Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: partis

Your search found 208 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 37-45:


37. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

(alioqui filius patri superstes iniussu etiam optimatum nulliusque interposita auctoritate regnum inire solet), uniuersa nobilitas a principe senatus conuocata ad Rhacosium campum armata conuenit, quem esse in Pestano agro supra demonstrauimus. Ibi maioris partis consensu regem declaratum Albam Regiam magna deducunt frequentia. Sed priusquam rex urbem ingreditur regni insignia accepturus, ad aedem diuae Virginis extra muros in planitie satis patente sitam diuertit. Est in uestibulo huius templi porticus quae templo annexa eius parietes


38. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 47 | Paragraph | Section]

numerum confecerunt. Ad hoc plęrique ciuitatum Alemaniae principes gratuitam operam ea in expeditione se nauaturos ultro pollicentur, atque pro uiribus copias Maximiliani augent, quo studium ac officium suum ei probarent, quem scilicet regem Hungariae futurum, consensu haud exiguae procerum partis, quae Vuladislauo suum non dedisset suffragium, falso persuasi arbitrabantur. Hanc enim famam Maximilianus per totam fere Germaniam sagaci satis mendacio sparserat, quum ne caeteri Alemani, ab Hungaris uinci assueti, militiam metu detrectarent, tum ne maxime, qui Austriam


39. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

Inferiorem Dalmatiam, quam nunc Choruatiam dicunt, ingressum gloriaque incitatum non tam ad praedam, quam ad praelium faciundum uenisse, et ipse licet strenuus miles, dux tamen nouus, occasionem gloriae sibi quoque oblatam ratus statuit, haud satis exploratis suis aduersaeque partis iuxta uiribus, confestim ad hostem pergere. Peruenerant iam Turcae ad montem inter Illyricas Alpeis, asperitate ac sylua ex proceris arboribus insignem, Gosdenum incolae uocant. Eo loci triduum se continent incerti, utrum in


40. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 135 | Paragraph | SubSect | Section]

fortis uiri est, ita certamen interdum detrectare, quum id ratio suadeat, prudentis ducis est. Non enim semper felicitas temeritati sufficere potest. Turcae, ut edocti erant, instantibus cedunt, Christiani uero eos fugientes usque ad insidiarum locum insecuntur. Ibi pro numero utriusque partis atrox praelium exortum est, pluresque Turcarum quam Christianorum interfecti sunt. Verum paucitate nostrorum, uulnereque Belmusii patris, et quod Belmusius filius temere in hostem inuectus ceciderat, maiorem cladem Christiani accepisse uisi sunt. Milon Turcarum fraude, suo uulnere


41. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 223 | Paragraph | SubSect | Section]

sicut ipse per se nihil peccabat, ita ad uindicanda suorum peccata haud satis animi habebat. Et licet omnes ante se Othomanos reges ciuilitate ac pacis artibus facile superarit, eorum tamen bellandi studium haud magnopere imitatus est. Nam contentus gloria ac opibus a maioribus suis partis, magis tutandis quam proferendis regni finibus incubuit. Regnauit treis et triginta annos, uixit duos et septuaginta. Selynes in Asiam contra Achmetem fratrem properat; exercitum hoste non inuento Prusam in hyberna reducit; milites in hostico


42. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

capiti imponi iussit, atque ita per ludibrium, quasi rusticorum regem interfecit, quo eo supplicio agrestes discerent ad nobilium officium pertinere militiam exercere, rusticorum uero esse agrum colere, et ex fructibus labore suo partis nobilitati alimenta suppeditare, quippe quae armis suis ipsos rusticos tueretur. Nec ob tam atrocem poenam uisus est Hungaris Ioannes inhumana in Scytham usus crudelitate, eo quod rustici ipsius Scythae instinctu nobilissimos Hungariae uiros, fide interposita euocatos,


43. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 246 | Paragraph | SubSect | Section]

ferreas pilas e maioribus tormentis in irruentem hostem torquere eumque a munitionibus arcere. Qui, ut imperatum erat, igni tormentis admoto plures suorum quam hostium foede trucidarunt ― ita enim Turcae cum hostibus permixti erant, ut sine utriusque partis strage Sopheni ab hosticis munitionibus repelli nequiuerint. Qui si, ut fama fertur, copiam peditum, quorum opera Asiatici in bello prorsus non utuntur, habuissent, aut postero die certamen instaurassent, in munitiones hostium Turcis impetu hostili consternatis procul


44. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

in Dardanos, hinc in Moesiam contendit, inde ad Sauum amnem, qua is Danubium influit Moesosque a Pannoniis dirimit, ingentibus cum copiis Taurunum ac Sabactium oppida, ut dictum est, oppugnaturus pene cursim atque incredibili celeritate peruenit, praemisso ultra Sauum Balyde Iachino, eius partis Dalmatiae, quam Bossinam uocant, praefecto, qui scilicet et ex tuto exploraret, an ullae Hungarorum copiae in Syrmium conuenissent, simul et daret operam, ne quid inde subsidii commeatusue Taurunum submitti posset. Mandatisque adiecit, ne Syrmiensem regionem ulla belli


45. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

143 * habiturum Kg: atramento corrupt. M ** Dalmatiae partis Kg: atramento corrupt. M 144 145


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.