Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: bene

Your search found 1615 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 585-589:


585. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

Reuerendissimo domino Traussith de re mea ut agat apud regem. Vestra etiam M. D. uelit esse adiutor. quod si equum non possum impetrari: rogo accomodet mihi V. M. D. unum equum et bene valeat. decreui nullo pacto mihi deesse, ut si Judices iniquos habeo, ad deum tamen refero causam meam. Omnia fortunata tibi opto ex animo. Vienne, 15. Januarij 1541.


586. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

peruenerant non procul a Tridento, sed iussu regis redierunt. Serio apparantur omnia ad bellum uernum, abundabimus omnibus opibus, vereor solum ne ducum laborumque penuria. Magnificus dominus Laski longo morbo detinetur, si dei ope conualescat, bene sperare possumus. Breuiter scribo, quoniam spero me dominum Sarkan esse visurum antequam discedam. Mithridatum ex Constantinopoli quod magno labore aquisivi una cum fundo et ipsa pixide relinquam apud Farkas Janus. Plurimum


587. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

bellorum tempestates. Pontifex decreuit aperire concilum Tridenti. Ut antea scripseram, Luterani autem iam ceperunt nationale concilium celebrare Frankfordie ad Menum fluuium. Nihil aliud dignum est ut scribatur. Bene vale et vince, ut te laureatum redeuntem complectamur. Venetijs, X. Decembris 1545.. Tue Illustrisimę et Magnifice Dominationis seruitor


588. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

maiestatis inquisiui amicos, eosque adhęsi, et nunc etiam cum illis sum. Quantum vero illius principis predicauerim laudes, quantum de ipsius commodis cogitarim, testis est mihi pontifex et multi viri principes. Quod ut faciam, subigit me cum natura mea, quę nequit non bene precari regi optimo et innocentissimo, ac ex cuius salute reipublicae salus dependet: tum quod eius in me gratiam sępe sum expertus singularem: ac nisi me obtrectatores alienassent, neminem haberet principem magis clementem ac benignum. Quare si est voluntas suę


589. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

incitaueris ad pugnam, quam fortiter ipse irruperis in urbem cum hoste manum conserens ex aliorum litteris et nuntiis satis intelleximus, quorum tu pre modestia non meministi. Nunc conuersis curis in gaudium ardentissime tum reditum expectamus, ut te victorem rebus pro patria bene gestis complectamur, tuo colloquio atque adeo conspectu aures atque oculos satiemus. De tritico causis abs te cognitis posthac ne verbum quidem faciam: ad pauca respicientes (ut verbis Aristotelis utar) facile decipimur. Hic assiduus ego sum apud dominum Georgium omni acceptus


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1532], Epistolae ad Thomam Nadasdinum, versio electronica (, Venecija; Beč; Beč; Beč; Venecija; Venecija; Venecija; Trogir; Rab; Sarvar; Venecija; Trogir; Bakar; Sarvar; Trogir; Sarvar; Trogir; Venecija; Trogir), Verborum 5603 (pro tem), Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepistnadasd].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.