Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: regna

Your search found 916 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 217-229:


217. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 3 | Paragraph | Section]

legentibus fore duxi, si perturbationem regni Hungariae principum simultatibus exortam separatis fere uoluminibus, quo res ipsa esset conspectior, perscriberem. Dignum enim memoria atque humano documento id uisum est, ex quo appareret regna non magis armis parari atque augeri quam ciuili concordia conseruari, ac omni magno imperio multo magis domesticas seditiones quam externa arma timendas esse. Nam quantum propriis uiribus aduersus externam uim tutus esse uideris, tantum te


218. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 4 | Paragraph | Section]

multo magis domesticas seditiones quam externa arma timendas esse. Nam quantum propriis uiribus aduersus externam uim tutus esse uideris, tantum te dissensio imbecillem reddit atque hostili exponit iniuriae, quandoquidem et per se, ubi discordia immigrauit, regna collabuntur, ac ueluti ingentia in montibus robora, quae nulla uis uentorum conuellere potest, carie ipsa proprio uitio imis radicibus innata, nullo impellente ad terram concidunt. Quod profecto regno Hungariae pene euenire


219. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

animum adiecit, eo magis quia illum, dum diademate careret, legitimum regem ferme haud arbitrabantur. Tanta inest ignorantiae uitio humanis mentibus superstitionis, rei ad impellendos uulgi animos efficacissimae, auctoritas, quum certum sit regna non insignibus imperii, sed populi consensu confirmari. Verum ne Hungaros omnino stultitiae accusem, hac maxime causa, ut quidam affirmant, apud eos haec superstitionis uanitas inoleuit, eo quod illud diadema


220. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

(et est terra illa sicut pecorum, ita et hominum admodum ferax) tristes cultu patrię sedes mitiori plaga permutasse, atque ita partim septentrionem uersus profectos Vistulaque amne transmisso usque ad Albim peruenisse, ac regna Boëmorum Polonorumque condidisse, partim ad austrum concessisse, pulsisque Dacis non solum Transistranas regiones, quas postea illis Hungari eripuerunt, sed totum etiam Illyricum occupasse, suumque nomen regioni


221. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

ius, simulque tantum sanguinis splendorem, quum ea magis superbiam hominibus suggerere soleant quam rebuspublicis prodesse, missa faciamus, eo magis quia ista regem quidem constituunt, sed nisi adsint uirtutes, regno haud dignum efficiunt. Ad uirtutes nostri principis, queis certo regna stant atque augentur, neque enim illae intra regnum Boemiae ita latent, ut non ad uos etiam earum fama euolarit, proceres Hungari, animaduertite. Nam nos affirmare audemus non modo Vuladislaui ingenium extra uitia esse, quod quidem per


222. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 43 | Paragraph | SubSect | Section]

Quid enim utilius, ut taceam honestatem, quam fratribus in maximo imperio constitutis concordiam atque amicitiam conseruare? Cuius quidem conseruandae si tanta cura esset regibus, quanta cupiditas est imperii etiam per nefas proferendi, profecto neque tantis laboribus ac periculis regna parari uideremus et parta sine ullo fere negotio retinerentur. Propterea quod ea est uis amoris, ut sibi uiam ultro aperiat, quo armatae acies ui penetrare nequeunt. Puto te puerum a praeceptore, qui te literis instituit, dum lectioni poëtarum das operam, aliquando audiuisse Scyllam Nisi


223. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 60 | Paragraph | SubSect | Section]

multi principes uiri, qui metu Matthiae Coruini domo profugerant, atque uoluntarium consciuerant exilium, in patriam reuersi patrimonium partim ui atque armis, partim dolo recuperarunt. Tantus erat cum legum, tum regiae maiestatis nondum stabilitae contemptus. Regna enim, ut caetera fere omnia, quo robur suum acquirant, tempore maxime indigent. Lodouici Tuberonis Dalmatae abbatis Commentariorum de temporibus suis liber


224. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 125 | Paragraph | SubSect | Section]

fere Illyrico, praeter maritimam Dalmatiae oram, atque eas regiones, quae ultra Naronem et Vrpanum amneis Hungaris regibus parent, in potestatem redegit, principibus regionum, quos interposita fide ad se euocauerat, nefarie necatis. Verum uti celeriter, ita non sine suo ipsius periculo tot regna subegit. Nam cum per Illyricum, inexplorato, utpote securus hostium, regulis, ut dixi, contra fidei religionem interfectis, iter faceret, in eum nomades Illyrici, quos Valachos uulgo dicunt, duce Vuladislauo Cossicio e montibus, qui Dalmatas a Moesis dirimunt, decurrentes impetum


225. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 181 | Paragraph | SubSect | Section]

ut dictum est, diuiso, haud ita multo post oritur inter ipsos discordia, quandoquidem et regnum societatem non admittat, et possessio iniuste ac per latrocinium parta haudquaquam sit diuturna, licet saepe uideamus reges etiam malis artibus factos iisdemque regna gerentes occulta Dei uoluntate ualde florere. Nec mirum, quum nihil apud Deum praeter uirtutem in bonis numeretur. Itaque rupto foedere, quo patrium Friderico regnum ablatum erat, ferro decernere incipiunt, uter regum iustior Neapolitani regni esset possessor. Vbi ad arma uentum est, intra


226. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 186 | Paragraph | SubSect | Section]

sese sponte abdicauit, palam professus se a pontifice progenitum, et ob id tanto nequaquam idoneum sacerdotio, atque ac maius flagitium esset illegitime natum summum sacerdotium obtinere quam sacris Deoque dicatis pecuniis ac in hospitalitatem absumendis abuti, atque his ipsis regna pulsis iustis regibus per nefas parare. Et quia potentia per scelus quaesita pessime exerceri solet, ac plerunque suum ipsius exemplum in auctorem recidit, patrem carnificio uultu minisque circumsessum arbitrio suo regebat, atque ita


227. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 189 | Paragraph | SubSect | Section]

eorum potentiam, lacessere non audebat, querelam ad omnes fere Christianos reges partim literis, partim legationibus defert. Accusat Venetos aeque ac sacrilegio contactos, hortatur ipsos reges, ut non modo Romanae Ecclesiae iniurias, sed et suas ulciscantur, nec sinant mercatores regna per scelus occupare, undique Venetis bellum concitat. Iam coeperant Christiani principes pontificis uerba non modo auribus, sed et animis admittere: nam praeterquam quod reges natura ipsa, cuius uis maxima est, uitae ac fortunae, ut fit, dissimilitudine populorum imperium


228. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 217 | Paragraph | SubSect | Section]

aegroto, iuueni in umbra et ocio educato, atque ob id ignauo, imperium, et ipsum tot annorum pace languidum, incumbat? Certe praeterquam quod a uiuo rege, quod nefas est, regnum aufertur, in maius discrimen recidimus, quandoquidem regna, quae late patent, desidia contineri nequeant. Quum igitur patri certum sit imperii abdicatione regno prospicere, successoremque uiuo sibi constituere, uos milites magis decet iudicium patris mei quam improuidam eius animi affectionem sequi. Altero enim salus imperio


229. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 223 | Paragraph | SubSect | Section]

militaris, utpote uetus dux, simulque animorum multitudinis peritus, dissentiret, suaderetque expeditionem tantisper differendam, quoad illum Europeae prouinciae beneficiis cognoscerent, studiaque in se praefectorum excitaret, affirmauit Mustapham recte quidem sentire ― quis enim neget regna populi beneuolentia stabiliri ― sed consilia ordinaria id tempus non pati. Nam festinationem sibi, moram hosti utiliorem esse, propterea quod quum Achimathes non modo aetatis ordine, sed etiam parentis iudicio in regni successione


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.