Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: principes

Your search found 574 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 284-295:


284. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 2 | Paragraph | SubSect | Section]

diebus Beatitudini Tuae significavi. Hic ego Deum optimum maximum testor summa me dexteritate diligentiaque usum, ut ipsum Sacrum Imperium ad tuendam christianam rempublicam excitarem; necdum satis scio, quod profecerim, quamvis subscripti omnes qui affuere principes eo nunc esse animo videantur, ut nihil malint quam communi christiani generis saluti consulere. Quam igitur pro tam pia in Turcas expeditione habui oratiunculam cui melius dicem quam Sanctitati Tuae, quae ut est beatissimum christiani nominis caput,


285. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 3 | Paragraph | Section]

humilime commendo. Bernardinus de Frangepanibus, Segniae, Vegliae, Modrusiique comes etc. Serenissime, illustrissimi reverendissimique principes, domini mei observandissimi. Grato recolentes animo vestra erga nos, immo erga christianam rempublicam, merita magni illa quidem momenti immensas et immortales celsitudinibus vestris ex imo pectore gratias agimus piis necessariis


286. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 3 | Paragraph | Section]

ac potius pro comperto habeatur, per Croaciam perpetuum istum hostem denuo excursiones facturum (nam ob imminentes propediem nives iterum oppugnaturum minima est suspitio). Propterea huc ego ipse ad gratiosissimum conspectum vestrum, serenissime et illustrissimi principes veni, ut summum discrimen necessitatemque extremam Croaciae, atque adeo finitimis regionibus vestris Carniolae, Carinthiae, Sclavoniae, Istriae, Foroiulio, Italiae impendere, vobis praesentibus praesens illius miserrimae Croaciae nomine dicerem atque


287. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 3 | Paragraph | Section]

peterem, ut necessaria admodum auxilia implorarem. Et precipue illud in memoriam vobis redigerem Croatiam ipsam christianorum scutum esse ac portam, qua capta nihil in universo Sacro Imperio Romano satis a periculo et exitio tutum esse. Quapropter, optimi principes, vos iterum atque iterum nomine totius Croatiae, nomine universi generis christiani obsecro, laboranti Croatiae tandem subvenire et succurrere statuatis; qua supra sexaginta annos, ex quo Constantinopolis in Turcarum venit potestatem (mirabile et miserabile


288. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 3 | Paragraph | Section]

assidue propemodum infestata, vexata, vastata est; quam nos proprio sanguine et multiplici mortis genere pro gloria ac tutela christiani nominis quantuliscunque viribus nostris Deo aspirante ad hanc usque diem defendimus. Amplius vero sine ope vestra, amplissimi principes, non possumus. Minima enim pars hominum remansit, qui tum et ipsi bis ac ter a Turcis venundati et redempti sunt; ita ut argentum, divitiae ac facultates defecerint. Spes unica nobis primum in Deo, deinde in celsitudinibus vestris sita est.


289. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 5 | Paragraph | Section]

inveniunt, spoliant abducuntque. Ex quo factum est ut abductis omnibus castella tria presidiis denudata sola mihi reliquerint, ut ne unus quidem minimus remanserit. Quocirca tanto occurrere cupiens discrimini huc ad serenissimum conspectum vestrum, optimi et maximi principes, veni. Nomine totius Croatiae, nomine vestro, nomine universae reipublicae christianae opem imploro. Res nostra non eget mora. Maturate, maturate auxilium. Me, quaeso, qui in fide permanere, qui parentum meorum, qui inter senatores et optimates


290. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 5 | Paragraph | Section]

situm inexpugnebilem, vix tota christiana respublica longo annorum intervallo, maximisque sumptibus et plurima sanguinis effusione eam recuperaret. Nos certe mendicare nolimus, quemadmodum ipse Romae Graecos, Misos, Servianos, Albanenses plerosque magnos ac principes viros mendicare vidi, et in paupertate mori. Proinde Celsitudinibus Vestris coram intimamus, significamus, pronunciamus, non absque ingenti altae mentis cruciatu, gravissima haec atque communia pericula. Vos, pro sapientia vestra ac opulentia


291. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 5 | Paragraph | Section]

(quod potestis), nos, Croatiam et finitimas eripite provincias vestras. Ne patiamini nos nostraque crudelissimis hostibus praede esse. Satis iniuriarum et cladum plus quam credi possit hucusque ab illis perpessi sumus. Vos, inquam, ut veri legittimique principes christiani orthodoxae fidei protectores ac propugnatores misereamini, misereamini nostri. Tangantur pectora vestra lachrymis nostris. Universa afflicta Croacia ad sacra genua vestra profusa per Christum servatorem perque eius


292. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 6 | Paragraph | Section]

vestris me ad se revertentem non aliter expectant quam pie olim in purgatorio animae Christum optimum maximum a devicta morte expectabant. Dixi. Serenissime, illustrissimi, reverendissimi principes, domini mei observandissimi. Ex quo nudius tertius supplici oratione quanto in discrimine rerum misera versaretur Croatia quamque in extremis laboraret celsitudinibus vestris satis (ut opinor) aperui et auxilium petii, necdum responsum


293. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 7 | Paragraph | Section]

ut ad infelicem patriam reverti eique tristem hunc nuncium atque funestum responsum reddere, vitamque meam in oppidis meis et arcibus, ut verus Christi miles, finire possim. Illustrissimi, reverendissimi principes, domini mei observandissimi. Ex quo novissimum hoc a Celsitudinibus Vestris responsum mihi datum est: quam primum totus Sancti Imperii principum senatus hic affuerit, qui quotidie expectentur iamque in itinere sint, fore, ut certum miserae Croatiae


294. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 7 | Paragraph | Section]

contra atroces orthodoxe fidei hostes effundendo, donec omnipotens Deus me ex hac avocaverit vita, polliceorque me cum impiis Turcis nullum initurum foedus. Ibo tamen et ad sanctissimum Adrianum Pontificem Maximum et ad alios christianos reges, principes ac dominia pro comitatus mei tutela ac custodia auxilia petitum quousque ipsum Sacrum Imperium provideat ut supra. Ego enim illum a Turcarum vi solus protegere nequeo.


295. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 8 | Paragraph | Section]

petitum quousque ipsum Sacrum Imperium provideat ut supra. Ego enim illum a Turcarum vi solus protegere nequeo.
Orationi huic in consilio Nurembergensi interfuere principes infrascripti. Serenissimus Ferdinandus princeps Hispaniae, Archidux Austriae etc. In Germania caesareae maiestatis locum tenens. Albertus cardinalis Moguntinus. Matthaeus cardinalis


Bibliographia locorum inventorum

Frankapan, Bernardin (1453-1529) [1522], Bernardini de Frangepanibus comitis Segniae, Vegliae, Modrusiique etc. Oratio pro Croatia Nürenbergae in Senatu Principum Germaniae habita XIII. Cal. Decemb. An. Ch. M.D.XXII, versio electronica (, Nürnberg), Verborum 2137, Ed. Violeta Moretti [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio] [word count] [frankapanboratiocroatia].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.