Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: magnis

Your search found 505 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 155-159:


155. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page aiii | Paragraph | Section]

non libenter a te dissentio: quem cognoui sermonibus multorum, integre in aulis principum fuisse versatum, nec tibi defuisse iudicium atque virtutem, sed fortunam, quae fere probis omnibus aduersatur, aethernis suscaeptis contentionibus aduersus probitatem: tamen mihi concaedi postulo, si nunc magnis quibusdam rationibus vna in re sentire tecum prohibear, nec propterea velim credas immutatam esse meam erga te voluntatem, aut quicquam tibi de meo iudicio decidisse. Non sum inquam adeo ambitiosus, vt offendar, si quisquam praesertim vir optimus atque amicissimus,


156. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page a4v | Paragraph | Section]

imbeciliorem aetatem inuoluerat: agitabar insanis cupiditatibus adipiscendae sapientiae, ac vt verum fatear, inanis cuiusdam gloriolae stulta libidine vexabar. Credebam fretus huiuscemodi praesidio, me celebre nomen summamque authoritatem esse consequuturum: adeo quidem, vt principes consilio meo magnis in rebus tanquam oraculo delphico vterentur. Itaque quo celerius ad optatum finem pertingerem: dederam me inusitatis laboribus: dies noctibus ac diebus noctes euoluendis libris iungebantur: nulla erant quietis interualla, Inquies igitur animus assiduis cogitationibus affixus paulatim


157. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page b_v | Paragraph | Section]

eos censeo imitandos, qui sibi proposuerunt arduum quempiam cliuum ascendere: solent autem in altum nitentes subsistere identidem, alioqui defecti potestate spirandi, diruptisque ob continuum laborem ramicibus in medio cursu deficerent. Haud aliter nobis quoque in superandis magnis disciplinarum difficultatibus faciendum arbitror, nunc animum relaxare, nunc intermittere studia, nunc ad eadem redire intermissa oportet, etsi ad summum pertingere non possumus, in secundis tamen aut in tertiis consistere non extremae laudis est. Mirificam inquit


158. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page c4 | Paragraph | Section]

commoueant, sed vt meliori diuinaeque naturae obedire assuescant, nec in posterum, coniuncta ratione cum sapientia, vlli turbidi motus extra suos fines progrediuntur, quo animum lacescerent: manet inter eos pax aetherna, illa imperante authoritate philosophiae, illis ex officio iussa exequentibus. Magnis enimuero munita opibus ratio per accaessionem philosophiae secure agit, ne quis ex aduersariis posthac negotium illi facessat, quod si contingat quempiam paulum extra ordinem commoueri, ac spectare ad rebellionem, protinus immisso aliquo ex potioribus ducibus, insolentes eius spiritus


159. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page eii_v | Paragraph | Section]

quod lenierit brutorum desideria, propositis omnibus ad eorum vsum: hominem vero torqueri velit aethernum cupiditatibus immodicis aestuantem? at quia dei sumus imago, consentaneum est, maiorem illi de homine curam esse, qui brutis imperat. An requiremus in deo prudentiam, quod aliquid magnis in rebus temere fecerit, qui ne in minimis quidem quicquam absque summa ratione atque sapientia facit? Proinde credendum est deum non fuisse passurum, appetitum quoque rationalem hominis extendi in immensum, nisi proposuisset illi finem, quem adeptus, vltra non angeretur.


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.