Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sub

Your search found 5889 occurrences

More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1093-1099:


1093. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | SubSect | Section]

2012-03-09 Novo, unificirano zaglavlje. M. MARVLI DELMATAE TROPOLOGICA DAVIDIADIS EXPOSITIO Sub Veteris instrumenti historiis Noui latere mysteria Apostolus testatur dicens: Omnia illis contingebant in figuram. Ostendere igitur aggrediar Spiritu Sancto adiuuante breui uerborum compendio Dauidis res gestę, quas ut potuimus


1094. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | SubSect | Section]

compendio Dauidis res gestę, quas ut potuimus nostra poesi complexi sumus, quo spectent quosue typos in se habere mihi uideantur nouitatis. In omnibus fere Dauidem puto personam gerere Christi; Saulem autem Iudeos, qui Christum persequebantur, significare. Tum sub prophetarum dictis factisque contineri utriusque Legis autoritatem. I. Igitur per Samuelem prophetam arguitur Saul inobedientię in Deum, et Dauid succedit in regno; quia Iudeis Euangelio non credentibus, quos utriusque


1095. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

et eius reuelationibus a Saulis inuidia saluatur. Ionathas columbę donum interpretatur, quod Spiritus Sancti donum est. Spiritus autem Sancti dono Iudeis Lex data est, ideo Ionathas Saulis est filius; cuius Legis reuelatione patuerunt mysteria Christi, quę in illa continentur sub uelamine figurarum. Hinc nos ipsorum Iudeorum proprię Scripturę non credentium manifestam cernentes insaniam pericula occidentis litterę uitamus, et spiritui qui uiuificat adhęremus. Ob hoc Ionathas, id est Spiritus Sancti donum nostrę


1096. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

Quare ergo rubrum est indumentum tuum Is 63,2 sacramenti illius prosperatur. Nam a peccatis pręteritis purgatur, a pręsentibus abstinet, a futuris cauet et uirtutibus proficit.

Demum arca ducta est in Hierusalem et postea sub Salomone pacifico in templo collocata. Quia de Christi sacramento est dictum: In pace inuentus est locus eius,34 et: Beati pacifici quoniam filii Dei uocabuntur.

Regem ante arcam Domini ludentem derisit uxor et sterilitate damnatur.


1097. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

perierunt, secundi gentiles in fide Christi dominantur.

Amisit ipsa primum uirum Iudeos, et secundo iuncta est Christo, qui non uenit soluere Legem, sed adimplere. Seponamus interim crimen adulterii et homicidii a Dauide nostro, et inueniemus: quia Bersabe adultera erat sub Iudeis, ipsam non recte obseruantibus, postea, Vria mortuo, id est Dei luce in Iudeis extincta, iuncta est Christo Domino, et per eum genuit filios, qui in illa Christum prophetatum fide receperunt.

Aduersa patitur Dauid: et Christus a iuuentute sua in laboribus


1098. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

sororem, et rex ex eo tristatur. Ammon interpretatur filius populi mei. Hic mihi uidetur personam habere apostolorum, qui filii erant Hebreorum. Hi prius adamauerant Thamaram, Absalonis sororem, id est synagogam Iudeorum. Thamar enim dicitur amara, quod illi conuenit, quę adhuc sub maledicto erat. Quam postquam apostoli cognitam refutarunt sequentes Christum, Iudei eos persequi coeperunt. Horum Iudeorum personam Absaloni tribuendam censeo, quum patris luctus interpretetur. De quibus pater per prophetam queritur dicens: Filios enutriui et


1099. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

qui uiuificat. Fugit Dauid Absalonem; et Christus Iudeos fugiens per medium illorum ibat, quia nondum uenerat hora eius.

Mittitur Ioab cum exercitu contra Absalonem. Semper Ioab contra impios mittitur: quia impii semper sub potestate diaboli sunt.

Defecit Absalonis uirtus, et per capillos implicatus a Ioabo transfigitur. Iudei erroribus implicati diabolo subduntur.

Dauid luget Absalonem: Christus deflet Iudeos et pro illis solicitus orat patrem, ut


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica (), Verborum 5871, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - expositio] [word count] [marulmartrop].


More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.