Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sub

Your search found 5889 occurrences

More search results (batches of 100)
First 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2634-2729:


2634. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Fronte viret; Cirrhaeus eris cui maior apertus
Fama latex, praesente tuo si Numine rebus
Consona Pimplaeo vox purior exeat antro,
Laeta adsis caleatque mei tibi gratia plectri!
Aura, sub Aoniis qua nulla beatior umbris,
Afflatu spem vince tuo! Caelo orta decebat
Virginei solam postquam te laurea partûs,
Es laurus spes una meae: tibi, suave canorae
Iste meus gaudet supplex labor esse


2635. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

apex spatiumque per omne decenter
Extensae quae molis erat diffusa bonorum
Copia, plantato coniuncta accesserat horto.
Quodque omnis tellus tulit, haec tulit omnia tellus.
Ver anni mensura fuit, nec vere sub isto
Defuit October. Suavi si germine fetas
Vidisses ubi stare trabes, gravis illa putasses
Autumni dona. Undantes si cernere velles
Floris odorati campos, hic Chloride pleni
Stabant


2636. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Armenias Taurumque lavant et vivit utrisque
Bellator Chaldaeus aquis ubi gurgite lecto
Ambo Semiramias gaudent potare columbas.
Post unâ eiusdem ripae contentus arenâ
Nomen Achaemeniis abscondit uterque sub undis,
Quas Paradisiacis debent vada Persica lymphis. 13.
Consitus hic variis grato fuit ordine plantis
Hortus et exacto quincunce virebat


2637. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Sponsi locupletis opes. Sed credite, Croesi,
Cedite quos auri commendat copia, reges,
Hic ego non vestros memoro, nec praedico censos.
Quo turgetis enim, invisâ tellure reperti,
Pauperies mendica latet sub luce metalli.
Quas etiam ingratis tribuit caelum hostibus, illae
Divitiae non sunt, adversi saepe Tonantis
Signa. Sed aeternum menti quod Numen amicae
Donat amans, hic est, ditat qui pectora splendor.


2638. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Hic prolem amplexus Genitor, “Dilecta Parenti
I, Soboles”, inquit, “quod in haec te funera, fili,
Obtuleris, longaeva tuo de semine surget
Posteritas, summis heres victura coronis
Sub tua magnanimos demittam sceptra Tyrannos,
Et populos in frena dabo. Te gentibus astrum
Accendam, toto crescet tua gloria mundo.
Tunc tua adorabunt celsi vestigia reges,
Submittamque tuis horum Diademata


2639. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Si bove signatum Pharia colis improba vatem
Posteritas, cur non signorum ingentibus omnem
Implentem radiis orbem, generique faventem
Divinum Hebraeo iuvenem verique fatorem
Et Numen sub carne latens factisque probantem
Esse Deum, nullo cultu, non laudibus ullis
Provehis; hunc muto fusoque ex arte deinde
In cineres trito renuens praeferre Serapi?
Numinis irritor Iuda et munera foedae


2640. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Abstulit et tantum in lymphis invenit amantem,
Fonte Cupidineas gelido iaculata sagittas.
Nec sterilis fax ista fuit: quae emergit ab undis
Est fecunda Venus. Nudam mox purpura texit,
Forte sub hac maculas non apparere iugales
Credentem, probro hanc sed non satis esse tegendo
Certa; viri innocuâ texit quoque dedecus umbrâ
Hinc vivo coniux fuerat quae moecha marito,
Occiso regina fuit. Regalis ab


2641. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Quo Virgo et nati flammam nutrire solebat
Maiestas hiemique parans escisque calorem.
Aedis ubi frons est lucemque diemque fenestra
Una dabat, nostrae praepes qua praeco salutis
Virgineae fertur venisse sub ora maritae.
Recta focum superans, apta pro sede cavatus
Sustinet effigiem paries, cui ardua cedrus
Materiam dedit, et facies quem bucera signat,
Discipulus formam expressit frontisque decorem


2642. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Non procul a Solymis locus est, ubi plurima collis
Ubertas, herbaeque ferax et pascua tellus
Eminet. Hac iunctos fecundis matribus agnos
Parte Ioachimus, pecorisque fugacius agmen
Pastorum sub virga habuit, quos saepius ipse,
Cum Solymaea pius visebat limina, suevit
Explorare redux, natosque agnoscere fetus.
Illotas voces, irati opprobria Mystae
His etiam pressurus agris ad amoena gregalis


2643. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Quamvis hostile minantem
Sint mea regna ortam semper sensura puellam,
Persequar hanc etiam, nec enim loca segnis Averna
Occupo, nec nostros evadet femina casses.
Quare agite, o comites, superas properate sub auras
Et socias, vacuum quae replent aëra, turmas
Imperiis armate meis, immitis ut ista
Ambitiosarum suprema creaturarum,
Imbellisque animi crudeles femina poenas
Adverso Plutone


2644. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

meministis enim, nobis habitanda dedisse
Tartara et illustres (turpis victoria!) lauros
Dite relaturam praeformidare necesse est.
Illius siquidem cum vi detractus Olympo
Lucifer, infernas melius ratus ire sub umbras,
Imperiosa suam premeret quam femina frontem,
Nos idem tenuit sensus. Nunc imminet aequae
Tempus vindictae: frangatur tota puellae
Ambitio; nullique suum fas dicere nomen,
Nulli


2645. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Aurea sunt vestrae quae spumant pocula cenae,
Aurea lanx fumat ventri factura saginam,
Aurea sunt, sonipes brutus quae vincula gestat,
Aurea pectoribus demissa monilia portat,
Auro asper, fulvum mandit sub dentibus aurum,
Aureus est, turpis quo stertit adultera, lectus,
Largitori auri pietas non offeret aurum?
Quas David bellator opes cumulavit, honori
Numinis expendit, propriis quoque censibus auctas


2646. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Insomnem caeloque animum palmasque ferentem
Visit uterque parens maternaque arte paratos
Virgineis Natae membris aptavit amictus.
Vestis erat quam pinxit acus; nam sedula mater
Anna sub umbrosa platano studiosa rosarum
Dispositas spectare acies gratasque mariti
Delicias horti solita observare, virentes
Traxit ad exemplar, sobolis pro tegmine, flores.
Pulchrum matris opus: materni stamine


2647. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

22.
Supremo graduum, vestitus epomide sacra,
Pontificum summus, cidari byssoque tiarae
Insignis, stabat Simon, augusta paratus
Sub tecta illustrem proavis inducere Natam.
Hic iurata Deo stetit inferiore triennis
Virgo gradu; nec matrem ultra, sanctumque parentem
Respiciens, ter quinque uno velut impete velox,
Alta oculi ad nictum


2648. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

et Herodem regni sceptrique paventem
Exterret fatis. Qui dum componit obortos
Corde metus, capit ista socer responsa Sacerdos:
“Novi equidem Simon, nec te nescire putabo,
Quam somni sit vana fides. Concepta sub umbris
Nil lucis figmenta ferunt: coëuntia casu,
Nocturno occurrunt rerum simulacra sopore.
Fortuitus formarum error quid dicere veri,
Aut casus quae fata potest protendere? Mendax


2649. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Astrorum numerus, quibus obtigit eminus istam
Suspirare facem: reliquis o pulchrior astris,
Phosphore, signorum fax ultima nocturnorum,
Multa Hebraearum stellarum nomina sortem
Optavere tuam, geminae sub pondere legis
Visa micare quidem, sed quae splendore beari
Non valuere, tibi cuius data copia, flammae.
Hac ignota abiit lacrymantis Pleias Adami,
Eliae plaustrum, puppis Noëtica, Abelis


2650. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Hic specus immanis coopertus fornice saxi,
Phoebeae radios impar admittere lucis,
Completus densa umbrarum caligine squalet
Horridus: externo numquam penetrata calore
Marmora primaevam duris sub cautibus auram,
Nullo umquam Zephyro motam perflante, recondunt.
Hoc antri squalore patrum praetriste ferebant
Exilium sanctorum animae famulataque caelo
Religio clausi damnum tolerabat Olympi.


2651. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Quam cito venturum, maestum Israëla molestis
Erepturum umbris doceant oracula regem.
Dicebantque obita Limbum quëis morte venire
Contigit excelsum post Zorobabelis honorem,
Quem pressa exilii poena sub Principe Cyro
Chaldaeae victore tulit, Daniele quod aequo
Vate, ter atque quater denas, nescire negatum est,
Hebdomadas cessisse Deum, breviore Daturum
Exilii promissa morâ finemque dolorum.


2652. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Canitie laudata nurus, abscondita sacris
Virginibus veterum reserare oracula Vatum,
Non impar nec deses anus, memorare vetustas
Crebra prophetarum Christi de matre figuras,
Arcanumque decus, cuius sub cortice vocum
Virgineus signata tulit praeconia venter.
Illa frequens altum et clare ventura sonantem
Legit Amosiden; Iesseaque viscera pandit
Et virgam et florem; sine semine concepturae


2653. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

iter aeterno, sobolis primordia ructat.
Virginis ut vidit templum accessisse paratos
Iudaeae pro rege sinus, clam cognita prudens
Subticet arcana et praesentem prodere vulgo
Non probat ignaro matrem, sed clausa sub imo
Pectore danda palam quondam mysteria celat.
Interea observat natam et caeleste pudoris
Custodit pignus teneraeque ultronea curam
Suscipit infantis, Dominam quam saepe salutat.
Par


2654. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

honor, ne segnior esset
Mentibus aethereis, quëis nullo tempore fervens
Vis animi sacri studium intermittit amoris.
Talis erat, sed maior erat, cui gratia maior,
Fax Mariae, quae tantae animae concessa sub ipso
Corporis accessu, merito quoque iure stupendos
Ipsis Caelitibus semper crescebat in aestus.
Reddidit hoc Virgo Delubrum augustius auro,
Quam classis quod Eoa tulit, populata superbas


2655. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Deum, amborum spirabile Numen. 20.
Codice fatidico quamvis obscura lateret
Et modicum apparens veteres vitaret Apellas
Lux admirandae Triadis, sub Numinis una
Maiestate triplex veluti persona perennet
Ignaros. Tamen illa Deum, mirabile! primo
Momento sortita oculis, quo segnior Annae
Intumuit venter, valuit cognoscere pulsis


2656. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Interea pro voto virginitatis habebit
Virgo aequum Solymaea decus statuamque trophaei,
Laude suo numquam carituro insignia facto.
Ardua tollatur, qua parte retorquet Eoos
Phoebus equos, saxi moles, sub lumine nostrae
Urbis in occiduis facibus non sole receptis
Occiduo, bisseno astrorum ardore refulgens,
Sessurae quondam caelo diadema puellae
Emineat; mundique iam Regina vocetur,


2657. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Accessere patres dictis operique propinquam
Constituunt, memori incertae quam sedis Apellae
Festivam faciunt frondosa mapalia lunam.
Septimus hic anni mensis, cum legis avitae
More sub umbrosis properatis arbore tectis,
Gestantes manibus citreos per compita fructus,
Palmarumque elates thyrsumque insigne virentem,
Ornatum pomo, cui dat sua nomina pinguis
Media vel Persis. Laeto festa annua


2658. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Parte pedem, extremum tunicae compleverat orbem.
Additur huic humero thorax, insigne supremae
Maiestatis ephod: hyacinthus, purpura, coccus
Et mixtum filis stamen variantibus aurum,
Pro sacrae istius venit sub tegmine telae.
Stamen erat byssus digitis glomerata secundis
Posterior, cordisque prior connexa duabus
Pars fuerat gemmis colli in radice, viriles
Qua surgunt humeri. Fuit illis fibula, duplex


2659. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

caesaries lectoque in tenuia molles
Fila pilos imitante auro; quibus addita lucis
Sphaera potens, valuit Phoebeae prodere partem
Esse comae raptosque suo de vertice crines.
Vestis erat nivea pendens cervice, sub imum
Fusa genu scapulasque super collecta, decoris
In cubitos fluxit manicis laxasque paratis
Numinis imperio dextris non strinxerat oras.
Pectora munierat Tyrio quae prodit aheno


2660. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Connubii decorare faces, mora nulla, paratos
Corporis induitur cultus tunicaeque laborem
Praestantis, fato quam concessura reliquit
Anna parens propriaeque manus absolverat arte.
Palla fuit nivei sub tegmine candida fili,
Quo latuit bombyx Serum rediviva voluptas
Licia, bombycis pariter labor. Addidit Anna
Et decus et pretium telae; florumque colores
Et flores expressit acu, nec gratia flori


2661. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Defuit: illa rosas maioraque nomina pinxit
Hortorum duxitque manu adiecitque rubentes
Plantarum fructus. Nullumque carere colore
Passa fuit proprio, nullum recto ordine germen,
Ingenitaeque foret quod non sub imagine formae.
Serpebant passim violae florumque pusilla
Turba, nec extremus fluxit sine Chloride limbus.
Hanc induta togam Virgo, licet illa relictum
Matris amaret opus, tamen aversata superbum


2662. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Tunc erat una precum flamma maiore suarum
Religio suscepta, quibus gaudere maritae
Flore pudicitiae thalamis adversa petebat.
Promissique memor, quo se pro Numine verax
Aliger obstrictum voluit docuitque sub ipsis
Connubii flammis, illaesi corporis albas
Solvendas non esse nives. Demissa Tonantem
Polliciti monuit (prece nam caeleste moneri
Numen amat) genibusque minor sic illa precata est:


2663. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

hanc affatus ait: “Tua vota benignus
Admisit iussitque tui rata dona pudoris
His foliis te scire Deus: nec bruma nec aestas,
Cernis, huic ramo gravis est; utraque virorem
Perpetuum laurus potis est servare sub aura.
Te modo non aliter, Virgo, florere vel extra
Connubii leges, aut intra vincula casti
Foederis, ignaram thalami, isto munere primam
Designo, quamvis duce te venientia plures


2664. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Inquit: “Ave Maria, Charitum te copia plenam
Efficit et tecum omnipotens amat esse Tonantis
Maiestas sexumque tuum felicior omnem
Una praeis mulier.” Virgo his adversa salutem
Ore datam sub corde agitat nilque ipsa reponit.
Illa novum, prius idque suis numquam auribus haustum
Librat Ave mirumque iubar mediaque coruscum
Nocte diem pulsasque procul tota aede tenebras.
Hanc superae lucis fuso


2665. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Custodesque Arcae gemini plausere Cherubi;
Commotisque alis auditi insueta referre
Gaudia et adverso se respicientia vultu
Flamina, ter sanctum Sabaoth clamore vocabant.
Cognovit peregrina parens notasque sub alto
Pectore celabat causas, non inscia fetu
Exultare suo, fano interiore reposta
Symbola praesentis veri. Sed gaudia summi
Attonitos adyti sine more audita litantes
Reddebat mystas,


2666. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Iosippus somnum ut pressit pectusque priori
Deiectum languore levat libratque quid ille
Aethereo e coetu veniens patefecerat Ales:
An fuerit Morpheus, vel vera loquentis imago
Aligeri tacitus dubio sub corde volutat.
Is demum monitorem alto de vertice caeli
Demissum agnoscit: neque enim Stygis ulla potestas
Utile fert pacis monitum lumenque, quod ultra
Phoebeum aspexit, nequiit depingere mimus


2667. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

proles
Implevit divina, artus fabricante beato
Flamine, censo animi, nequiit quem dicere, raptu.
Hic defixit humi vultus et lumina Virgo
Et siluit rubefacta genas colloque caducam
Ut rosa sub lucem, caput inclinata pependit. 20.
At pius attonitus sponsae sermone maritus
Versat opes animo ingentes, quae coniugis alvum
Condecorant et


2668. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Alter ut emergat casu quo mergitur alter,
Seque levet tantum, quantum se deprimit alter.
Iam vero Arctoo numquam se cardine ponto
Inclinante tenus, non se levat aemulus axis,
Sed sua caeruleo sub gurgite sidera celat.
Pax ibi nacta specum, vasti quam filia Nerei
Insula habet mediam, septis poenalibus aptam;
Eligit hanc, ingens ubi contabesceret exul.


2669. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

23.
Sed prius a Nili victa meretrice superbus
Atiades (iuste cecidit Memphitica pellex,
Ne paritura humilis, scortum regnare videret
Virginitas) cunctis Latii sub iura redactis
Gentibus, optatae migrare in Pacis olivam
Acceptas utroque volens sub cardine palmas.
Invisum populis statuit deponere laetus
Ad secura Deae reducis solacia ferrum


2670. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Atiades (iuste cecidit Memphitica pellex,
Ne paritura humilis, scortum regnare videret
Virginitas) cunctis Latii sub iura redactis
Gentibus, optatae migrare in Pacis olivam
Acceptas utroque volens sub cardine palmas.
Invisum populis statuit deponere laetus
Ad secura Deae reducis solacia ferrum
Extremaque iubet Martem sic lege feriri.
Fas ultra humani sitiens 637 sitiens:


2671. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Si modo sex, quartum referebat Olympias annum
Consule silvano, sed quem collega praeibat
Augustus nonùm consul, maiore Quiritum
Laetitia, quam si Romana cuspide caesas
Audissent gemino solis sub tramite gentes.
Talis erat scelerum immani data poena Gradivo. 24.
Pax vero abreptum subito ferroque gravatum,
Frustra reluctantem, nec


2672. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Et Tyberim, Nilo, Rhodano Rhenoque bicorni
Pannonicoque Istro, fluviisque ferentibus aurum
Pactolo atque Hebro Medoque explevit Hydaspe.
Et me par fortuna vocat: si praeside regni
Marte legam validas mea sub vexilla cohortes
Hunc ego, quantumvis magni Pax exulis arma
Et meritum non grata premit (nam dissona vero
Ni loquimur, praesens Pacis per compita risus
Armati labor est fructus munusque Gradivi.


2673. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ut satis indultum votis, excedit uterque
Delubro coniux: Bethlem suspirat uterque.
Urbem hanc pollentem rerum paradison amoena
Temperie Iudaeus habet. Par credita nulli
Est tribui ubertas: quovis sub sidere tellus
Florida, continui plaga veris, odoris inanes
Festiva hortorum facies non sustinet auras.
Haec mage flava Ceres, praestantior arva Lyaeus
Occupat et pressis melior despumat ab uvis.


2674. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Infelix regio, tantus tibi spernitur hospes:
Reicis urbe sua depulsum ad bruta Tonantem.
Iosippus siquidem Solymis digressus ab oris
Molle legebat iter facilique labore diurnum
Nactus Ephrataeis labens sub moenibus astrum
Hic sibi quaesitum doluit commune negari
Hospitium. Supplex orat vergente pudica
Ad partum sponsa et tecti quodcumque precatur
Neglecti vacuum stabulique exile vel antri


2675. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

non mansit iners, nec deside prompti
Auxilii dextrâ; retrahit neque vilibus aptum
Obsequium curis, tolerans et fortis in omni
Fortunae congressu, animi plenissima Virgo.
Dura velut validis tentata sub ictibus incus
Ignivomis ferri studiis immota resistens,
Dum chalybis pondus tolerat fabrûmque lacertos,
Regum delicias maiestatisque coronas
Fabricat, imperiique et honoris signa: superbi


2676. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

meos servire labores.”
Haec et plura tulit Iosippus et inde pudicae
Observat voces, si quas daret ore, maritae. 14.
Interea Aligeri medium sub noctis opacae 333 opacae: apacae
Curriculum secreta novi miracula partus
Per campos vulgare hilares, pastoria primum
Procurant gratos audire mapalia cantus.


2677. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Plaususque dato per inania motis
Ad sua veloces remearunt sidera pennis. 16.
Tunc propior exurgit Corydon, cui maior ovilis
Copia centenique suis sub matribus agni
Balabant: centum mixti iunicibus ibant
Alta sequi dociles pingues armenta iuvenci.
Hic socios et adhuc lecto remorante supinum
Advocat Aegonem, fato cui nuper ademptus


2678. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Et Lycidas ibat, pastorum nota voluptas:
Seu calamos inflare leves, adhibere foratas
Seu inter posito voluisset carmine buxos,
Gratus erat Lycidas; posito seu fallere cantu
Aestivas vellet platani sub frondibus umbras
Argutoque rudes sermone ciere cachinnos,
Doctus erat Lycidas: si Phyllida Thyrsin amantem
Luderet et Galateae iras moresque referret,
Aptus erat Lycidas ea ruris ad otia pastor.


2679. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Iosippi matrisque fidem cultumque secuti
Pastores, humili promunt sua poplite curvi
Obsequia et prona puerum cervice salutant
Et caeli regem, et Dominum Israëlis adorant.
Pastorum vero prudens sub corde volutat
Obsequium Genetrix et nescia profluat unde
Credulitas peregrina, stupet fideique requirit
Rure satae authorem. Verum testantibus astris
Una omnes didicisse ferunt, natale puelli


2680. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Sanguine diluere et carnis lenire furores.
Conscia sed puri partus nulloque receptam
Traduce progeniem, Virgo sua viscera novit
Non hac lege premi; nec quae famulantia stringunt
Servitia, artari valeat sub legibus author.
At quia forma humili non dedignatus herile
Occultare genus, patrio quod ducit Olympo
Filius, agnovit mater non impare servis
Hunc ratum servire iugo, diuturna paratum,


2681. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Divinas Charitum fidei cum lumine gazas. 31.
His genetrix, Arabi munus sermonis adepta,
Explicat augustae cupidis mysteria prolis
Et Numen sub carne latens aperitque mariti
Ignaram tumuisse utero monitamque ministri
Praepetis alloquio, natam descendere caelo
Divinam pueri sobolem: velut ante vetustis
Vatum effata libris veri praesaga sonabant.


2682. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Regales habiturum aedes, ne casus eundem
Invidus extinguat: quod si parere recusent,
Bima cadat soboles ferro Ephrataea minore.
Hinc tibi securo regni, vel proditus ultro
Tutelae sub iura tuae, regalibus infans
Succedit tectis, quem suscepisse profusae
Laetitiae ad speciem signis, monstrabis abundè
Servandae augustae sobolis te laude teneri.
Interea, prout ipse tuis dabis utile


2683. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

tellus, plantarum degener, unam
Si palmam excipias, sabulo quae surgere felix,
Factura haud numerum, si, expers ne graminis esset,
Altera non eodem crevisset in aequore coniux.
Huc tulit errantem, simul hic sub frondibus altis
Iosippum obscurus subigit consistere vesper.
Hospitium tunc palma dabat, quae fusa per orbem
Frangebat nimiam foliis pendentibus aethram.
Haec etenim tantus melius tegeretur ut hospes,


2684. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Obsequium, iam prodigiis assueta iugalis
Virginitas, mirata nihil servire quod optet
Authori natura suo matrisque papillas
Torquentem puerum Numen quod stipes adoret.
Laeta videt tectoque velut sub frondibus illis
Hospita consedit tutos sortita penates. 5.
Composito necdum curae titubante prioris
Arbitrio – num rura petat quae Nilus


2685. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

silex, sero ille suâ te protegat umbrâ.
Ulterius nec perge hospes, sed crastina primos
Cum radios Aurora dabit, securus in imos
Cum puero et genetrice pater te mitte recessus,
Angustae, ut dixi, montis sub rupibus ipsis
Initium visure viae, cui nullus eunti
Obvius occurret, qui te pecudemque moretur.
Ut noscas quam longa via est; petet illa laborem
Unius solis, clarus sed vesper apertam


2686. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

oblectat Numen: me propter inanem
Obsequii ancillam non haec dulcissima caeli
Cura venit. Deus iste infans haec munera poscit
Atque tuus Iosippe labor meritumque requirit.
Nunc age, festinemus iter, sub rupibus altis,
Prout iuvenes monuere, instans nos vesper inumbret.”
Ille morae modicus, iuvenum quas ante reliquit
In tenues auras abiens praestantia, parcè
Libatis dapibus, postquam collegit in


2687. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

quod saepe sibi patuisse penates
Rettulerint; virtute virûm iucunda quod illis
Principis imperio penetrata fuisset Idume,
Perspicuum est. Sunt forte iidem, quorum ora fideli
Thariadae spectata, unum sub triplice quando
Flamen adoravit vultu, cum gloria prolis
Promissae effulsit, sterili ridente marita.
Horum unus fuerat, cui colluctatus Iacob
Victor erat; sumpto Azariae nec nomine ductor


2688. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

in undis
Et currum temone tenus tangente rotarum
Quadrupedumque simul spumosa aspergine solem,
Cum pecudis lento Virgo devecta labore
Attigerat montes; poteratque notare latentem
Bisgemina sub rupe viam, quam visus Olympi
Corpore terreno tectus promiserat Ales.
Cumque aptum nocti spatium perquirit Ioseph,
Ecce solum nacti manare foramine saxi
Spectat aquae liquidum murmur, quam proxima fonti


2689. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Vesper erat lentique virum torquebat aselli
Cura, procurandum siquo de cespite gramen,
Siqua foret lymphas sudantis gratia saxi.
En iterum – res mira! – vagus dum plurima lustrat
Iosippus loca, guttatim sub rupe cavata,
In scrobis effigiem non parco humore madentem
Auditus stillare liquor pariterque trahentis
Occultum laticem, prodire crepidine petrae
Virgarum non molle genus: de marmore fisso


2690. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

et lucis ne prima deesset
Gemma tibi, fecunda premit tua litora Virgo. 21.
Desertos sabuli campos rubeique profundi
Aequora transgressum, alterius sub luce diei
Virgo dedit natum Nilo peregrina Tonantem.
Huius in adventu subito Mareotica templa
Responsis horrent divûm; Memphitica tellus
Et septemgemini lugent mysteria Nili.


2691. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

laticis fluxuram in iugera mammam.
Et licet Euphrati pariter det fama, solutis
Riparum effundi Chaldaeae in gramina vinclis,
Copia sed Nili est maior, quod origine surgens
Hunc repleat propiore latex lapsique sub aestu
Solstitii, ignaro pluviarum imbrisque Canopo
Aethere labentum vice surgere cogat aquarum.
Inde venire potest toties quaesita, nec unquam
Explorata satis crescentis copia Nili.


2692. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

fallax ac numen erat; novus exul arenas
Iam versat quoque, Nile, tuas, humana sed oris
Si facies neget esse Deum, meminisse, Canope,
Te cupio: si tecta feris peregrina colebas
Numina, quid prohibet, Numen sub carne latere
Humana? Totum fuit id si fabula mendax,
Nec fera, nec numen, nulla hic mendacia: verus
Hic puer et Deus est, quem tu lare protegis, exul.


2693. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Membra perempta sui tota tellure vagantem
Quaesivisse viri. Quam dum pius attulit error
Phoebopolim, consedit humo quae moenibus urbis
Ulteriore situ, ditissima Mempheos arva
Accedente iacet celsaque sub arbore flevit.
Arbor erat palma: umbroso dea stipite flammis
Phoebeis protecta, sitim restinguere pura
Suspirabat aqua. Neptem miseratus Olympi
Rector, in hanc densos fudisset Iuppiter imbres,


2694. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Omnipotens: tunc qui scrobe totus in una
Fons fuit, intumuit subito sulcoque receptus
Funditur et longo fecundat iugera rivo.
Isidis hic fons est gratumque in gentibus illis
Tale habuit nomen palmaeque sub arbore manat.
Hic locus Isaciae fecundus munere lymphae,
Aptus odoratis, quae dant opobalsama, virgis
Visus erat: quantum Scythico bis torta lacerto
Praepes arundo volat, longum his radicibus hortum


2695. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Inde propinqua petunt humiles stagnantia ripas
Torrentis vada, Iudaeae quem montibus ortum,
Labentem saxis, vitis Sorecia botris
Propitium bibit et grato se gurgite replet.
Protinus emenso veniunt torrente sub altas,
Fonte suo optatas rupes, quo Virginis alma
Et soboles posuisse sitim ferturque beata
Inde bibisse parens siccisque labore diurno
Surgentem labris laticem admisisse maritum.


2696. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Iudaeae et Galilaeae ardor: Iudaea vocabat
Ad templum, at puerum regni ne perderet heres,
Qui patris evasit gladium veritosque paterno
Successisse odio, qui successisset et ostro
Et quod idem nocte apparens sub luce corusca
Ancipiti sponso vetuisset Numinis Ales,
Tuta metu infantis flexit Galilaea viaeque
Ambiguum laeva recte pro parte diremit.


2697. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

culpas
Tollere et aeternum ligno componere foedus. 8.
Iam duo lustra super bis annua presserat astra
Delius, humanos postquam immortale sub artus
Illapsum coepit per tempora crescere Numen,
Lux nova paschalis, teneris non utilis agnis
Ad solita oppressam cum festa vocaret Idumen.
Divinus 220 divinus: divinis cum


2698. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Incepit primum soboles divina labores,
Tunc et Virgo parens, quorum iucunda beatae
Praeludit, dum fata instant, praesentia palmae.
Iosippusque suum prior his absolvit agonem
Auspiciis; sponsae siquidem sub Virginis umbra,
In Iesu amplexu feliciter expiravit. 17.
Quo tendis, Iosippe, abiens? Ad sidera dignus
Forte volas heros et scandis in astra,


2699. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

quo se cordi commiscet amanti,
Sola videt penetratque animo; decuitque videre
Haec primam quae ventre tulit miracula. Vidit
Plura tamen, quem ventre tulit: spectavit ibidem
Triticeae siquidem totam sub imagine frugis
Progeniem susceptam utero totamque videbat
Sub tota Cereris forma, sed qualibet aequè
Parte tenebatur totus – mirabile! – natus.
Attonitae similis tacito sic pectore fatur:


2700. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

videre
Haec primam quae ventre tulit miracula. Vidit
Plura tamen, quem ventre tulit: spectavit ibidem
Triticeae siquidem totam sub imagine frugis
Progeniem susceptam utero totamque videbat
Sub tota Cereris forma, sed qualibet aequè
Parte tenebatur totus – mirabile! – natus.
Attonitae similis tacito sic pectore fatur:
“Hactenus intacti, qualis mihi contigit uni
Mirabar fortunam uteri, nec


2701. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

aspexit, talem me primus habebis.
Barbara si patulum feriet tibi lancea pectus,
Me gladius caedet. Cuspis tamen illa futura
Qualis, adhuc dubito. Fuerit quaecumque, sed illa
Et dolor et vulnus fiet crudele sub illa.”
Haec memorans largo fletu simul ora rigabat
Inque recedentem ad suprema pericula natum,
Dum licuit, vultus oculosque immota ferebat.


2702. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Cera stylo partim color est et muricis humor.
Hunc super, implexus veluti de sentibus orbis
Horreo et inde pari fibrarum triplice filo,
Queis ferri color est, surgunt in vertice clavi.
Sub folio vero maiore latere videntur
Dispositi in gyro, foliorum in acumen euntes
Mucrones veluti septem, materna dolorum
Symbola, quorum animo tunc praemeditata tyrannis,
Pectora dilectae dirùm scissura


2703. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

depone metum supremaque constans
Fata subi. Tibi quantus honor, quae copia laudis,
Gloria quae Patri adveniet, quae tristibus Orci
Exulibus ventura salus, quantum orbis habebit
Roboris exemplum? Caeli ventura sub auras
Posteritas tua fata canet caeloque beandus
Adami sanguis, dulcem te morte perempta
Authorem vitae servatoremque sonabit!”
Dixerat haec Ales floresque e sanguine natos


2704. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Flagrorum et male compositae convicia plebis
Acurrit gemebunda, sui praesaga doloris.
Et quae poenarum sensu, quibus impigra natum
Urgebat feritas, poterat moritura videri,
Cernere sub manibus natum crudelibus optat.
Spectavit, stetit: o virtus heroa, virile
Robur, stare isto MARIAM potuisse sub ictu.
Qualis hic afflictae penetrans praecordia matris
Ensis erat? Tamen exanimem non


2705. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

quae poenarum sensu, quibus impigra natum
Urgebat feritas, poterat moritura videri,
Cernere sub manibus natum crudelibus optat.
Spectavit, stetit: o virtus heroa, virile
Robur, stare isto MARIAM potuisse sub ictu.
Qualis hic afflictae penetrans praecordia matris
Ensis erat? Tamen exanimem non reddidit, Orci
Fila potens resecare mucro; sed saevior inde
Horridiorque fuit, quod citra funus, acerbas,


2706. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Neptunia flectit habenis
Regna potens Virgo pelagoque immite furenti
Imperat, audacem frenis torquentibus aestum. 35.
Nec sola haec maestae, nati sub morte potestas
Accessit matri: est alius qui hoc funere crevit
Matris honor; tacita moriens quem voce parenti
Exposuit soboles, patris memorabile donum.
“Tu siquidem”, extremis proles huic vocibus infit,


2707. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

tu mea regna beatus
Possideas.” Tanta est hoc fati in limine mater.
Illa meos oro talis consumet agones. 36.
Stabat adhuc genetrix mortisque sub arbore stanti,
Dulce uteri pondus, sed onus tunc vile cruenti
Stipitis ex illo torsit sua lumina natus
Saepe throno, neque summa inter tormenta, parentis
Immemor afflictae: cui dum sua deesse videret


2708. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

pretio myrrhae lacrymas aloesque probatum
Unguem emit, multas aequantia pondera libras
Culminaque assumpta repetit poenalia merce.
Ut citus advenit (neque enim mora torsit euntem,
Lumine iam prono) stantem sub stipite matrem
Reclinemque trabi caput amplexumque morantem
Repperit et sacro tristem dantem oscula ligno
Quae nequiit nato; et lacrymis maesta ora rigantem
Aspersa tellure videt corpusque tuendo


2709. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


It contenta novo committere membra sepulchro.
Hinc Arimathaeo gratis pro funere dictis
Vocibus Heroi, Solymam cum prolis amato
Et plorante unum dulcemque vocante Magistrum
Discipulo, consueta urbis sub tecta recedit
Expectatque gemens donec sol tertius axe
Prodeat et fidei constans, Acheronte subacto
Signa triumphantis videat victricia nati.


2710. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]


At contra sancti Isacidae, maerentia limbo
Agmina, suscipiunt laetùm ferientibus auras
Vocibus Heroem; iucundi accedere plenis
Ad sua speravere diu quae gaudia votis.
Non aliter quam Sicaniae sub collibus Hyblae
Imbre ruente cavis vetitae discedere tectis,
Solis aprica redit facies cum luce serena
Ad pastum glomerantur apes et mellis egentes
Sollicitae saturare favos, felicia florum


2711. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]


Corpus immodicos pro me perpesse labores
E tumulo iussis faciam clarescere membris.
Mecum omnes nunc ite, animae, quas cognita Iudae
Ad regna educam laetoque 92 laetoque: laethoque sub aethere sistam,
Donec in Empyrias sedes aeternaque regna
Post decies quatuor modica intervalla dierum
Me duce, visurae semper patris ora, petatis.”


2712. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

est terrena venustas. 3.
Ut primum aeternae, proprios induxit in artus
Primitias vitae, mox ad sua corpora mentes
Ire iubet; quas sicca etiam sub membra reverti
Non vacuus promissor erat: mora nulla, sepultos
Quaeque suos cineres movet atque ossa arida nectit
Corporis in molem. Exanimes queis fusa per artus
Vita, subit resides massas animatque


2713. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Corporis, evasit tenebras tamen atque petito
Aethere divini est consors mens fata triumphi.
Ut primum aspexit Victoris lumina Verbi
Et speculum aeternae mentis dans cuncta videri,
Se prece servatum stantis sub stipite matris
Agnovit: statuitque simul Titania nactum
Regna, sub ora piae cum laude venire patronae.
Tertia lux postquam Stygio hunc revocavit ab antro,
Protinus ex aura tenui, velamine carnis


2714. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ut primum aspexit Victoris lumina Verbi
Et speculum aeternae mentis dans cuncta videri,
Se prece servatum stantis sub stipite matris
Agnovit: statuitque simul Titania nactum
Regna, sub ora piae cum laude venire patronae.
Tertia lux postquam Stygio hunc revocavit ab antro,
Protinus ex aura tenui, velamine carnis
Densato, nuper fixi trabe, cruraque fracti
Effigiem simulante rei (mens libera


2715. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Agnosci vivam digito dedit indice plagam.
Sex etiam deno stadiorum pulvere distans
A Solyma, geminis comes ille sodalibus ivit,
Ignotas voces vatumque effata resolvens,
Ipse etiam ignotus, donec sub pane latere
Assiduus, cerni fracto se pane dedisset.
Iam montes Galilaea tui, iam litora norant
Piscosumque tulit lymphae Cenerethidis aequor
Vultum immortalem; quo praecipiente natantes


2716. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Signa cavata mei servare valentia nati!
Ah, potius: durae rupes, immitia saxa,
Non potuisse mei magis igne liquescere nati
Et tota in laticem verti! Tamen approbo vestram
Duritiem, tanto quam conservare sub aestu
Par fuerat, facti memorem qua redderet orbem,
Iudaeamque male fidei reprehenderet iste
Divinus, victura pedum per signa Viator.”
Ut vultum replevit saxo, conversa per axem


2717. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

accensâ servis illabere flammâ.”
Vota Sioneis flagrabant talia tectis. 20.
Laetus ab Eois decies sol prodiit undis,
Occiduo toties mersisse sub aequore lassos
Fertur equos, quando his pietas collecta Sionem
Vocibus implebat: decimo lustraverat ortu
Iam Solymam et porta tantum distabat Eoa,
Quantum supremo medius quo fervet ab axe


2718. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

et ruere omnia visa repente;
Atque improvisus vibratus ab aethere turbo
Cum sonitu venit atque omnes pius occupat horror.
Suspiciunt, iterum, atque iterum fragor intonat ingens.
Aurae inter fremitum, tecti sub parte suprema
Spectatis rutilare vident laquearibus ignes,
Lumina vocales flammis referentia linguas.
Obstupuere animis omnes; sed maxima Virgo
Agnovit sonitum, voces linguasque facesque


2719. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Lustrales fluvii ripas, Iordanis arenas,
Virgo memor prolis pressit monumenta vocatae
A Patre delectae Sobolis, Paphiaeque volucris
Effigie, lota Nati cervice morantis
Flaminis, expendit meditans; gavisa sub illo
Gurgite terrigenum noxas impune resolvi.
Bethlemis stabulum, quod clam non nemo piorum
Isacidum templo aequarat pretioque redemptum
Excoluit factaeque nova sub lege fideli


2720. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Flaminis, expendit meditans; gavisa sub illo
Gurgite terrigenum noxas impune resolvi.
Bethlemis stabulum, quod clam non nemo piorum
Isacidum templo aequarat pretioque redemptum
Excoluit factaeque nova sub lege fideli
Visendum exhibuit, turbae celebrare quotannis
Ingressu voluit Mater, brumalia quando
Solstitia aeternum referebant paupere natum
Hoc solem iacuisse specu tropicumque, parentis


2721. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Aspexit Zebedeo ortus genitore Iacobus.
Huic etenim oranti fluvialis margine ripae,
Quam Tartessiacis implens fecundat Iberus
Dives aquis, alto vestigia figere saxo
Visa parens (sed quo caeli sub climate caesum
Marmor, adhuc nescit, qui illud caeleste fateri
Gaudet Iber) teretem divinus praeco columnam
Stare videt tollitque oculos saxumque prementem
Calce, stupet MARIAM, geniis cingentibus almam


2722. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Sioneis reddit vestigia tectis. 33.
Excipit Ionios Ephesus Sarmonia fluctus,
Audaces pelagi tuta statione carinas,
Aegeas Lytiasque gravi sub merce procellas
Sulcantes servare potens, implere paratas
Assyrios Austri primo sub flamine portus.
Hinc Solymam reditura parens augusta per altum
Ire parat; quam puppe sequi, qui stipite fixae


2723. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Excipit Ionios Ephesus Sarmonia fluctus,
Audaces pelagi tuta statione carinas,
Aegeas Lytiasque gravi sub merce procellas
Sulcantes servare potens, implere paratas
Assyrios Austri primo sub flamine portus.
Hinc Solymam reditura parens augusta per altum
Ire parat; quam puppe sequi, qui stipite fixae
Successit soboli natus, non degener unquam
Materni lateris comes et collega calebat.


2724. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

34.
Tempus erat, non quod nigris Aquilonibus undas
Asperat Aeolisque tumentia flatibus ora
Solvit hiems. Ver illud erat, sollemnia mortis
Festa triumphatae, cum sub iuga missus Averni
Maereret princeps perque annua sacra teneret
Victoris memores Messiae gloria gentes.
His Ephebi sacris mater sollemne peractis,
Aequoris Ionios meditans rate vincere fluctus,


2725. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Nec sua tergeminas lassabant licia divas
Nullaque Virgineis inerant fastidia filis.
Quin etiam, fatis quod se didicisse ferebant,
Nullius hanc morbi ruituram funere, semper
Hoc versare datum credunt sub pollice stamen.
Hac maestae non lege deae, quod staminis esset
Aurea materies, series fili aurea, qualis
Non fuit ulla hominum; siquidem tunc aethere lapsa
Aurea Phryxeae pecudis de vellere lana


2726. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

ruentem
Amne Tigrim; Colcho Eoum cum Phaside Gangem,
Nomine gaudentem duplici libavimus Istrum,
Et septemgemini numeravimus ostia Nili,
Saxosumque sonans Hypanis iam suavia nati
Sub iuga, iam Tanais, iam barbarus ivit Araxes,
Quique sitim nostris oppressit faucibus amnis,
Lustrandis eadem successit gentibus unda.” 40.


2727. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Paupere compositam strato, dum quisque relatis
Solatur fidei palmis memorantque salutis
Felix auspicium positumque volentibus ultro
Suave iugum populis, MARIAM nova vota fatigant.
Ardebat cui prolis amor, sub pane latentem
Expetiit natum, summi felicia fati
Gaudia: suscepit Cepha praebente morantem
Sub dapis effigie sobolem; velata sed uni
Non erat hic soboles matri, cui vera remoto
Exhibita


2728. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

volentibus ultro
Suave iugum populis, MARIAM nova vota fatigant.
Ardebat cui prolis amor, sub pane latentem
Expetiit natum, summi felicia fati
Gaudia: suscepit Cepha praebente morantem
Sub dapis effigie sobolem; velata sed uni
Non erat hic soboles matri, cui vera remoto
Exhibita est facies velo aeternumque vocantis
Ad solium, audivit verba invitantia Nati.
Vix dape consumpta, iaculum fatale


2729. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

erat quod respexit Iesseidos author.
Id vero quo nunc, Genetrix, te respicit, hoc est:
Ut sibi supremis placidum sit habere Tonantem
In fatis: tua si numquam mortalibus anceps
Est pietas, crepero non sit sub agone potestas
Mollior, extremae sit vis tua laurea luctae.
Hoc voveo, et voti qui et vitae terminus esto. Ad omnipotentis Dei et purissimae Virginis Matris MARIAE,


Bibliographia locorum inventorum

Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].


More search results (batches of 100)
First 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.