Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: bene

Your search found 1615 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1547-1556:


1547. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | Section]


Non longe hinc gemini scopuli, et distantior alter,
Cujus forma humilis pelagi vix eminet undis.
Hi licet hoc jaceant tractu, non omnia eunti
Tuta tamen, nam non positos uno ordine cernis,
Nec bene defendant, subitò siqua orta procella
Lintrem illo deprendat in aequore, quod patet omnes
Ventorum ad flatus, et vasto gurgite terret:
Hos ubi praetereas scopulos, iter omne peractum est.
Appulsus


1548. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Haud facies inamoena soli, nam littore ab ipso,
Quà leni incipiunt colles assurgere clivo,
Cuncta tenet late frondescens Palladis arbos,
Mille cados olei dare in annum commoda, baccas
Si bene crescentes oleaginus impleat humor.
Nec verò et vallis quà pars jacet ima supinae,
Egregii desunt fructus, pars venditur urbi,
Pars inopes Cererem obliti vescuntur agrestes.
Sunt quibus in virides


1549. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

versus post Malphum pulcra videri
Intratur vallis: nomen nux plurima patrum
Consita temporibus fecit, nunc nomen inane.
Nam vix quod pueris ludendo sit satis, agro
Nascitur, at quoties bene reddidit annus, olivi
Inveniat ter mille cados mercator emendos,
Cannosamque petens, Barsecinemque propinquam
Hinc parta simili contentus merce recedat.
Namque


1550. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quae apta, figurae,
Rara domus, templumque triplex, populique viritim
Quodque caput facile numeres, nam parvus; at hujus
Egregias terrae fruges consumere natus.
Exiguo hîc pretio bene vixeris, ostrea, vinum,
Lac, haedos facile, frumentum, oleumque parabis,
Multaque praeterea lautos spectantia ad usus.
Tempore certo anni paulò est corruptior aer,


1551. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ut paucis mediocre solum lustravimus urbis
Passibus haud fessi, celsas ascendere in arces
Cura tenet cupidum, prospectum et quaerere in agros
Suppositos, ubi laeta Ceres, Pomonaque foetus
Non bene vincenti possint opponere Baccho.
Moenia deinc urbis, pinnis qua ornantur acutis,
Arcta peragravi, per quae deductus in arcem
Exiguam, in summo quae constitit urbis, ut inde
Multis descendi


1552. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

cura malum, quod crescit in horas.
Ad castrum redeo, teres illi forma, Coronae
Majores apto voluerunt nomine dici.
Bellica habet tormenta locus, sed caetera desunt,
Quae bene dispositae sibi poscunt scilicet arces.
Excubiae in muris prope nullae in tempora noctis,
Invalidus, rarusque meret stipendia miles,
Nulla fora ad merces coemundas, omnia foeda,
Omnia squallida.


1553. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | Section]


Vox hominem sonat, haud expers stridoris acuti
Illa tamen, multumque serendis litibus apta.
Hinc si illos inter se audis et amica loquentes,
Rixari, et linguas in jurgia solvere credas.
Hos bene de nostra meritos nemo urbe negarit
Qui sciat, excubias autumni tempore toto
His peragi, et longo armatos incedere pilo
Lictorum in morem, atque obstacula ponere furtis.
Per fora, per plateas urbis,


1554. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Vestigat cymba in noctem, mox ordine stipant
Multo illi sale luxuries apponi splendida poscat.
Qui mala curarum fomenta hîc ponere tristi
Ex urbis veniunt sede autumnalibus horis
Quam bene et hoc vitae reliqua inter commoda norunt!
An sibi quid coeli hoc tractu vel purius optent,
Hospitiove loci quid amoenius? 15 Ad hujus loci amoenitatem confirmandam facit sequens


1555. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Proceris ratibus freta per neptunia cursus.
Penè omnes nunc rura colunt, et caerula verrunt
Retibus: hoc melius, quam se dare piscibus escam,
Quale genus lethi multos rapiebat avorum:
Felices! bene si norint praestantibus uti.
Proxima Jupanae in solem jacet insula Eoum
Perbrevis: huic Rudae nomen, desertaque: quondam
Id monachi coluere genus, quos candida vestis


1556. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

de quo vide Tuber. lib.cit. pag. 196. et quinque sequentibus. 17 invisaque tyrannide vexat:
Dumque mea cervice jugum depellere tentant,
Nec cives inter bene convenit, utile visum
A Veneta urbe virum (pollens tunc arte regendi
Longè alias haec inter erat) sibi poscere, ut ipse
Dux esset populi, verùm inviolabile staret
Jus urbi, legesque suae: venit advena,


Bibliographia locorum inventorum

Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1803], Periegesis orae Rhacusanae, versio electronica (, Dubrovnik), 3368 versus, verborum 28363 [genre: poesis - epica; poesis - praefatio; prosa - index] [word count] [fericdperiegesis].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.