Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sub

Your search found 5889 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 987-1016:


987. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 443 | Paragraph | SubSect | Section]

pertulisse, paradisum post te currentibus aperuisse? Das te insuper nobis in cibum et potum, ut tuę uirtutis, tuę glorię, tuę beatitudinis efficias participes. Accipimus itaque corpus et sanguinem tuum, Domine, in os nostrum, ut tu in nobis et nos in te maneamus. Accipimus sub aliena specie, et non aliud esse credimus, quam quod a te, qui ueritas es, audimus. Quodque oculis non cernimus, hoc fide percipimus, ut et spiritalis alimenti dono et plenę credulitatis merito tibi uniamur, tibi copulemur, atque ubi tu es, et ipsi simus. Tu ille cibus, ille


988. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 452 | Paragraph | SubSect | Section]

Hypocritę Tales profecto sunt, qui per beniuolentię simulationem eis, quos diligere se ostendunt, insidiantur. Tales sunt et hypocritę, qui se Deo seruire gestu habituque testantur et magis corpori suo seruiunt, dum sub religiosę uitę uelamento collectas elemosinas hauriendis uoluptatibus turpiter impendunt. Christum aperte osculantur coram populo precationibus insistendo, ante sanctorum imagines genua flectendo, uultum modo in terram quasi humiles demittendo, modo ueluti diuina


989. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 455 | Paragraph | SubSect | Section]

si pro Christi nomine ad martyrium, ad subeunda tormenta, ad mortem patiendam euntes cerneretis? Totis, ut equidem reor, uiribus adnixi, ne id facerent, inhiberetis, obliti tantorum in uos beneficiorum, cuius unius dono et ipsi geniti estis et filios suscepistis. Cunque sub maledicto Legis essetis, per Euangelii gratiam uos liberauit, liberatos alit, tuetur, sustentat, ad cęleste regnum possidendum large liberaliterque inuitat. Quisquis igitur filium suum a proposito monachalis professionis auerterit, ipse se Deo, terrę cęlique Domino, a quo


990. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 474 | Paragraph | SubSect | Section]

se esse Filium Dei dixit, se puros homines esse uel Dei ministros non negabant. Et, si talis gratia uerum fatentibus conceditur, sequitur, quod Christus ueritatis est assertor, qui se Filium Dei libere professus talia ac tanta operatus sit. Bene igitur de illis prędixit propheta sub persona Domini loquens: Cognouit bos possessorem suum et asinus pręsepe domini sui. Israhel autem me non cognouit. Iudei ergo boue asinoque stupidiores ac feris omnibus crudeliores Iesum debere mori exclamant, quia Filium Dei se facit, cum ob hoc ipsum magis


991. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 487 | Paragraph | SubSect | Section]

omni uitę iocunditate, omni solatio, omni denique interioris gaudii bono priuata sim, cur uitę quoque huius usu non priuor? Violentas manus uestras in me quoque iniicite, o Iudei, et uel raptam protinus hic ante crucem interimite uel in ima crucis parte clauis configite, ut sub pedibus Domini mei cum ipso simul moriar et, cuius sani conspectu carere non poteram, eius morientis etiam uulnerum atque necis consors efficiar; simulque ad illas plantas expirem, quas quondam** lachrymis laui, capillis tersi, unguento perunxi, osculis oppleui, quarum me


992. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 487 | Paragraph | SubSect | Section]

carere non poteram, eius morientis etiam uulnerum atque necis consors efficiar; simulque ad illas plantas expirem, quas quondam** lachrymis laui, capillis tersi, unguento perunxi, osculis oppleui, quarum me suauitas recreabat, bonitas consolabatur, sanctitas exhilarabat. Cupio sub illis animam hanc efflare, ut Magistri*** et Domini mei, cuius uitę socia fueram, e uita recedentis comes fiam. His puto aliisque huiusmodi querimoniis Magdalenam fuisse usam. Neque enim non uehementissime et flere et lamentari in eius morte potuit, quem ardentissime


993. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 499 | Paragraph | SubSect | Section]

exanime factum refrixit, si seces, si lanies, non apparebit cruor. Extincto enim calore frigefactisque artubus ipse etiam sanguis coit et congelatur interius. Hic autem non modo sanguis, uerum etiam aqua sanguini mixta de uulnere dicitur emanasse. Fluxit autem sanguis, ut sub maledicto uenundatos redimeret*, fluxit aqua, ut iam redemptos ab omni prorsus mentis corporisque inquinamento ablueret et emundaret. Quanuis igitur nobis liceat de tanto in nos collato beneficio plurimum semper gaudere, non tamen deest materia flendi. Quia certe, nisi homo


994. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 505 | Paragraph | SubSect | Section]

multarum genitum genitor. Porro eadem sponsio postea repetitur* diciturque ei: Suspice cęlum, et numera stellas, si potes. Sic erit nomen tuum. Credidit Abraham, et reputatum est illi ad iustitiam. Stellas numerare iubetur, quia nunquam certe fuit tam magnus sub unius Dei cultura credentium numerus quam post Domini nostri Iesu Christi in terram aduentum. Ex his autem alii pulueri, alii stellis comparantur, eo quod inter fideles etiam alii imperfecti quasi terreni, alii perfecti ueluti cęlestes et stellarum instar uirtutibus fulgentes


995. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 507 | Paragraph | SubSect | Section]

illo genitus ipso adhuc uiuente regnare coepit. Firmabo — inquit — regnum eius. Regnum autem Salomonis turbauerat Adonias frater, dum nititur illud sibi uendicare. Sed neque Salomonis thronus fuit sempiternus, multis post eum in regno succedentibus. Sub Roboam quoque, filio eius, diuisę fuere tribus ac deinde omnes in potestatem redacti inimicorum Babylonio regi seruierunt. Postremo a Romanis sub iugum missi per orbemque dispersi alienis dominis parent. Pręterea qua ratione Salomon Deo fuerit in filium, qui gentilium quoque


996. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 507 | Paragraph | SubSect | Section]

frater, dum nititur illud sibi uendicare. Sed neque Salomonis thronus fuit sempiternus, multis post eum in regno succedentibus. Sub Roboam quoque, filio eius, diuisę fuere tribus ac deinde omnes in potestatem redacti inimicorum Babylonio regi seruierunt. Postremo a Romanis sub iugum missi per orbemque dispersi alienis dominis parent. Pręterea qua ratione Salomon Deo fuerit in filium, qui gentilium quoque diis templa posuisse dicitur et mulierum amorem amori, quem Deo debuit, prętulisse? Christum igitur respicit prophetia ista, qui longo


997. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 508 | Paragraph | SubSect | Section]

cum hic dicatur: Et Israhel habitabit confidenter, nequaquam tunc confidenter habitarunt. Dum enim a Babylone reuersi templum instaurarent tectaque reficerent, a uicinis gentibus quotidie infestabantur, ut Esdrę sacerdotis liber testatur, nec licebat conquiescere. Sub Christo autem Domino eius fideles accepta ęternę quietis promissione etiam inter sęuientes persecutorum gladios cum summa, quam in Christo habebant, fiducia habitarunt in terra, mori pro Christo cupientes, ut cum Christo uiuere inciperent. De tribu Iuda et de


998. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 526 | Paragraph | SubSect | Section]

enim fas est, ut spiritale donum uenale sit. Gratis accepistis — inquit Dominus — gratis date! Et quoniam corporis Christi sacramentum non nisi baptizatis datur, uerbum comedite non ad aquas refertur, sed ad altaris sacrificium, quod sub uini panisque specie offerri solet. Lac autem pro pane posuit propheta, ut ostenderet animas hoc cibo digne nutritas candorem consecuturas angelicę puritatis. Cęterum sitientes, id est cupidos salutis, uenire ad aquas iubet, quia, qui c redunt, illi Ecclesię


999. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 528 | Paragraph | SubSect | Section]

nos potuit a maledicto antiquę pręuaricationis, nec Helię ad montem peruentio. Christo soli reseruatum fuit, ut in illo benedicantur omnes gentes et pristinę gratię, quas amiserant, restituantur. Dauid quoque, sicut in multis, ita et in hoc tenuit typum Christi, sub eius persona loquens in psalmis: Operui in ieiunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi; hoc* est in tentationem Sathanę experimentum quęrentis, cum diceret: Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant. Et in alio psalmo:


1000. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 537 | Paragraph | SubSect | Section]

serotinus Euangelium. Non ueni — inquit — soluere Legem, sed adimplere. Ideo autem dicitur sicut in principio, quia — ut *corr. ex. filiae Apostolus ait — Lex spiritalis est, quę sub uelamento litterę cęlat Euangelii sacramenta. Atque ita imber iste, qui descendit in principio, in uerbis matutinus est, in sensu serotinus. Tunc enim purior fluere coepit, cum terra dedit fructum suum, id est, cum Maria Virgo genuit Dei Filium, qui ea, quę de se prędicta


1001. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 545 | Paragraph | SubSect | Section]

multos Abacuch propheta pręuidit, cum ad Deum uerba conuertens diceret: In luce iacula tua ibunt, in splendore coruscationis* armorum tuorum. Et sanctus psalmista Dauid: Sagittę tuę acutę — inquit — populi sub te cadent. Hi fuerunt fontes et torrentes et flumina iuxta illud: Tu dirupisti fontes et torrentes. Et illud: Flumina plaudent manu, simul montes exultabunt. Hi fuerunt pastores illi, de quibus in Hieremia locutus est Dominus: Dabo uobis


1002. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 547 | Paragraph | SubSect | Section]

origo aliorum apostolorum est. In medio ponitur Beniamin, ut noscatur inter apostolos numerandus. Et ad ipsum, qui sedet super cherubim continuo dicitur: Excita potentiam tuam et ueni. Orabat quippe Propheta, ut manifestaretur apostolis et ueniret omnibus, qui sub maledicto Legis erant, ut liberarentur. Iudas De Iuda etiam, Christi proditore, prędictum illic manifeste apparet, ubi in psalmis legitur: Cum iudicatur, exeat condemnatus, et oratio eius fiat in peccatum, et


1003. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 574 | Paragraph | SubSect | Section]

ne interimeretur, priusquam illo morte sublato regnum acciperet. Communio Post hęc Iesus domum cuiusdam ingressus Pascha cum discipulis celebrat. Tunc panem et uinum benedicens obtulit discipulis hortatusque est eos, ut sub panis uinique specie corpus ipsius et sanguinem comederent ac biberent. Cuius quidem rei multis ante seculis factum fuerat signum in Melchisedech sacerdotis earundem rerum sacrificio. Offerens enim panem et uinum, Abrahę tunc aduersariorum uictori benedixit, ut in Genesi est


1004. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 577 | Paragraph | SubSect | Section]

Scriptura: qui manducat mecum panem, leuabit contra me calcaneum suum. Hoc psalmi quadragesimi est, sed iuxta Septuaginta *corr. ex suscipit i nterpretum ęditionem. Aliter enim in Hieronymi interpretatione legitur, et tamen sub uerbis dissonis eadem continetur sententia. Non* aliud intelligitur, siue isto, siue illo, quo superius diximus, modo proferas. Ait enim Iudam, qui secum manducabat, qui suus discipulus erat, sibi fore aduersarium atque inimicum. Quod etiam in quinquagesimoquarto psalmo


1005. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 582 | Paragraph | SubSect | Section]

Scripturas deprauare conantur, ob hoc solum, ne earum autoritate superati nostrę adherere compellantur religioni. De quibus psalmista ait: Alienati sunt peccatores a uulua, errauerunt ab utero, locuti sunt falsa. Alienati sunt a Scripturarum uulua, quę sub uelamento uerborum spiritalis intelligentię cęlabat mysterium. Vterus autem dicitur sermo, qui sensum generat apertiorem, id est litteralem siue historicum. In utroque errant Iudei, quia neque, quod intelligunt, faciunt, neque, quod non intelligunt, a nostris recte


1006. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 582 | Paragraph | SubSect | Section]

id est litteralem siue historicum. In utroque errant Iudei, quia neque, quod intelligunt, faciunt, neque, quod non intelligunt, a nostris recte interpretatum accipere uolunt. Et quoniam synagoga eorum pro tritico metere coepit zizania, merito in Esaia exprobrans eis Dominus sub uineę suę metaphora dixit: Expectaui, ut faceret uuas, et fecit labruscas, siue spinas. Quę spinę exortę bonum uerbi semen suffocauerunt. Apertius ac plenius hoc idem in Parabolis explicat Salomonis: Vocaui, et renuistis, extendi manum meam, et non


1007. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 587 | Paragraph | SubSect | Section]

ex amico factus proditor, ex conuiua insidiator, ex discipulo sui magistri in crucem agendi minister. Hic fuit Ioab, qui Abnerum amice allocutus interemit, et Amasam perinde ac sibi charissimum salutans. Salue, mi frater, inquit, dumque illum amplexus osculatur, sicca, quę sub ueste latebat, educta in latus transfodit. Cauissent forsitan isti dolos, nisi simulata amicicia capti fuissent. Christum uero non latebat, quid Iudas acturus esset, de quo ante dixerat: Vnus uestrum me traditurus est. Sed eum uitare noluit, ut saluti nostrę


1008. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 603 | Paragraph | SubSect | Section]

suscepisse in cruce pendens ostendit. Non ergo de cęlo, ut Martion*** hereticus sensit, corpus attulit, sed ab ea suscepit, quam solam etiam in tormentis positus uoluit consolari. Et in hoc quidem se hominem esse probauit, genitum — ut Apostolus inquit — de muliere, factum sub Lege, ut eos, qui sub Lege erant, redimeret. In eo autem, quod confitenti latroni paradisum pollicitus est, se Deum esse manifesto monstrauit. Dicenti enim: Memento mei, Domine, cum ueneris in regnum tuum, respondit: Amen dico tibi, hodie mecum eris in


1009. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 603 | Paragraph | SubSect | Section]

pendens ostendit. Non ergo de cęlo, ut Martion*** hereticus sensit, corpus attulit, sed ab ea suscepit, quam solam etiam in tormentis positus uoluit consolari. Et in hoc quidem se hominem esse probauit, genitum — ut Apostolus inquit — de muliere, factum sub Lege, ut eos, qui sub Lege erant, redimeret. In eo autem, quod confitenti latroni paradisum pollicitus est, se Deum esse manifesto monstrauit. Dicenti enim: Memento mei, Domine, cum ueneris in regnum tuum, respondit: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso.


1010. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 613 | Paragraph | SubSect | Section]

tuus ero, inferne. Hoc autem eos respicit, qui tantum in morte erant. Mortui enim erant in Adam, sed reuixerunt in Christo. Cęterum, cum post ipsam* Domini mortem omnibus tam salubris esset eius resurrectio, mirum in modum desyderabatur a sanctis adhuc sub Lege constitutis, ita ut eorum desyderium documento esset, quanto cupidius ea res expeti debuerit ab his, qui cum illo conuersati fuerant et eius uiuentis atque ea, quę uera sunt, docentis dulcedinem gustauerant. Desyderio quippe isto affectus fuit Dauid, cum in psalmis


1011. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 618 | Paragraph | SubSect | Section]

essent. Restat ergo, ut hoc, quod Marcus dixit, orto iam sole, non ad tempus, quo mulieres ad monumentum accesserunt, referendum sit, sed ad ipsam Christi resurrectionem. Orto iam sole — iam a mortuis Sole iustitię suscitato. Quo sub terras descendente inferi tremuerunt, quo super terras fulgente dubitationis tenebrę de discipulorum cordibus discesserunt, quo in cęlum ascendente angeli exultauerunt et sancti, qui post illum surrexerant, una cum illo cęlestis glorię paradisum gaudentes ingressi sunt. Et


1012. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 623 | Paragraph | SubSect | Section]

piscantur. Talia quidem comparandi gratia pulpita conscendunt, uerbum Dei populo prędicant, in altare sacrificia offerunt, ecclesiasticas appetunt dignitates, quibus adeptis, quorsum tendebant, eorum studia, facile apparet. Quandoque e tiam in dignitate positi sub sanctitatis habitus mores suos cęlant, donec ad eam dignitatem, quę summa in terris habetur, peruenerint. Ridiculam quidem sane huiusce negocii narrabo historiam, quam olim fama referente didici. Fuisse Romę cardinalem quendam aiunt, quo nemo melior, nemo sanctior


1013. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 628 | Paragraph | SubSect | Section]

incesserunt et uenturum quidem Messiam in Scripturis sibi promissum credebant. Sed cum uenisset, non introierunt in monumentum iustę credulitatis, negantes ipsum, qui crucifixus, mortuus et sepultus fuerat, et de sepulchro uiuus exierat, fuisse Christum. Gentiles uero, qui sub Petri nomine describuntur, posterius quidem post Christum cucurrerunt, utpote qui neque Legem neque prophetas habebant, sed prius ad Christum ingressi sunt, in ipsum credentes, ipsum confitentes, pro ipsius nomine nec supplicia nec mortem pati recusantes. Quod autem post


1014. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 629 | Paragraph | SubSect | Section]

Hoc legitur in Esaia iuxta sensum, alio tamen textu uerborum secundum Hieronymi translationem. Apostolus autem usus est Septuaginta interpretum translatione de Hebreo idiomate in Gręcum. Quę quidem interpretatio in nonnullis dissona, sed in plurimis uel uerba eadem sunt uel sub aliis eadem intelligentia. Cęterum Petri Ioannisque curriculum possumus etiam moraliter interpretari, cum manifestum sit in Ecclesia Christi quosdam in principio uitę religiosę cursum pręcipitare et grauius, quam quod perferre possint, onus subire ideoque, antequam


1015. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 684 | Paragraph | SubSect | Section]

Deus, suscitans a mortuis — ut Apostolus ait — et constituens ad dexteram suam in cęlestibus super omnem principatum et potestatem et uirtutem et dominationem et omne nomen, quod nominatur, non solum in hoc seculo, sed etiam in futuro. Et omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quę est corpus ipsius, et plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur. Hoc quidem, ut sedeat ad dexteram Patris, tunc factum fuisse credimus, cum in cęlum ascendit. Quod autem omnia ei


1016. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 685 | Paragraph | SubSect | Section]

quod superius dixit: Qui omnia in omnibus adimpletur. Porro sedentis in throno gloriam se uidisse fatetur Esaias propheta: Vidi dominum — inquit — sedentem super solium excelsum et eleuatum. Et plena erat domus a maiestate eius, et ea, quę sub ipso erant, replebant templum. Hoc autem de Christo dici testis est Ioannes Euangelista. Cum enim prophetę huius uaticinio probaret Iudeos Christo fore incredulos, continuo subiunxit: Hęc dixit Esaias, quando uidit gloriam eius et locutus est de eo. Hoc


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.