Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sub

Your search found 5889 occurrences

More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1488-1502:


1488. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Danubio utramque interfluente alveo latissimo sitae, eaque erat ditionis regiae, haec habebat praepositum, tantoque Titulium Zalonkemeno integrius et frequentius esse cognovimus, quanto de Karonte dixeramus, sed id quidem ex auditu, quia sub ipsis muris Zalonkemeni transivimus, Titulium a longe inspeximus. Nec refert de ruinis, excidioque, ut putamus, dicere, quia cuncta ruinae, desolatio et solitudo habet. Hoc tantum adjiciendum duxi,


1489. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

vetus jam dudum videndi ejus desiderium fecit. Ubi enim Zalonkemenum et Zemlinium praetervexeris secundo fluvio, in meridie a septentrione venienti occurrit Belgradum, moxque hinc torquente se in orientem Danubio, sub ipsis moenibus ab occidente tergo recipit Savum, lato quidem ostio, sed nec violento nec praecipiti. Sine aestu veluti in amicitiam quandam et consanguinitatem invicem copulantur. Jam hoc loco eminet ripa paulo in aquas prominens,


1490. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Igitur quum a Belgrado ad oppidum Niis, qui tractus еa via, quam nos egimus, tota sit latitudo Mysiae, nullum aliud flumen vidimus, praetereoque illud, quod Moravam incolae vocant, visa etiam ejus eruptione in Danubium ad Zmiderovium, sub ipsis poene moenibus e regione orientis, quo loco Tricornium ponit Ptolomaeus, sine dubio in eam veni fidem, ut et hic Morava Moschius sit, et Zmiderovium Tricornium. Quandoquidem nec ab re inditum fuit nomen huic


1491. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

planitiei, quae Themesvari puztha hoc est solitudo appellatur, in qua duo etiam colles existunt insignes et vicini inter se, alter Mezew-Somlio, alter Er-Somlio nuncupatus, hoc totum Varadino Petri et Zmiderovio velut sub oculis aut sub specula quapiam situm est, facileque ad occurrendum omni hosti habet facultatem. Unde quandocumque etiam in ditiones sinistri lateris Danubii Turcae excurrere solent, semper ad Varadinum Petri vadum habent, ut nullo alio


1492. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Themesvari puztha hoc est solitudo appellatur, in qua duo etiam colles existunt insignes et vicini inter se, alter Mezew-Somlio, alter Er-Somlio nuncupatus, hoc totum Varadino Petri et Zmiderovio velut sub oculis aut sub specula quapiam situm est, facileque ad occurrendum omni hosti habet facultatem. Unde quandocumque etiam in ditiones sinistri lateris Danubii Turcae excurrere solent, semper ad Varadinum Petri vadum habent, ut nullo alio loco


1493. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Augusti 5. movimus Jagodna, usique ea die 5. facili via, sed aestu perquam molestissimo, ad pagum Rasgni nuncupatum promovimus. Qui pagus est Rasgni. in VI. milliario a Jagodna, sub colle nemoroso, dictusque incolis Rasgni, hoc est, veruta: quod eo loci propter duorum montium arctiorem invicem concursum postremi Rascianorum principes, dum incursionibus Turcarum intime et jam


1494. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Haemus et Orbellus disjunguntur, per oppidum Nessum labitur, pauloque spatio unius milliaris illinc cursu provectus, condit se in Moravam, non multo infra eas angustias, quibus Scardus ad Orbellum non est admissus. Sub hoc igitur Orbelli initio situm est Nessum oppidum loco plano et satis amoeno, nullo tamen decenti ordine vicorum distinctum, et nisi mercatoribus abundaret, et antiquae urbis tanta vestigia


1495. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Beatae, quae nostros luxus ignorant, et suos in rebus, quae sunt nullo impendio, ponunt, nec minus paupertate sua contentae sunt, quam nostrae suis divitiis. Nona die Augusti, praeterito et viso tantum sub 9. sinistris montibus, praeter quos Nessus labebatur, oppido Pyrotto, arceque ejusdem nominis vetusta et destituta, quae cujus fuerit antiquitus, incolae dicere nesciverunt, ad pagum Czarew Brod nuncupatum


1496. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

civitas sine muris, late et in longum patens, ac frequens aeque habitatoribus ac domorum copia, et Bulgarorum ingens emporium, multo mercatorum concursu celebrata, sita in plano sed paulo edito loco, sub monte Vitossa incolis nominato, ac in Orbelli montis fine habito, qua idem Orbellus ad V. mille passus ulterius progrediendo Haemo ac Ciabro flumini propinquat. Domus in ipsa nulla est insignia, nulla ferme lapidea. Omnes humiles


1497. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

incidimus, ibidemque Haemi montis initium attigimus. Porro ortus Ciabrus in Orbello ad radices meridiem spectantes, in orientem primum labitur, mox in septentrionem versus, Orbellum ipsum ab Haemo dividit, et in Zophianos campos erumpens sub ipsa civitate currit, praebetque non alia illi commoda, quam piscium, idque citra magnam copiam. Post paulo infra Alutae ostium e Transalpina ab Transsylvania venientis Danubium ingreditur. Izcarem autem Ciabrum esse non difficili


1498. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

custodiendi gratia excubias apponere, quas singuli pagani ordine inter sese partiuntur stipe e communi exhibita. Haec autem excubiae sic aguntur. Viae publicae locum in montibus deligunt eminentius imminentem, sic, ut et viam ipsam habeat sub oculis, et latissime quaque versus commode possit prospicere, in eoque casula straminea constructa, unus dumtaxat homo excubat. Nec aliud ejus officium est, quam ut ubicumque vel in via vel in sylva viderit homines, tympanum pulsat,


1499. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

quam ut ubicumque vel in via vel in sylva viderit homines, tympanum pulsat, innuitque eo signo hominibus memoratis, animadversos esse ab excubiis. Jam si forte fortuna quopiam loco latrocinium fuisset commissum, ejusdem loci mox incolae sub quaestionem coguntur, et nisi aut fassi fuerint, latrocinium suos homines commisisse, aut ostenderint, quinam commiserint, aeque poenis multantur, ac si ipsi revera commisissent. Quo factum est, ut alpes illae secure hoc


1500. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Rupzcam Rupzca. vocari. Inde num quid hisdem in locis sciret extare veterum aliquas aedificiorum ruinas? extenta manu ostendit frusta fornicum aquaeductuum in longum spatium, qui ab hoc ipso monte Rupzca sub monticulis illis tribus in eum ipsum collem, quo sedet civitas, erant invecti. Miratus hoc, subjeci: Et quid opus iuit aqua peregrina, quum urbem Strymon ac suburbia illius interfluat?


1501. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

cornua sustinentes, et dextra et sinistra quadrati lapidis muro quatuor cubitorum altitudine quadamtenus emunitae sunt, ne vi aquarum arrosae, solvendi pontis causa praebeatur. Prospectum est et pilarum firmitudini et aeternitati. Sub fornicibus quanta est pontis longitudo, fundus fluminis supra et infra ipsum pontem confixus est creberrimis vallis, et glarea exaggeratus in tumorem non impense altum, sed eo tenus, quo quum subita fluminis incrementa ingruerint,


1502. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Ztaram Richam, hoc est, antiquum flumen ad Philippopolim, et Ardam paulo infra Hadrianopolim. Laevo deinde quinque: Topolnizam citra oppidum Tatar Pazarcik, ultra Jadinam paulo post Cruzkam; inde Gergovam, mox Tonzam eodem fere loco sub Hadrianopoli, quo Ardam. Ubi ponte etiam ligneo jungitur Tabaclar ab opificio coriariorum Turcis nuncupato, quod ibidem exercetur propter aquarum facultatem. Nec plura discere potuimus, praesertim quae a dextra ora in eum incidant.


Bibliographia locorum inventorum

Vrančić, Antun (1504-1573) [1553], Iter Buda Hadrianopolim, versio electronica (), Verborum 10368, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - itinerarium; prosa oratio - diarium] [word count] [vrancicaiter].


More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.