Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: status

Your search found 1157 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 84-107:


84. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section]

Isaiae 19, gloriabatur rex Aegypti, se esse filium regum antiquitatis: id est, ex vetustissimis regibus exortum. Ad antiquitatem suam reverti, Ezech. 16. Et sorores tuae Sodoma, et filiae eius, ad antiquitatem suam revertentur: id est, ad pristinum statum vel religionis, vel etiam externi status. Iudicum 5, torrens Kison vocatur antiquitatis propterea quod antiquitus Deus constituerat, aut etiam praedixerat se ibi perditutum esse Cananaeos, et Israelitis victoriam de illis largiturum. Secundum antiquitates: id est, secundum veterem statum, modum ac morem, Ezech. 36.


85. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

dazu fürnemen/oder der ratschlag ist mir zuruck gegangem. Converti alio qui dicuntur homines etiam ad cor, cum saniore corde expendunt quid agant, et non pergunt ruere aut furere sine omni conscientia, sicut vecordes. CONVIVIUM a Christo proponitur plerunque, ut pictura rei ac status optimi, praesertim vero ingentium beneficiorum, divinaeque gratiae, quam per et propter eum consequimur: sicut contra reatus et carentia gratiae Dei ac contritio, per famen ac suim exprimitur. Sic omnino puto et Esa. 25 in meliorem partem accipi debere: quantumvis multi eum locum de


86. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

Actor. 23. Percutiet te Deus paries dealbate. Secundo, vicina huic locutioni ac metaphorae, seu significationi videtur esse et illa Ezechielis similitudo cap. 13. quod pseudoprophetae liniant calce, aut in crustent parietem ruinosum. Nam illa excusatio pravae religionis status Ecclesiae doctorum et conscientiarum, quam adhibebant seductores omnia excusantes, palliantes, et veluti coloribus quibusdam fucantes et pingentes et ornantes, etiam quaedam dealbatio aut contectio illius temporis foeditatum erat, seu quaedam ficulnea folia. Sic enim Deus damnabat, et veluti


87. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

terrae. Sic Numer. 23: Qui respicit contra faciem Iesimon: id est, versus superficiem eius loci. Sic super faciem Sodomae perrexit pro, eo versus, Genesis 18. Dominus subvertet faciem terrae, Isaiae vigesimo quarto: pro, mutabit ideam, aut formam, seu speciem praesentis status. Lumen uultus aut faciei Dei, plerunque de favore Dei accipitur: sicut et apud Latinos Serena facies. Nam quibus irascimus eos nubilo ac torvo vultu respicimus. Danielis 9. Illustra faciem tuam super sanctuarium tuum. id est, sis propitius. Illumina faciem tuam


88. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 188 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, ita sunt commota agitatione, aut terrae motu, ut etiam ima terrae apparuerint. Habacuc tertio habetur: Transfixisti caput de domo impii, denudando fundamentum usque ad collum. Fundamentum magni Pharaonis: videtur intelligere ipsum exercitum, cui innititur regni status: et quo sublato, regnum ipsum corruere solet. Usque ad collum autem, intelligit usque ad duces, qui sunt proximi regi aut capiti, et interierunt etiam una cum exercitu. Fundamenta caeli moueri dicuntur ob iram Domini, 2. Samuelis vigesimo secundo:


89. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 210 | Paragraph | SubSect | Section]

ut erubescant de hortis suis, quos sibi elegerunt: scilicet veniente calamitate, et non succurrentibus illis suis idolis in horto cultis, quin potius Deo ipsos idololatras cum suis idololatriis funditus evertente. Hortorum irriguorum aut arentium collatione saepe describitur florens aut tristis status alicuius regionis, aut hominum plurium vel unius, ob benedictionem aut maledictionem Dei. ut Isaiae 1, sumitur similitudo ab horto carente irrigante aqua. Contra Isaiae 58: ab horto irriguo. Sicut et Psal. 1 Num 24 dicit Bileam: Sicut horti iuxta flumen, sicut tabernacula


90. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 211 | Paragraph | SubSect | Section]

Humiliemini sub potenti manu Dei. quib. verbis non tantum vera animi contritio poscitur, sed etiam summa patientia sub cruce, ut toleranter feramus ea omnia onera, quae Deus nobis pro sua bona voluntate imposuerit. Humilis, saepe utramque significationem complectitur, nempe et gradus aut status vilitatem, et animum suam sortem agnoscentem, et non tumentem. Lucae 1. Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles: esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. Vocat eos divites ac potentes, qui non tam re quam animo aut opinione sua sunt tales: cuiusmodi sunt in primis


91. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 242 | Paragraph | SubSect | Section]

in virum perfectum. INORDINATI dicuntur Paulo, 1. Thessal. 5, qui neglecta sua functione ac opere, veluti deserta sua statione ubi sudare debebant, alios, atque adeo totum coetum turbant, vel gratis victum aliunde petenda, aut alioqui non servando leges vel metas sui muneris ac status. Tales iubet admoneri sui officii Sed 2. Thess. 3 iubet simpliciter vitari inordinate ambulantes: ubi videtur maior quaedam malitia notari. Forte quia prius illos inordinatos frustra moneri curaverat: ideo iam, ut desperatos, vitari praecepit. Ibidem quoque negat se inordinate ambulasse,


92. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 246 | Paragraph | SubSect | Section]

quia sunt dolorum et laborum, id est, omnium poenarum aut malorum poenae causae. Num 32. Et cognoscite malum vestrum, quod inveniet vos: pro, expendite magnitudinem peccati, propter quod tam graviter punimini. Iudicum 6. Ut quid invenit nos totum hoc? id est, cur oppressit nos hic tam tristis status? Psalmo 116. Angustiae inferni invenerunt me: id est, potiti sunt me caeperunt, aut apprehenderunt me, veluti hostis persequens. Mox ibidem phrasis haec invertitur, Angustiam et dolorem inveniebam: id est, consequebar. Dicitur ergo aliquis et invenire malum, et inveniri a malo. Sic


93. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 253 | Paragraph | SubSect | Section]

norma, regula, modo, qualitate, statu, conditione. Iudicum 13. Quod erit iudicium pueri, et opus eius? 2. Reg. 1, Quis habitus fuit eius viri? Quaerit rex de statura, aetate et forma, seu habitu vestimentorum: quemadmodum ex servorum moxresponsione sumere licet. Isaiae 49, Conditio seu status meus a Iehova, et opus meum a Iehova. Proverb. 29. Rex in iudicio stabiliet terram, sed ius exactionum subuertet eam: id est, cum id solum exigit, quod iure illi debetur. Et pluraliter Iudicia: 2. Reg. 6, Iuxta omnes dispositiones suas. Duo decimo, pro causa, seu casu qui in iudicio


94. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 348 | Paragraph | SubSect | Section]

locutio haec saepius. Mons Samariae, pro ipsa Samaria ponitur, Amos 6. Dicent montibus obruite nos. id est, vehementer timebunt, et mallent se centies mortuos, et in nihilum redactos: Oseae 10, Lucae 23, Apoc. 6. Abscondere se in speluncis et petris montium, itidem terroris et tristissimi status indicium est, Iudic. 6, Isaiae 2, Apoc. 6. Montes transferre, videtur apud Iudaeos fuisse proverbialis locutio, de re hominibus prorsus impossibili. Quare Dei potentia hoc modo declaratur Iob 9. 28, et Psal. 17, quod scilicet montes transferat. Et Christus Matth. 17, et


95. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 355 | Paragraph | SubSect | Section]

corona est viri sui, Proverbiorum duodecimo. id est, singulare et salutare ornamentum. Ne tradas mulieribus substantiam tuam: Proverbiorum trigesimo primo. id est, scortis. Mulieres alicui genti dominari, Isa 3. Populi mei gubernatores sunt pueri, et mulieres dominantur ei. Tristissimus status indicatur, quando pueri et mulieres, aut alioqui parum idonei gubernatores imperitant alicui civitati aut genti: ut de Atalia et Iezabellegitur. Apprehendent septem mulieres in die illa virum unum: Isaiae 4. id est, maxima erit paucitas virorum, et numerositas viduarum, ob tristia bella ut


96. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 382 | Paragraph | SubSect | Section]

habent a me principium, et intereunt: ego autem nec principium, nec finem habeo. Sic in Apocalypsi dicitur, Ego sum α et ω. Sic et Apoc. 1, 2, et 22 dicitur, Ego sum primus et novissimus. Novissimum alicuius, est sors, status, fortuna et conditio eius, quae tandem ei postremo loco obtingit. Iob 8, Principium tuum erit parvum, novissimum autem tuum crescet. id est, si iustus fueris, Deus tandem beabit te, dabit amplam et opulentam sortem, ac felicem rerum tuarum statum. Num. 24 Novissimum eius usque ad


97. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 401 | Paragraph | SubSect | Section]

] exhilarantes. Sic Hierem. 11, comparatur Iehuda [?: ] inquit enim: Oleam frondosam aut viridem, et pulchram fructu aut specie, vocavit Deus nomen tuum. id est, secerat Deus florere hunc populum et civitatem, sed nunc castigabit et perdet eum. Sic Oseae 14 praedicitur felix status Israelis tempore Meschiae, ac inter alia inquit: Serpent surculi eius, erit decor eius ut olea, et odor eius ut Libani. Porro Scriptura vastationem et solitudinem regionis pingit similitudine paucarum baccarum, quae remanent post collectionem, alicubi in summis extremitatibus oleae, Isaiae


98. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 424 | Paragraph | SubSect | Section]

est valde fructifera: et contra, quae abundabat prole orbata est. Cerva in agro peperit et [?: des- ] Ierem. 14. id est, tanta erit siccitas et terra [?: nasce- ] inopia, ut cerva pariens prae fame neglectura sit [?: ] suum. Iam cogita, quis erit hominum status in tanta [?: ] ctus inopia? Caecus et claudus, praegnans et [?: pue-p- ] simul erunt, Hierem. 31. id est, varia et promiscua turba ex gentilibus convertetur. Per metaphoram porro non paucos Hebraismos efficit. Proverb. 27, Nescis quid ventura pariat dies. Filii


99. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 433 | Paragraph | SubSect | Section]

fit saepe ut sit communis quaedam pax, aut potius species pacis, sed interea omni genere fraudis ac iniuriarum sese invicem cives divexent, lacerent ac perdant. Cum igitur pax et iustitia sese invicem amplectantur et osculentur, ut Psalmo octuagesimoquinto loquitur: tunc est optimus rerum status. Pax et paces, saepe pro pacificis ponitur, abstractum pro concreto, et eius subiecto: ut Psal. 120, Ego pax: id est, pacificus. Et Psalmo quinquagesimoquinto: Qui mittit manum suam in paces: id est, in pacificos, atque adeo amicos ac confoederatos. Psalmo


100. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 449 | Paragraph | SubSect | Section]

saepe connumerat viduis, pupillis ac orphanis, et aliis omni ope praesidioque humano destitutis, eorumque se patronum ac defensorem esse profitetur, et illos Israelitis vehementer commendat, ne eos affligant, sed potius iuvent et sublevent, quandoquidem et ipsi olim peregini fuerint. Talem tristis status conditionem etiam Deus Abrahamo de posteris ipsius indicat, inquiens Genesis decimoquinto: Sciendo scias, quod peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et servient illis, ac affligentur ab eis. Pii quoque dicuntur triplici ratione peregrini esse. Primo, quia hic non habent permanentem


101. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 498 | Paragraph | SubSect | Section]

patris. Rom. 9 Quorum sunt, obsequium et promissa. in Graeco est, Cultus et promissiones. 2. Pet. 1. Maxima et preciosa promissa nobis sunt donata, ut divinae naturae participes efficeremur. id est, promissa bona. PROPAGINES, per metaphoram significant interdum instaurationem status ac rerum alicuius, post aliquam gravem cladem. Nahum 2. Evacuaverunt nos evacuatores, et propagines eorum corruperunt, id est, hostes corruperunt illos quasi novos palmites, seu recuperationem pristinarum fortunarum, aut potentiae prioris, qua denuo reflorescere conabantur.


102. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 579 | Paragraph | SubSect | Section]

nos: id est, verates ac sinceri. Gen. 42. Plerunque autem est coniunctio, aut etiam adverbium similitudinis. Nonnunquam tamen nominis vim obtinet, et significat tum substantiam alicuius rei, ut nomen substantivum: tum accidentia, ut nomen adiectivum. Ierem. 5, post descriptionem tristissimi status adiicitur, Et populus meus dilexerunt sic, id est, haec tam tristia facta ac rerum statum. Post sic, [?:-cherechem ] val de crebro in Sacris literis ponitur: pro, post haec facta aut negocia. 2. Sam. 2: Et fuit post sic consoluit David Dominum. Coniunctio ergo ista pro


103. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 582 | Paragraph | SubSect | Section]

iram Dei: Ezech. 14. Sic et Deuteron. 28 dicuntur poenae venturae in Israelitas, cum a veritate defecerint, quae sunt eis futurae signa ac prodigia usque in seculum: id est, semper moniturae homines de cavenda idololatria, et offensa Dei. Signa nostra non videmus, Psalmo 74 id est, nostros status, ritus et solennitates. Contra ibidem de impiorum cultibus dicitur: Posuerunt signa sua signa. id est, ut illa essent loco nostrorum rituum, veri cultus ac religionis. Possis tamen etiam de insignibus ac trophaeis impiorum Iudaeos opprimentium accipere. Fac mecum signum in bonum Psalmo 86.


104. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 588 | Paragraph | SubSect | Section]

erit septempliciter aucta, sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus contritionem populi sui, sanaveritque percussuram plagae eius. Quara tales quasi hypotyposes et amplificationes tristissimi status, non semper ad verbum intelligendae sunt, sed tantum aliarum calamitatum magnitudinem exaggerant et depingunt, magisque ferme internum animi tristissimum statum, quam externum caeli describunt. Solem non percutere aliquem interdiu, nec lunam noctu: significat nonnunquam omnigenis


105. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 609 | Paragraph | SubSect | Section]

bene operemur erga omnes. Primae Corinthiorum quarto: Nolite ante tempus iudicare. Sic nos Paulus Romanorum duodecimo iubet tempori servire. Aliquando voce Temporis accipiuntur ea ipsa quae sunt aut fiunt in tempore: ut cum dicuntur esse mala tempora, aut felicia tempora: id est, res aut status rerum in tempore. Esther 1. Dixit rex sapientibus scientibus tempora. pro, qui norant praeterita gesta, quae singulis temporibus acciderant. Christus dicit Apostolis Actor 1, non esse illorum scire tempora et opportunitates temporum, quas pater in sua potestate reservaverit. id est,


106. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 633 | Paragraph | SubSect | Section]

etc. id est, toti in hac terrena vita immersi [?: ] , prorsus negligentes Deum, et diabolum ac utri usque regnum, nihil plane solliciti de aeterna vita ac morte Ezek 7. Venit tempus, ut neque qui vendit doleat, neque qui emit laetetur. id est, erit tristissimus rerum status, [?: ] nullus venditorum praediorum usus. VENENUM, per metaphoram, venenatam homium malitiam, qua Deum et proximum laedunt, significat Deut. 32, Quomodo de vinea Sodomae vitis eorum, ac de aruis Gomorrhae botrus eorum, botrus fellis et amaritudinum venenum draconum


107. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 661 | Paragraph | SubSect | Section]

sicut Paulus 1. Corinth. septimo inculcat: Unusquisque in ea vocatione [?: mane- ] , [?: ] qua vocatus est. id est, in eo vitae genere [?: permane- ] , in quo ad Christum conversus est: nec putet se per [?:-nismum ] cogi ad mutationem status, aut [?: gene- ] vitae suae. ubi Vocatio quidem significat gradum aut conditionem vitae externae. Vocari vero, adiunctum verbum significat conversionem seu adhibitionem ad spiritualem, Deoque acceptam vitam, pietatemque. Variae ergo sunt vocationes ac functiones tum


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.