Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: bene

Your search found 1615 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 106-119:


106. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

copias maximus numerus est. Pateris uina propinant, canticis ad bibendum socios inuitantes. Ubi ad satietatem repleti sunt, actorum memores, unusquisque operam suam iactando magnifice extollit. Solent enim rebus bene gestis etiam ignaui gloriari. Interim principes congregati, quid potissimum agendum sit, consultant. Tum ex communi sententia Attaliam, Pamphiliae urbem, quae ab Attalo Philadelpho condita est, subitario apparatu oppugnare


107. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

atque alios principes christianos se adire uelle dicit, oraturus uti regem suum tormentis, ad expugnandas urbes et ad summouendum eminus hostem necessariis, iuuarent. Cardinalis ac imperator cum reliquis principibus oratoris uerba benigne accipiunt, et ad impetranda quae petebat bene sperare iubent. Insuper ualidissimam classem uiris atque armis optime instructam ostentant, affirmantes ad omnem nutum regi Persarum ubique praesto esse futuram. Itaque dimisso oratore se ad agendum, quoad per tempestates liceret, praeparant. Est ex parte occidentis oppidi Sancti Petri, de quo


108. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

occidentis oppidi Sancti Petri, de quo supra mentionem fecimus, Termerium, Myndiorum promontorium, multa milia passuum in mare excurrens uersus Coum insulam: regio aprica, uentis omnibus peruia, uinetis atque oliuetis caeterisque arboribus fructiferis optime consita, frequentibus quoque uicis bene habitata. In qua regione uiri tantum in praesens per autumni tempora colligendorum fructuum gratia remanserant. Nam, propter belli metum et excursiones, superioribus diebus in propinquis locis factas, mulieres ac


109. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

urbes opportunis indigebat, orant uti regi socio et Venetorum amico suis armis paternum regnum ab Othomano per iniuriam occupatum recuperet. Tum imperator oratores bene sperare iubens a se dimittit. Deinde Victorem Soprantium, legatum suum, ad Caramanum ire iubet, cui mandat uti, de statu rerum edoctus, quid potissimum agendum sit cum eo agat. Victor equo ad Caramanum mature se confert, salutatoque regulo:


110. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

legati, Caramanus ad militandum secum mercede conduxit. Deinde Caramanus, aduertens opera ac uirtute imperatoris nostri regnum sibi recuperatum esse, equum sella argentea et faleris bullatis ornatum, pardumque mansuetum imperatori ob rem bene et prospere gestam dono misit, simul gratias ei agit, quod nullis suis praecedentibus meritis, uiribus et uirtute propria regnum sibi recuperasset Dum haec in Cilicia aguntur, de regis Persarum exercitu ac Othomani expeditionibus propter locorum


111. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

dedit. Ergo si fata me abstrahent, uxorem et regnum Senatui Veneto commendo. Te uero, per amicitiam nostram perque maiestatem imperii Veneti, rogo atque obtestor, si mors me occupauerit, haeredes meos et regnum ab iniuria defende . Imperator de ualitudine regem bene sperare iubet: nam et aetate integra et corpore robusto facile morbum superaturum affirmat. Tum si (ut est uita mortalium incerta) diem suum obierit, pollicetur et Venetum Senatum, et se, cuius ipse imperator erat, eius haeredibus ad defensionem regni in omni discrimine nunquam


112. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

aduenisse, eumque scire uelle an aliquod egregium facinus gesturus esset: se quoque socium, si id in animo est, uenturum polliceri. Tunc imperator respondit: Ego et superiori anno et praesenti multa bene et prospere gessi, quae, etsi, pro magnitudine animi eius, legato forsitan parua uidentur, hosti tamen grauia et christianis principibus magnifica atque egregia uisa sunt. Et nisi omnibus nota essent, possem referre quae ab Hellesponto ad Syriam mari adiacentia


113. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

esse dicit. In posterum etiam, si opus fuerit, et Senatus nomine et suo, maiora promittit. Regina collaudato imperatore Senatui Veneto et imperatori gratias agit, ipsum patrem ac liberatorem regni appellat. Quem ob res bene ac prospere gestas scuto egregii operis, ac uexillo serico uermiculo tincto atque auro picto cum regiis signis donat; legatis quoque minora uexilla dedit. Imperator, regina ualere iussa atque regio puero, quem regis mater in manibus tenebat, exosculato, inde digreditur.


114. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

multo tempore uersatus fuerat, ut terrestribus copiis in hac expeditione praeesset. Hunc imperatores cum quattuor triremibus Catarum miserunt. Catarus urbs est Dalmatiae, in sinu Risonum sita, ciuibus frequens, agrum quoque amplum et bene habitatum habet. Hanc Risonii diu bello uexati, propriam sedem relinquentes, in tutiori loco aedificarunt. Imperatores Leonardo mandant, uti Iuanum Cernoium, qui Illyricis


115. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

oppidum in plano situm ac male munitum est. Insula non parua Lisso adiacet, quam Drino, diuisus bino ostio mari influens, efficit. In hac se paene ex omnibus uicis Albaniae incolae cum rebus suis receperant. Igitur praeter triremes multa nauigia bene armata, ut insulam tuerentur, mittunt. Dyrrachium quoque quattuor triremibus et equitum Epirotarum praesidio firmant. Haec ciuitas maxime tempore bellorum ciuilium celebrata fuit: nam


116. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

scribunt. Leonardus sua diligentia omnia expedierat, et Iuanus non paruam manum peditum, quibus Georgium, fratrem suum, praefecit, collegerat. Leonardus, praeter quattuor naues, quas ipse fabricauerat, fluuiaticas lintres triginta instructas et bene armatas in classe habebat. Est mons a sinu Risonum usque ad Bolianam perpetuus, qui quasi quodam promontorio


117. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

hostium superiaciunt, deinde igne supposito cadauera concremant, uerentes ne foetida corpora aerem corrumpant, morbumque oppidanis inferant. Imperator, cum accepisset apud Scodram a nostris rem bene et prospere gestam, nihilque ultra de expugnatione oppidi dubitaret, diligentiorem curam ad conualescendum adhibere statuit. Nam et morbus in dies crescebat, et iam audierat Lodouicum Bembum legatum Catari diem suum obiisse, Triadanum quoque Grittum,


118. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

hostium praeoccupans, nullum locum inferendae iniuriae inimicis unquam reliquit. Proelia non minori audacia quam felicitate iniit et confecit. Patiens laboris, somni parcissimus, uictuque militari potius quam imperatorio contentus erat. Semper sollicitus et intentus ne hosti occasionem rei bene gerendae daret, ipse non cessans hostem aliqua insigni clade afficere. Nam praeter urbes captas et prouincias ab eo desolatas atque euersas multae naues onerariae Turcorum mercibus onustae et supra quadraginta


119. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Veneti differunt: nam illi dumtaxat ex duabus familiis reges constituebant, Veneti ex qualibet patricia familia, modo moribus et uirtute praestet, ducem suum creant. Nunc ego summum immortalemque Deum precor, uti Mocenicus imperio suo rebus bene ac prospere gestis rei publicae statum firmauit, ita nunc etiam princeps atque dux suo ductu atque auspiciis Venetorum imperium longe lateque propaget.


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.