Dei etiam omnia bona ac beneficia Dei aliquando significare videtur. Ephes. 3. Ut det nobis secundum divitias gloriae suae id est, gloriosorum bonorum ac beneficiorum, quae largiri piis solet. Aliis Gloria hic misericordiam valet.


95. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

praeceptum, Honora parentes contra impiam Pharisaeorum glossam Matthaei 15 et 19, ac Mar. 10 exponit, quod videlicet sint omnibus officiis ac beneficiis sublevandi, non solo quodam quasi caeremoniario honore. Hac de causa et Latinis praemium amplioris dignitatis viro, praesertim docto exhibitum, Honorarium vocatur: contra vero ignobiliori mercenario aut manuario artifici, Merces. Eadem ratione accipiendum est, quod Paulus inquit Rom. 12, Honore vos invicem praevenientes. i. non tantum externa quadam reverentia sed etiam mutuis officiis


96. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 220 | Paragraph | SubSect | Section]

solo decreto ratione ac consensu transferre. Sed cum fides dicitur nobis imputari ad iustitiam, tum significat idem quod pro iustitia haberi, vel iustitiae loco, suo quodam modo, esse: ut mox clarius dicetur. Vel etiam dicamus duplicem esse imputationem: primum, rei aut mercis: deinde, precii, seu dignitatis eius. Rei quidem, cum res eadem ab alia persona ad aliam, non realiter aut essentialiter, sed sola cogitatione aut ratione transfertur. Sic imputatur nobis Christi iustitia, et vicissim ei nostra iniustitia. Precii vero imputatio est, cum rei precium aut valor ab alia re ad aliam ita


97. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 302 | Paragraph | SubSect | Section]

Proverb. 25, significat linguam delatorum, aut secreto et clanculum detrahentem, et lacerantem alios. Inquit. n. Ut ventus Aquilo fugat pluviam, sic facies iracunda linguam secreti. id est, gravis et serii plenique autoritatis ac dignitatis viri facies, abigit susurrones, et per adulationem de aliis mala garrientes. Lingua dolosa, et labium mendax, Psal. 120, significat hominem sermone mendacia spargentem, et doloso sermone aliis insidiantem. Lingua mollis, id est, sermo placidus, lenis, mollis:


98. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 312 | Paragraph | SubSect | Section]

omnis bonitas et omnis sapientia profluit: perfectione igitur, et origine, aut communicatione solus est Magister. Notabilis quoque locus est Iohan. 3 [?: ] dicit ad Dominum Nicodemus: Rabbi, scimus quod Deo venisti magister. ubi prior vox Rabbi, aut Magister, est tantum quasi dignitatis et honoris [?: appellat- ] posterior vero didascalos, aut Magister, est [?: funct- ] Quod ergo affirmat eum esse aut venisse magistrum [?: ] Deo: sentit, eum esse divinitus missum doctorem [?: ] praeceptorem populo Iudaico, ut eum


99. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 346 | Paragraph | SubSect | Section]

significat regna ac imperia: ut Hierem. 51. Ecce ego contra te mons pestifer (aut perdens) dicit Dominus, qui dissipas universam terram: et extendam manum meam super te, et devolvam te de petris, et tradam te in montem confusionis. Sic vocat Babylonem, licet fuerit in plano sita, ob altitudinem dignitatis et potentiae, qua, sicut praealtissimus quidam mons, super reliquas civitates et populos eminuit. Montem autem combustionis vocat, alludens ad montem cuius sylvs exuritur. Sic et impiorum tyrannorum regna, ob perpetuas aliorum direptiones et spoliationes, montes praedae vocat


100. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 430 | Paragraph | SubSect | Section]

ac Ecclesiae, perpetuo secum apud patrem caelestem regnaturae, quique non proprie huius vitae fugacia, sed alterius aeterna largitur. Christus Matth. 23, vetat nos quemquam vocare patrem in terra: unum enim esse patrem nostrum, qui est in caelis: qua prohibitione vetat summum gradum huius dignitatis, qui soli Deo debetur, tribui hominibus. quin et alibi vult nos, parentes re postulante odisse, propter Deum: nempe, si alteruter sit pro inimico deligendus, habendusque. vide in voce PRAECEPTOR. Malach. 4. et Luc. 1 dicitur, quod praecursor Domini convertet corda patrum in filios,


101. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 458 | Paragraph | SubSect | Section]

Ingredere in petram, et absconde te, Isaiae 2. Describitur periculum et metus hominum. nam talibus temporibus solent se in talia latibula aut loca munita abdere: ut crebro in [?: ] dicum libro et alibi legitur. PHARAO, non fuit nomen unius tantum regis proprium, sed dignitatis quasi perpetuum. Forte dictum fuit primum a nomine proprio: sicut et Romani Imperatores vocati sunt Caesares et Augusti, et Persarum Arsacides. Quare is rex qui exaltavit Iosephum, vocatus est


102. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 477 | Paragraph | SubSect | Section]

ac potestatem. id est, omnem adversariam potentiam ac dignitatem debellaverit, sibique subiecerit Col. 2 dicitur, Christum esse caput omnis principium et potestatis, id est, Dominum et authorem omnis dignitatis et potestatis: ideoque ait, et pios in ipso esse completos ac perfectos. quae significatio vel maxime convenit cum loco Ioannis, ubi nostra adoptio vocatur potestas seu dignitas. Sic et Luc. 21 dicitur Christus in extrema die venturus cum potestate et gloria multa. Et Matth. 28


103. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 480 | Paragraph | SubSect | Section]

3, Quid ergo praecellimus [?: n- ] Iudaei gentiles? id est, in quo tandem sumus potior [?: ] aut in qua tandem re est melior nostra conditio? [?: Si- ] regi, ut praecellenti: sive ducibus, ut ab eo missis. 1 [?: P- ] 2. id est, summum gradum dignitatis et authoritatis in hoc mundo divina ordinatione tenenti, a quo omni alii inferiores magistratus suam dignitatem ac potentiam accipiant, et unde toti dependeant. PRAECEPS: vide supra in verbo FESTINO. PRAECEPTOR, est doctor, docens aliquem Hebraice Rabi, Graece


104. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 487 | Paragraph | SubSect | Section]

et is sit filius minus dilectae uxoris: ut Lea Iacobi fuit. Redditur autem ibi ratio huius praecepti quia sit principium virtutis, aut fortitudinis patris. Sic et Iacob Genes. 49 in quit ad primogenitum: Ruben, primogenitus meus, tu virtus mea, et principium roboris mei. id est, excellentia dignitatis, et excellentia roboris. Sic et Psal. 78 legitur, Percussit omne primogenitum in Aegypto, primitias fortitudinum in tabernaculis Cham: idem intelligens per primogenita et primitias roboris, virtutis aut fortitudinis. Eadem locutio est et Psal. 105. Num. 24


105. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 487 | Paragraph | SubSect | Section]

eodem sensu dicitur filius Dei principium omnis creaturae, aut creationis Dei, Apoc. 3: quia omnia condiderit, et omnibus imperet. Hebr. 1. Rursus cum inducit primogenitum in mundum dicit, Adorent eum omnes angeli. ubi Christus vocatur primogenitus cum ratione divinitatis, tum ratione huius dignitatis, quod ei largitur primogenituram: id est, regnum totius mundi, quod ei donat nomen supra omne nomen, facitque ut eum adoret omne genu: Philip. 2. Primogenitum pro eximio aut praecipuo ponitur, interdum etiam in brutis, atque adeo mortuis rebus. ut Iob 18: Devorabit membra eius


106. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 544 | Paragraph | SubSect | Section]

usque ad tristissimam et ignominiosissimam mortem crucis. Sacrificantibus, vertit Erasmus Actorum decimotertio, vocem λειτουργεῖν. Verum Graecum illud verbum significat omnem publicam functionem, praesertim quae plus molestiae ac laboris quam dignitatis, honoris, et quasi imperii habet. Quare Chrysostomus exposuit per κηρυττόντων, praedicantibus. Caeterum verbum Sacrificare et Sacrificium, per metaphoram significat quaevis pia et Deo accepta opera, sive privata sive publica: sicut


107. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 677 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

oblitus. Esau, rubens, sive acervus lapidum. Cedar, tenebrae, vel moeror. Iob, magus, vel dolens. Amalech, populus lambens, sive restinguens. Moises, assumptio, vel liniens. Aaron, mons fortitudinis. Pharao, denudans eum, sive dissipator eius. Sed Pharao nomen est non hominis, sed dignitatis: sicut et apud nos Augusti appellantur reges, cum propriis nominib. censeantur. Pharao tamen ille submersus in mari rubro, proprio vocabulo Cencres vocitatus est. Iosue, Salvator. Athoniel, tempus eius Dei, vel responsio Dei. Aod, gloriosus. Semegar, nomen adveniens, sive ibi colonus.


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.