Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: status

Your search found 1157 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 67-71:


67. Beneša, Damjan. Epistulae ad principes, versio... [page 203 | Paragraph | Section]

a nulla non abstinent iniuria. Sed publicum iudicium intemeratum esto, quod cognoscat de principum omnium erroribus. Tum nemo priuatus sibi doleat rem capi uel pudiciciam uiolari. Omnes tamen rebus publicis impendant tuendis, ut publicum aerarium ditissimum sit, siue regius status siue optimatum esset. Vt enim priuatorum diuitiis omne uitiorum genus alitur, ita principum contra iuste imperantium apud homines uirtus floret uigetque. Cęterum obsecro Sacram Maiestatem Tuam ne cui uitio mihi uertat, quod et his et omnibus superioribus litteris meis sine alia


68. Beneša, Damjan. Epistulae ad principes, versio... [page 205 | Paragraph | Section]

dissero de re Christiana. Cumque casus rerum eam hodie mihi ad eum scribenti materiam suggereret, e re uisum cum Maiestate Tua quoque iisdem de rebus hodie agi. Quid inquam? Non mihi dicendi ampla pręstatur facultas, ut et pro tempore et pro auditorii ratione conditionem deplorem status Christiani. Ei scilicet nomini ereptam Aphricam, Aegyptumque et Asiam amissas, olim in Europam penetratum, cuius amplissima regna pacatissime diu Maumetanis teneri; quinimmo nuper Rodum Pannoniasque deuictas, aditam Germaniam, et ingentes inde prędas auectas, metumque esse rerum omnium


69. Beneša, Damjan. Epistulae ad principes, versio... [page 205 | Paragraph | Section]

internitionis. Tum quam grande studium curaque principibus Christianis debeat incumbere, ut labenti reipublicae succurratur, pręsertim Tuę Maiestatis pro nomine quod geris, totque partis titulis Regum Francię! Deplorem item in mutuum odium infestos principum animos, totam Christiani status rempublicam cotidie atteri, Maumetanos recipere inde uires. Sed breue est ad dicendum quod datur epistolaris occassio: quam breuissime ergo fieri potest expediatur, quod dicendum est. Quos fratres fides fecit, et in rempublicam congregauit eam, in qua humana uita diuinis legibus est


70. Beneša, Damjan. Epistulae ad principes, versio... [page 211 | Paragraph | Section]

Tuam loco suo tenuerint, ut imperii aula sit augustior, constitutoque rite imperio de omnibus controuersiis componatur. Tum interea si sordes in ecclesiasticis emaculatę non fuerint, concilium uniuersale celebretur, sanctissimi uiri conuocentur, publice consultetur quo modo is status in meliorem formam reduceretur. Sic puto facturum, ut uni corpori cuncta menbra reddantur, et posthac non amplius inuicem digladientur. Deinceps post obitum liber sit imperatoris delectus, lectioque stet apud aulę principes, ut noua constitutione definitum fuerit. Ratio etiam


71. Beneša, Damjan. Epistulae ad principes, versio... [page 211 | Paragraph | Section]

Subeat tamen memorię duos pisces Euangelii repertos et septem panes ordeaceos apud puerum, dum cibandis hominum tot millibus prouidetur, qui ex tam modico pane saturati sunt, ut etiam tot fragmentorum cophini superessent. Atqui uolui ego in medium proferre quęstionem, quomodo Christianus status reduceretur- omnes ut sumus unius reipublicae, sic facto constet- ubi ea unitas uigeat, quo tandem pariter omnes conseruandę augendęque incumbamus. Multa poterunt addi, pleraque forsitan aliter reformari. Neque enim meum propositum fuit, ut tam


Bibliographia locorum inventorum

Beneša, Damjan (1476-1539) [1534], Epistulae ad principes, versio electronica (, Dubrovnik), , 1867 verborum, Ed. Vlado Rezar [genre: prosa - epistula] [word count] [benesadepistulae].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.