Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: a?EU.*

Your search found 16194 occurrences

More search results (batches of 100)
First 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2001-2100:


2001. Divnić, Juraj. Epistula ad Alexandrum VI Georgii... [Paragraph | Section]

et videre curavi. Hec quoque fuit causa, quod occius non scripserim, rem ergo veritate ponderabo non ornatu. Prius itaque causam invadendarum provinciarum harum et necis dicam, 2-o quantum calamitatis christianus tulerit exercitus, postremo, quantum in rei publicę christianę detrimentum poterit evenire huiusmodi hominum strages, significare non postponam. Causa igitur prima et potissima invadendarum huiusmodi provinciarum Turco, ut arbitror, hec fuit: animus insaturabilis necis fidelium usurpandique totius orbis imperii avidissimus; deinde copia rerum virorumque, quos Bossina


2002. Divnić, Juraj. Epistula ad Alexandrum VI Georgii... [Paragraph | Section]

nemo se opponit, Pater Beatissime, nec ullus est ibi, cuius vires eius viribus equari aut comparari possent. Tutus in Bossina degit, in vado est, quocumque vadit. Copiosus non minus viris quam omnibus bellorum remigiis, quo lubet graditur, vastat agros, arbores ferro prosternit, domos oppidaque evertit, pecus, quotum est, abigit. Captivos sub iugo ducit, spoliat, cruciat, acriter exterminat, per montes, per saxa pedibus et corpore nudos agit, vel funibus vel equorum caudis impia turba semivivos trahit. Matronas fusis crinibus, natorum sanguine conspersas, plagis deturpatas, genis


2003. Divnić, Juraj. Epistula ad Alexandrum VI Georgii... [Paragraph | Section]

peditum, brevi dierum spatio coegit, struxit ordinavitque non inepte: nam et ipse vir clarus in armis gloriosusque in victoria sępius extitit, quotiensque sub oppido Jaice nuncupato, in calce Bossinę posito, in quo nonnullis annis magistratum obtinuit, cum Turcis congressus est, totiens victor evasit. His itaque, ut reor, confisus avibus, huic adherens omini cum toto suo exercitu ausus est ad campestria descendere loca, sed primum delecto milite colles viasque pręmunivit, qua Turchia erat reversura. Aderant multi locorum domini nobiles et barones. Affuerunt et comites de Franchapanibus,


2004. Divnić, Juraj. Epistula ad Alexandrum VI Georgii... [Paragraph | Section]

seu vivere credant sive extrema pati. Erant fere XV milia pugnatorum, cum quibus omnibus infoelix bannus operiebatur hostem letabundus, quasi certus de victoria nescius fati sortisque futurę. Turchia vero pręsentiens insidias, timens exercitum christianorum, tam viris tam armis valatum, ad Europę montes maritimos, qui Dalmatię supereminent, declinavit cupiens nostrorum manus effugere vel potius finxit fugam, dolis et fraudibus, ut solet, pugnatura. Sed quid plura moror, Pater Sanctissime, iam iam renovabo dolores et fari cogor, quę tacere suadebat dolor. Et quis tam


2005. Divnić, Juraj. Epistula ad Alexandrum VI Georgii... [Paragraph | Section]

pręgnantium pignora ex inciso ventre matrum detracta extinctaque, quotiens mamellas inciderit Turcus impius sanguinemque parentum pro lacte lactentibus porrexerit, quotiens arreptos per pedes infantulos capite saxis colisit matresque cervice natorum potaverit. Quot captivos abscisismanibus, evulsis oculis, auribus amputatis ad propria remisit! O crudele genus! Dii, talem terris avertite pestem! O rabiem inauditam! O Turchia, nimio nequior! O facinus intollerabile! Intollerabile, inquam, Pater beatissime, ne tam nephandum monstrum, tam imanis fera, tam detestandum portentum tamdiu


2006. Gučetić, Ivan. Panegyris Wladislao Hungarie et... [page 158 | Paragraph | Section]

mei mediocritas nimio pondere depressa succumbet. Quas qui iam dudum amplecti velit, mentem sibi a Deo inmortali exoret, que tantam molem sustinebit, optare eciam vitam per secula debet et innumerabiles evi dies et quantos tu mereris annos. Illud vero affirmo has esse, que te supra omnem regiam dignitatem extollunt, que imperii maiestatem sub se vident, que regie claritati alium longe maiorem adiiciunt fulgorem.


2007. Gučetić, Ivan. Panegyris Wladislao Hungarie et... [page 160 | Paragraph | Section]

unde clam solus quasi discesseras, eo palam valido quodam exercitu comitatus apparuisti atque omnes, qui tibi molesti erant, subito quodam ictu tamquam igneo fulguris impetu huc et illuc dispersos fudisti et quicquid inplicatum extitit, evolvisti et sic omnis ad votum composuisti, ut te omnes pocius e celo lapsum quam in terris natum suspicentur. Iulii profecto Cesaris et industriam in rebus conficiendis adequasti et celeritatem et in armis demum prestanciam, fortunam


2008. Gučetić, Ivan. Panegyris Wladislao Hungarie et... [page 162 | Paragraph | Section]

effreni (quod maximum est in principe) superantur impetus. Quod qui fecit, Deum non hominem referre videtur. Sed hec uno in te iuvene tanto prestancius enitent, fortissime rex, quanto anni tui nondum evo maturi liceencius in voluptatis recessus abire utique possint nec habeant ad deliciarum irritamenta viarum angustias. Quinymo in primo adolescencie ingressu ita animum celesti quadam continencia formasti, ut nihil de solutis


2009. Gučetić, Ivan. Panegyris Wladislao Hungarie et... [page 163 | Paragraph | Section]

subsidiis innititur. Hec namque cito corruet, illa ibit in secula, in dies robustior. Dicam igitur, o princeps eterne, de incredibili pietate tua, que talis in te hoc tempore ac tanta illuxit, qualis et quanta a condito evo raro adhuc inventa predicatur. Sola enim tuum illum animum semper invictum superavit, sola effecit, ut tu rex Albertum, fratrem tuum optimum, regem alterum erigeres et creares utque tuus in fratrem


2010. Gučetić, Ivan. Panegyris Wladislao Hungarie et... [page 163 | Paragraph | Section]

imperia. Tu vero et regnum fratri et animum pariter ac benivolenciam indulsisti. Hec est miranda largicio, hoc inmortale obsequium, hec indulgencia inter siderum locanda comercia, que plus danti afferunt quam accipienti et propius eum inhabitant, a quo exeunt, quam in quem conferuntur. Ac si hoc tuo tempore Quirinus ille, Romani conditor imperii floruisset, Remum fratrem te quidem imitatus in regni partem admisisset. Neque arma


2011. Gučetić, Ivan. Panegyris Wladislao Hungarie et... [page 163 | Paragraph | Section]

Pollucem geminos fratres inter astra contulit. Hec eadem te una cum fratre tuo fata manent, qui tibi et observanciam exhibet et veneracionem et ad nutum mandati tui totum se libens exposuit. Cum vos itaque ex hoc fragili corporis carcere evolaveritis ad superos, lucebunt sidera vestra prope Tindaridas eternum et celi splendorem flammis recentibus fraterne pietatis et coram summo Deo felicium animas augebunt exultantes. Sed cum plurima in te et


2012. Gučetić, Ivan. Panegyris Wladislao Hungarie et... [page 165 | Paragraph | Section]

Polonia, Wladislai regis genitura clara, in quo virtutes simul omnes vigent, que singule in omnibus predicantur, in quo Romana fides portum salutis et extructum et sibi expositum speculatur, cuius faustissimo auspicio hostilis nuper evanuit rabies in Romanum tumefacta nomen, quem rerum potentem terrarum ac gencium divum, quicquid celorum testudo premit, expavescit. In hunc itaque doctorum natum centum ora et totidem conferantur voces proiectis


2013. Gučetić, Ivan. Panegyris Wladislao Hungarie et... [page 166 | Paragraph | Section]

in tanta eciam rerum suarum mole occupatus, quam inmortali prosequutus est beneficio, munificentissimus ac providentissimus princeps Wladislaus, quem oculis presentem cernimus, cuius vultus maiestate ita omnes incendimur, ut eum tamquam numen veneremur non casu aliquo aut forte, sed consulto celorum nomini Romane nutanti pene concessum. Quid enim aliud a Deo inmortali Rachusa tua sperare potuisset, optime


2014. Gučetić, Ivan. Panegyris Wladislao Hungarie et... [page 169 | Paragraph | Section]

nostrum eo loci habitus es, ut te quidem tanquam precipuam ac tutissimam arcanorum suorum erigeret arcam et sanctiret efficeretque, ut tu in vinea sagax simplicitate sui pectoris, taciti quidem, ima volveres et ardua curarum eventa susciperes et regni demum pondera librares. Quid quod eciam nobis perspectum sit, quantum sis reipublice nostre studiosus quantumque nos omnis diligas amesque, exploratum habeamus. Iccirco et colit te civitas nostra et iure quidem


2015. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 1r | Paragraph | Section]

modestia in reticendo laudabilis, cuius plerunque immodicus ardor magnam apud deum hominesque consequitur gloriam. Quod quidem, Beatissime Pater, cum aliis plerisque, tum maxime illi, cui primo Christus claues et sedem istam tuam commisit, accidisse legimus. Petrus siquidem (ut euangelica tradit historia), cum ex naui quondam preceptorem suum in medio mari conspexisset, non periculi, non suiipsius memor statim sese in undas proiecit quo celerius ad illum, cuius incredibili amore tenebatur, perueniret. Reputans igitur ipse mecum penas Redemptoris


2016. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 1v | Paragraph | Section]

inquiunt, deum, cum omnia possit, alia quadam ratione orbem hunc nostrum ingredi et se conferre ad homines, non pauperem, non abiectum ac sordidum, quod a tanta maiestate uehementer abhorret, sed decorum, illustrem, suaque illa diuina uirtute ac potentia communitum. Preterea quid eum mulieris utero insinuari oportebat et sese humanis sordibus immisceri cum posset etiam in celo residens uel solo nutu omnis homines, si eorum cura tangeretur, ad salutis uiam perducere; labores, iniurias, maledicta, contumelias, uerbera latronum more deum subiisse pro hominum salute


2017. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2r | Paragraph | Section]

salute nec consentaneum nec uerisimile est. Quid enim nobis aut illi crucis patibulum uel utilitatis afferre potuit uel commodi? Postremo multa sunt (ut affirmant) ex quibus coniectare licet aut nullum esse deum et falsa homines credulitate moueri, aut, si quisquam sit, eum res humanas non curare. Quod autem nullus est, ex eo uel maxime apparet quod bonos uiros aduersa fotuna opprimi, malos secunda extolli frequenter uidemus. Quod uero sit et humana non curet, ea ratio ostendit quia, cum affectibus careat, cura humanarum rerum, que sine affectu non


2018. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2r | Paragraph | Section]

humanas non curare. Quod autem nullus est, ex eo uel maxime apparet quod bonos uiros aduersa fotuna opprimi, malos secunda extolli frequenter uidemus. Quod uero sit et humana non curet, ea ratio ostendit quia, cum affectibus careat, cura humanarum rerum, que sine affectu non constat, eum attingere non potest. Restat igitur religionem totam aut inanem esse, aut omnino nullam, et Christum Jesum, si deus et dei est filius, sicuti certe est, carnem hanc nostram assumere crucisque tormenta subire, quo nos saluaret, non modo non debuisse, sed ne potuisse


2019. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2v | Paragraph | Section]

ad probitatem et innocentiam conseruandam presto ubique est: quorum utrunque ad iustitiam et bonitatem, que in deo summa et precipua sunt, pertinet, eique uelut soli huic lumen perpetuo adheret. Nec tamen motum hunc more humano aut cum passione uel turbatione aliqua nature illi excellentissime euenire dixerim. Quis enim deo iram hanc nostram, hoc est nostre huic similem, attribuerit, cum eam physici asserant ex sanguinis circa cor accensione causari, et deus omnino tam corde, quam sanguine careat? Neque enim nunc de Christo, qui et ipse uerissimus


2020. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 3r | Paragraph | Section]

et uerissimus antistes repudiatis opibus: reiecta quiete: propulsatis uoluptatibus inopiam, laborem, sitim, esuriem penas mortem est amplexus. Preterea consentaneum profecto est et plurimum conuenit ut homines in sui finis contemplatione qui deus est sint semper occupati: eaque summa ope euitent que huic instituto possunt quoquo modo esse contraria. Sed lusus, commessationes, libidines et omnes id genus uoluptates quas ab ocio et diuitiis prouenire certissimum est illos uel maxime ab ea cogitatione auertunt: iubentque non deo et rationi: sed concupiscentie et


2021. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 4r | Paragraph | Section]

Contristabatur enim non quod penas nollet perpeti Nam quid in mundum uenisset? sed languentium hominum more qui dum morbi alicuius iniuria uel deperditas uires uel membrum aliquod amissum recuperare student (sumus enim et nos Christi membra) nullos neque dolores: neque cruciatus euitant: quin etiam urgentem metum rationis imperio propulsantes et ferri et ignis remedia non modo non reformidant: sed etiam arcessunt atque ultro efflagitant: quod tamen illi si modo homines sint facere sine ingenti animi sollicitudine non possunt; factus igitur Saluator noster in agonia


2022. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 4v | Paragraph | Section]

totoque corpore sese effunderet. Ille in terra proiectus ad celum oculos totamque mentem conuertens ter in hunc modum dixisse perhibetur: Mi pater si possibile est transeat a me calix iste: uerum tamen non sicut ego uolo: sed sicut tu: Et apparuit ei angelus confortans eum. Sed dicet hic fortasse aliquis (utar enim uestra bonitate amplissimi patres: ac paululum a proposito digrediar: quoniam me tam diligenter attenditis) dicet inquam aliquis: Quid est quod Christus patrem orabat ut calix ille mortis a se tolleretur: cum id nequaquam uellet: aut si uolebat?


2023. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 4v | Paragraph | Section]

se contulerat et recepto iam pefidie sue stipendio: principatumque inter eos sceleris sui priuilegio obtinens ante omnes gradiebatur. Ipse ipse dux: ipse tenebrarum caput perditissimo et teterrimo gregi signum dabat Quemcumque inquiens osculatus fuero ille est tenete eum. Quid postea? persoluit infelix qod promiserat: manibus impurissimis Jesum amplectitur: faciem illam deo et hominibus iratam uultui sanctissimo admouet: pallido: trementique ore Christum osculatur: neque enim ille qua erat mansuetudine proditorem suum reiicere


2024. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 5r | Paragraph | Section]

erat tibi ille quem perdidisti notissimus o Juda, erat proximus, erat amicus, domesticus, conuiua, magister. Quid? quod parens, quod saluator, quod dominus, quod creator, quod deus? Cohors ergo et tribunus et ministri Judeorum comprehenderunt Jesum et ligauerunt eum. Atque ibi primum se ille non modo ab inimicis circundatum: uerum etiam ab amicis: et proximis omnibus misere destitutum conspexit. Quocunque oculos uertebat neminem pro se intuebatur. facti sunt principes eius, id est apostoli eius, uelut arietes non inuenientes pascua: et abierunt absque


2025. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 5r | Paragraph | Section]

etiam ab amicis: et proximis omnibus misere destitutum conspexit. Quocunque oculos uertebat neminem pro se intuebatur. facti sunt principes eius, id est apostoli eius, uelut arietes non inuenientes pascua: et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis. omnes amici eius dereliquerunt eum: et preualuerunt insidiantes: non est qui consoletur eum ex omnibus caris eius. Colligatis itaque post tergum manibus quasi agnus in medio luporum ad Pilatum presidem trahebatur; omnes in eum uerbis pariter et uerberibus seuiebant. nec uero ille quenquam in tanto perditorum


2026. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 5r | Paragraph | Section]

Quocunque oculos uertebat neminem pro se intuebatur. facti sunt principes eius, id est apostoli eius, uelut arietes non inuenientes pascua: et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis. omnes amici eius dereliquerunt eum: et preualuerunt insidiantes: non est qui consoletur eum ex omnibus caris eius. Colligatis itaque post tergum manibus quasi agnus in medio luporum ad Pilatum presidem trahebatur; omnes in eum uerbis pariter et uerberibus seuiebant. nec uero ille quenquam in tanto perditorum latronum grege conspicere poterat qui sanguinem suum


2027. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 5r | Paragraph | Section]

et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis. omnes amici eius dereliquerunt eum: et preualuerunt insidiantes: non est qui consoletur eum ex omnibus caris eius. Colligatis itaque post tergum manibus quasi agnus in medio luporum ad Pilatum presidem trahebatur; omnes in eum uerbis pariter et uerberibus seuiebant. nec uero ille quenquam in tanto perditorum latronum grege conspicere poterat qui sanguinem suum inusitata et incredibili rabie non expeteret. Videres aliquos pugnis atque alapis eum cedere. plerosque diro latratu acerbissimisque uocibus partim


2028. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 5r | Paragraph | Section]

in medio luporum ad Pilatum presidem trahebatur; omnes in eum uerbis pariter et uerberibus seuiebant. nec uero ille quenquam in tanto perditorum latronum grege conspicere poterat qui sanguinem suum inusitata et incredibili rabie non expeteret. Videres aliquos pugnis atque alapis eum cedere. plerosque diro latratu acerbissimisque uocibus partim irridere. partim maledicere. quosdam capillum et barbam (o intollerandum dedecus) impurissimis manibus expilare. nonnullos in eum quasi in maleficum quempiam ore scelestissimo conspuere. Pilatus autem cum illum post


2029. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 5r | Paragraph | Section]

qui sanguinem suum inusitata et incredibili rabie non expeteret. Videres aliquos pugnis atque alapis eum cedere. plerosque diro latratu acerbissimisque uocibus partim irridere. partim maledicere. quosdam capillum et barbam (o intollerandum dedecus) impurissimis manibus expilare. nonnullos in eum quasi in maleficum quempiam ore scelestissimo conspuere. Pilatus autem cum illum post multas et pene infinitas uexationes adduxissent ad se cognita eius innocentia instare admodum cepit uti a morte absolueretur optioneque plebi proposita de eo: deque Barraba


2030. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 5v | Paragraph | Section]

Hem bone Jesu. mundi Saluator. spes futuri seculi: sic ne a gente tua. sic a populo tuo exciperis? Miserum me: hec gratitudo est? hic honor est? hec gloria est que tue debetur maiestati? an ideo hominibus salutem e celo attulisti ut tibi illi uitam in terra eriperent? feriebant eum crebris ictibus homines illi scelestissimi. intumescebat atris plagarum uestigiis totum corpus: disruptaque uerberibus cute sanguis in terram undique diffundebatur: atque ubi iam tortores: et essent quodammodo tormenta ipsa defessa: Pilatus tertio (totidem enim sacri perhibent


2031. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 5v | Paragraph | Section]

eum crebris ictibus homines illi scelestissimi. intumescebat atris plagarum uestigiis totum corpus: disruptaque uerberibus cute sanguis in terram undique diffundebatur: atque ubi iam tortores: et essent quodammodo tormenta ipsa defessa: Pilatus tertio (totidem enim sacri perhibent euangeliste) ad Judeos exiuit inquiens se in Jesu mortis causam non inuenire: uiderique sibi talem esse illum qui merito absolui debeat: presertim flagellatus iam et uerberibus adeo afflictus. Tum illi: Si non esset hic malefactor non tibi


2032. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 5v | Paragraph | Section]

ad Judeos exiuit inquiens se in Jesu mortis causam non inuenire: uiderique sibi talem esse illum qui merito absolui debeat: presertim flagellatus iam et uerberibus adeo afflictus. Tum illi: Si non esset hic malefactor non tibi tradidissemus eum. O audaciam singularem! O incredibilem insaniam. Hunc uos malefactorem appellatis homines dementissimi qui cecos illuminat: qui claudos erigit. qui leprosos curat. qui mutis sermonem reddit. surdis auditum apperit. languidis sanitatem donat. moribundis salutem largitur. mortuis


2033. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 5v | Paragraph | Section]

que apud uniuersas nationes bona et sancta putantur eadem uos mutato in contrarium et sensu et nomine mala atque impia existimatis: et id quidem ita uobis prescribitis imitandum: obseruandumque ut si bonus aliqis inter uos (quod tamen ego fieri posse non arbitror) sed si quis forte inueniretur eum quasi sceleris crimine conuictum tollere possetis e medio: essetque apud uos bene agentibus pena proposita: male uero premia constituta: atque hoc modo certatim in tenebras, id est in scelus et nequitias uestras rueretis. Omnes inquit de uobis rex quondam uester Dauid


2034. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 6r | Paragraph | Section]

ille et suauis aspectus nusquam cernitur. pristinus forme uigor liuore et sanguine contabuit: capillique coherentis illuuies attenuatos oculos et lumen prope extinctum puluere et cruore obducit. Adhesit caro eius ossibus ipsius. A planta pedis usque ad uerticem non est in eo sanitas. Vidimus eum et non habebat speciem neque decorem: sed erat species eius inhonorata et deficiens a filiis hominum. mutatus est enim color optimus obscuratum est aurum: et lapis ille preciosus. electus. angularis: quem quondam deus in fundamentis Syon: id est in sancte matris ecclesie


2035. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 6v | Paragraph | Section]

mutatus est enim color optimus obscuratum est aurum: et lapis ille preciosus. electus. angularis: quem quondam deus in fundamentis Syon: id est in sancte matris ecclesie fundamentis missurum se pollicitus erat perdidit decorem. perdidit lumen: quamuis uirtutem non amiserit. nemo eum nouit. nemo estimat. nemo ueretur. Lux in tenebris lucet et tenebre eam non comprehenderunt: In propria uenit et sui eum non receperunt. Quis est iste qui uenit Edom? i sanguineus tinctus uestibus de bosra id est angustia uel tribulatione. Quare rubrum est


2036. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 6v | Paragraph | Section]

deus in fundamentis Syon: id est in sancte matris ecclesie fundamentis missurum se pollicitus erat perdidit decorem. perdidit lumen: quamuis uirtutem non amiserit. nemo eum nouit. nemo estimat. nemo ueretur. Lux in tenebris lucet et tenebre eam non comprehenderunt: In propria uenit et sui eum non receperunt. Quis est iste qui uenit Edom? i sanguineus tinctus uestibus de bosra id est angustia uel tribulatione. Quare rubrum est uestimentum tuum: et uestimenta tua sicut calcantium in torculari? Torcular inquit calcaui solus: ac si aperte diceret:


2037. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 6v | Paragraph | Section]

Apostolorum Christi et in fines orbis terre uerbum eorum. Quamquam quid ego huc sum delapsus quasi uel ex nostris dubitet quispiam uel ex alienis negare possit ea que diximus omnia de Christo intelligenda esse? et prophetas ipsos alium quendam diuinis illis uocibus cecinisse: non eum qui a nobis colitur Jesum mundi redemptorem? Neque enim apud Judeos mihi sermo nunc est: quorum furor toto orbi iampridem innotuit. Illud tamen quod a principio statueram mihi dicendum loci huius oportunitate admonitus: uestraque humanissima attentione pene requisitus preterire non


2038. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 7v | Paragraph | Section]

dolori. tante pietati queso recludite: qui status: que conditio: qui erat tunc animus miserrime matri. Ego certe uidere uideor perennes lachrymas: mestissimos eiulatus: dispersos crines: manus sanctissimas modo faciem: modo caput plangentes. Sed age omittamus hec omnia: cum eadem sacri etiam euangeliste consulto fortassis omiserint et Mariam uirginem nihil aliud nisi uerba illa notissima orbitatis clamantem nobis ante oculos proponamus: Mi Jesu dulcissimum quondam: nunc uero amarissimum mihi nomen: sic tu obsecro sponsam tuam deseris? Sic matrem miseram destituis fili?


2039. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8r | Paragraph | Section]

pedumque atrocissima uulnera. non crucis patibulum non generosi sanguinis effusio. non denique ipsa mors: in qua omnis pena et omnia supplicia cessant: in qua inimicorum odia concidunt. hostium furor sedatur. ferarum impetus conquiescit. Non fertur inimicus in cadauer inimici. non hostis in euersa menia concitatur. non item fera quantumlibet ferox in mortua sui generis animalia deseuit. Quid autem fecerunt furiosissime bestie. crudelissima portenta scelerum et flagitiorum omnium nequissimi latrones? Sed quid fecere? corpus illud sanctissimiiam a communi luce: a libero spiritu


2040. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8r | Paragraph | Section]

quadam rabie ferro transfigi permittunt. Sed quid ego scelus extenuo minusque apud uos dico: atque ipse cogitans sentio? quasi hoc permiserint tantum Judei ut fieret et non effecerint ipsi: Immo uero aliter esse non potuit: duo enim in omni delicto maxime spectari solent: animus scilicet et euentus. Sed quis Judeorum animus fuit tunc cum Romanus ille Centurio latus Jesu Christi lancea confixurus erat? quis dubitat patres? Nempe ut feriret. Et quis fuit euentus? feriit: atque illico uidit percussor cum cecus antea fuisset. et iudei in tenebris et cecitate sua remanserunt:


2041. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8r | Paragraph | Section]

et non effecerint ipsi: Immo uero aliter esse non potuit: duo enim in omni delicto maxime spectari solent: animus scilicet et euentus. Sed quis Judeorum animus fuit tunc cum Romanus ille Centurio latus Jesu Christi lancea confixurus erat? quis dubitat patres? Nempe ut feriret. Et quis fuit euentus? feriit: atque illico uidit percussor cum cecus antea fuisset. et iudei in tenebris et cecitate sua remanserunt: Statimque ex uulnere sanguis et aqua effluxit. Sanguis ad redemptionem nostram: Aqua ad criminum ablutionem O Reges. o duces. o principes: uos enim qui orbi huic misero


2042. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8r | Paragraph | Section]

Saluatorem nostrum et pro eo uel lachrymas emittamus qui sanguinem suum pro nobis non dubitauit effunder. Tu uero miserrime peccator quid heres? quid dubitas? quid cunctaris? Ecce nunc tempus acceptabile: ecce nunc dies salutis. Quid tibi cum auaritia? quid cum luxuria: si Johannem uis euangelistam imitari et Christo esse dilectus? matrem eius flentem associa. Si Simon es Cyreneus tolle crucem et sequere. Si optas crimina tibi remitti? procumbe cum Magdalena retro secus pedes domini. Si cupis hodie cum Christo esse in paradiso: crucifigere modo et dic cum


2043. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_277 | Paragraph | SubSect | Section]

REVERENDO IN CHRISTO PATRI HIERONYMO CIPPICO, DIVINI HVMANIQUE IVRIS CONSVLTO, CANONICO ET ARCHIDIACONO METROPOLITANAE SPALATENSIS ECCLESIAE DIGNISSIMO MARCVS MARVLVS S. P. D. Quod fecere quidam historias euoluendo gentilium, idem tentare mihi uenit in mentem uitas lectitanti sanctorum, ut scilicet inde exempla traherem uirtutum imitandaque proponerem iis, qui et ipsi sancti esse percupiunt, cum pręsertim natura comparatum sit, ut humanus


2044. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_283 | Paragraph | Section]

Prologus Operęprecium mihi uisum est quędam, quę de diuinis hominibus in historiis ecclesiasticis diffusius narrata sunt, carptim collecta breuiter describere, ut propositis euangelicarum uirtutum, id est, Christianę perfectionis exemplis et me desidia adhuc torpentem excitarem et alios excitatos alacresque, ne lassescerent, magis animarem, alios uero etiam redderem cautiores, ne, tametsi boni


2045. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_287 | Paragraph | Section]

Iosephum, Barnabam * corr. ex Barsabam cognominatum, agrum, quem habebat, uendidisse pecuniamque apostolorum conculcandam pedibus apposuisse, ut scilicet ea contempta agrum sibi illum de Euangelio parare posset, in quo absconditus est thesaurus regni cęlorum. Nunc, qui deinde horum uestigia sunt secuti, ordine referamus! Gregorius, antequam pontifex, urbis Romę senator erat neque diuitiis minus


2046. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_288 | Paragraph | Section]

quoniam bona sua prudenter dispensauerat, ecclesiastica credita sunt et in episcopum Myreę diuinitus est electus. Ac post breuissimos uitę huius labores ad ęternam uocatus est quietem dicente Domino: Euge serue bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam: Intra in gaudium Domini tui! Abraham quoque Aegyptius non minus grandem, iam defessis ętate parentibus,


2047. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_291 | Paragraph | Section]

quęre tibi dominatum, quem sanctissimi uiri tam uili habuerunt, ut alter deponere uellet, alter recusaret accipere! In hoc sanctitatis genere foeminę quoque ęternę sibi laudis locum uendicant, eundem affectum, quoniam et eodem impulsę spiritu; in terrenis rebus contemnendis prę se ferentes. Euphrasia Romana, genere nobilis, opibus pollens, ętate florens, forma pręstans, post mortem uiri Antigoni neque rursum


2048. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_291 | Paragraph | Section]

accipere! In hoc sanctitatis genere foeminę quoque ęternę sibi laudis locum uendicant, eundem affectum, quoniam et eodem impulsę spiritu; in terrenis rebus contemnendis prę se ferentes. Euphrasia Romana, genere nobilis, opibus pollens, ętate florens, forma pręstans, post mortem uiri Antigoni neque rursum cuiquam nubere uoluit, licet multum suaderet Theodosius Augustus, neque Romę manere, quanuis et patria


2049. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_291 | Paragraph | Section]

tametsi honestissime posset. Procis repulsam dedit, mare transmisit, ad Thebaidem uenit. Et eo loci considens, quicquid secum attulerat facultatum, partim erogauit egenis, partim ecclesiis neque aut sibi aut filię paruulę Euphrasię quicquam residui fecit. Quin immo moriens eidem in monasterio manenti solicite iniunxit, ne tardaret, quod reliquum Romę fuerat, simili liberalitate, ut distribuatur, curare.


2050. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_295 | Paragraph | SubSect | Section]

regis dexteram dum osculatur ait tam promptam in dando manum senescere prorsus non debere. Hinc aiunt adhuc integram in monumento illibatamque ostendi, ut, quam merito id olim ab episcopo prolatum fuerit, tam certus euentus testis etiam posteris foret et nemo unquam dubitaret ipsius animum fulgere in cęlo, cuius corporis partem tot iam annos incorruptam permanere cerneret in sepulchro. Euphemianus quoque Romanus et Aglae, uxor eius,


2051. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_295 | Paragraph | SubSect | Section]

episcopo prolatum fuerit, tam certus euentus testis etiam posteris foret et nemo unquam dubitaret ipsius animum fulgere in cęlo, cuius corporis partem tot iam annos incorruptam permanere cerneret in sepulchro. Euphemianus quoque Romanus et Aglae, uxor eius, cum diuitiis pollerent nec prolem ullam habere possent, quotidie positis tricliniis pauperculos domi conuocatos reficiebant, propriis manibus ministrantes. Quibus pietatis


2052. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_295 | Paragraph | SubSect | Section]

Actis * corr. ex Actibus Apostolorum legimus) ascenderant in memoriam in conspectu Dei atque ad illum, adhuc gentilem, angelum de cęlo, Simonem Petrum ab Ioppe Cęsaream usque euocarunt, dignum utique reddentes, qui cum angelo colloqueretur, ab apostolo baptizaretur, a Spiritu Sancto, priusquam baptizatus sit, uisibiliter illustraretur; adeo ut, et qui aderant ex circumcisione fideles, mirati sint


2053. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_296 | Paragraph | SubSect | Section]

esse effusam et Petrus in ueritate se comperisse dixerit, quia non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente, qui timet Deum et operatur iustitiam, acceptus est illi. Eadem quidem de causa et beatum Eustachium tradunt ex gentili Christianum factum, ex Christiano martyrem immortalitatis palmam assecutum. Cęsaris enim Traiani temporibus magister equitum super cornibus cerui, quem uenando insecutus fuerat, Christum in cruce


2054. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_297 | Paragraph | SubSect | Section]

munda et immaculata apud Deum et Patrem hęc est: uisitare pupillos et uiduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc seculo. Hoc idem ante eum et Clementem pontificem factitasse tradunt, sed ita, ut etiam ad longinquas regiones transmitteret subsidia. Neminem ex iis, quos ad ueritatem ab errore conuerterat, passus est mendicare, ut, qui se autore iam Christo


2055. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_298 | Paragraph | SubSect | Section]

minus grauia forent, per Syriam dispersis et in Synai * corr. ex Syna usque habitantibus Roma non ita multum abesse, ut abest, uideretur. Ad eundem etiam, dum adhuc abbatis officio fungeretur, uenisse quendam atque elemosinam poposcisse legimus, quod se naufragium fecisse diceret; et cum sex nummos ab eo accepisset, mox reuersum totidem pari facilitate (tanta erat


2056. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_298 | Paragraph | SubSect | Section]

pręstituto numero unum superesse animaduertit, et cum inuitatorem criminis argueret, quod plures, quam iussus fuerat, conuocasset, ille e contrario nequaquam plures esse asseueraret, eos de integro consyderare coepit atque eum ipsum, quem, ut solus uidere potuit, ita solus residuum esse adnotarat, subinde mutari deprehendit et modo iuuenis, modo senis speciem uultu pręferre. Tali ostento attonitus silentium tantisper tenuit, donec peracto


2057. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_298 | Paragraph | SubSect | Section]

quem, ut solus uidere potuit, ita solus residuum esse adnotarat, subinde mutari deprehendit et modo iuuenis, modo senis speciem uultu pręferre. Tali ostento attonitus silentium tantisper tenuit, donec peracto conuiuio seorsum euocatum, quisnam esset, interrogauit. Ille se non hominem, sed angelum esse respondit, cui aliquando sumpta naufragi forma mendicanti ipse et pecuniam et argenteam lagunculam largitus esset. Cumque subiunxisset tum demum illum


2058. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_301 | Paragraph | SubSect | Section]

cernit dicentemque audit: Martinus adhuc catechumenus hac me ueste contexit. Postea uero Turonensium episcopus factus, cum in uestibulo ecclesię offendisset hominem detrita lacerna seminudum, in sacrarium euocato tunicam, quam sub palio solam habebat, dedit. Allato sibi demum collobio, indutus ac superindutus podere reliquisque sacerdotalibus ornamentis, dum sacra peragit atque inter agendum ambas suppliciter manus ad cęlum


2059. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_301 | Paragraph | SubSect | Section]

misericordię remunerator Deus uirum tanta pietate pręditum non est passus diutius iugo premi impiorum. Contulit illi prophetię spiritum; quo afflatus cum prędixisset regem in proximo moriturum diuinationique respondisset euentus, tantę admirationi fuit, ut statim libertatem sibi acciperet, aliis impetraret. Pro unius liberatione se in seruitium obtulit, sed cum omnibus simul, qui e Nola abducti fuerant, liberatus, frumento insuper nauibus


2060. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_302 | Paragraph | SubSect | Section]

fuit restitutus. Serapionis quoque monachi elemosine haud minori commendatione dignę, si donantis tantum animus perpendatur, non etiam doni magnitudo. Cum enim nihil pręter tunicam et palium et Euangeliorum codicem haberet, duobus pauperculis obuiam factus alteri palium, alteri tunicam dedit. Et cum nudus sederet, interrogatus, quis eum despoliasset, protento codice illo, quem manu tenebat: Hic, inquit. Iterum alios


2061. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_302 | Paragraph | SubSect | Section]

perpendatur, non etiam doni magnitudo. Cum enim nihil pręter tunicam et palium et Euangeliorum codicem haberet, duobus pauperculis obuiam factus alteri palium, alteri tunicam dedit. Et cum nudus sederet, interrogatus, quis eum despoliasset, protento codice illo, quem manu tenebat: Hic, inquit. Iterum alios mendicantes conspicatus, etiam codicem uendidit et uenditi precium illis distribuit, dicens a Domino pręceptum esse: Vende omnia, quę


2062. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_303 | Paragraph | SubSect | Section]

quę commiserat, appendi, in altera unicum panem illum, quem ipse quondam proiecerat iratus. Et cum exęquatum utrinque pondus staret, reuerti ac pani superaddere aliquid, quod pręponderet, si multi reatus supplicia cuperet euadere, sibi iussum. Itaque cum conualuisset, quę cupide conflauerat, liberaliter coepit effundere, neminem indigentium opis suę expertem fieri passus. Die quodam cum conspexisset hominem attrito laceroque amictu tantum,


2063. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_303 | Paragraph | SubSect | Section]

cum conualuisset, quę cupide conflauerat, liberaliter coepit effundere, neminem indigentium opis suę expertem fieri passus. Die quodam cum conspexisset hominem attrito laceroque amictu tantum, non nudum, ad se euocatum ueste, qua ipse induebatur, donauit. Eam pauper (quia honestior erat, quam ut personę suę conueniret) in forum delatam uendidit. Quamobrem Petrus se indignum ratus, cuius uestibus tegeretur, animo uehementer angi


2064. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_304 | Paragraph | SubSect | Section]

plenos retulere. Alias idem de appositis septem panibus et paucis pisciculis, cum multudinem esurientem satiassent, septem sportas fragmentis, quę superauerant, impleuere, ut experimento discerent nequaquam fallere eum, qui dixerat: Date, et dabitur uobis: mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum uestrum. Hanc grandem huberemque mensuram non tam in terra quam in


2065. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_308 | Paragraph | SubSect | Section]

et immortalitatem mortalibus donat. Sed ne cuiquam tam fructuosum opus tunc demum exercendum differatur, cum aut nihil aut parum profuturum sit, documento nobis erit Lucia uirgo. Quę cum matrem Euticiam ad erogandas pauperibus facultates hortaretur illaque diceret, uti uitę suę finem expectaret, ipsa postea, quod uellet, de opibus suis factura: Non est, inquit, admodum gratum, o mater, Deo munus, quod, qui offert,


2066. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_308 | Paragraph | SubSect | Section]

Deo munus, quod, qui offert, ideo offert, quia illius usum suprema sibi interdicit dies. Da, dum sana es, ne, si moriens dederis, inuita dedisse arguaris, rem utique, quam, uelis nolis, relinquere cogeris. Victa rationibus Euticia laudauit filię sententiam. Lucia uero iam bonis omnibus ad uotum erogatis, cum diis sacrificare compelleretur, ait sacrificium Deo acceptissimum esse uisitare pupillos et uiduas in tribulatione eorum. Et quia etiam


2067. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_310 | Paragraph | SubSect | Section]

mentis turbationem, ne, dum hospes pręter modum defenditur, offendatur Deus. Denique angeli, ut Loth gratiam referrent, illum de consortio eorum, quos pro scelere ultum aduenerat, cum suis simul incolumem eduxerunt. Cumque euerterent Sodomam et Gomorram sulphure et igne de cęlo misso, pepercerunt Segor propter eum, quia illuc confugerat, ne simul cum impiis perderent iustum et cum aduenarum infestatoribus aduenarum susceptorem. Non dissimilis


2068. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_310 | Paragraph | SubSect | Section]

ut Loth gratiam referrent, illum de consortio eorum, quos pro scelere ultum aduenerat, cum suis simul incolumem eduxerunt. Cumque euerterent Sodomam et Gomorram sulphure et igne de cęlo misso, pepercerunt Segor propter eum, quia illuc confugerat, ne simul cum impiis perderent iustum et cum aduenarum infestatoribus aduenarum susceptorem. Non dissimilis hac in re mihi uidetur senis illius fides, qui (ut in Iudicum libro legimus) habitans in


2069. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_310 | Paragraph | SubSect | Section]

humanitas et leuitę gratitudo, si modum seruet affectus. Sed defugiendum execrandumque exitiale Gabaonitarum scelus, quo effectum est, ut tribus Beniamin prope deleta fuerit, urbes uicique eius incensi et his, qui cędem fuga euaserant, connubia reliquarum tribuum diu interdicta. Tam magni mali causam prębuit libido paucorum. Ad recentiora ueniamus! Onesiphorus Ephesius discipulos Christi suscipere solitus, sic ab apostolo


2070. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_311 | Paragraph | SubSect | Section]

minimis, mihi fecisti. Syluestrum quoque hospitalitatis pręter cętera studiosum fuisse ferunt. Timotheum ab Antiochia uenientem presbyterum, et ipse presbyter, domi suę benignissime suscepit. Eundem mox, quia Christum prędicabat, martyrio coronatum condidit et sepeliuit. Cui enim uiuo hospitium pręstiterat, mortuum tumuli honore carere non sustinuit. Deinde ad pontificale officium promotus effecit, ut omnibus ad


2071. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_312 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquando a uenatoriis canibus actum confugisse legimus. Quem ille apud se tam diu latere permisit, donec ei sine periculo ad sua lustra redeundi facultas affuit. Cui tantę curę fuit tutum bęstię pręstare hospitium, quo eum studio uel suscepisse homines uel suscepturum fuisse putabimus? Certe etiam rationis expers ac syluestre animal humanitatem fidemque illius quodam naturę pręsagio uidetur persensisse, cum in tam pręsenti periculo sese ei


2072. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_313 | Paragraph | SubSect | Section]

ut etiam coenaculum illi construerent, in quo ueniens requiesceret et diutius apud se manendi occasionem haberet. Quibus meritis precante Eliseo et filium genuerunt, cum antea steriles extitissent, et eundem, cum decessisset, uitę restitutum receperunt. His iungatur Marthę mira sedulitas. Postquam excepit Iesum in domum suam, ministerio intenta parandique conuiuii solicitudine ardens nequit facere


2073. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_313 | Paragraph | SubSect | Section]

ut tunc demum ad consyderanda Dei inuisibilia animus attollatur, cum liberum se esse persenserit onere peccatorum. Denique duo illi ex Discipulis in castellum Amaus tendentes, cum Iesu simul eunt, simul fabulantur, et externum ac peregrinum esse putant, donec compulsum secum manere et secum recumbere in fractione pani agnouerunt eum. Sic igitur hospitalitatis officium ad agnitionem Dei nos adducit, ut, quem nunc in


2074. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_313 | Paragraph | SubSect | Section]

Denique duo illi ex Discipulis in castellum Amaus tendentes, cum Iesu simul eunt, simul fabulantur, et externum ac peregrinum esse putant, donec compulsum secum manere et secum recumbere in fractione pani agnouerunt eum. Sic igitur hospitalitatis officium ad agnitionem Dei nos adducit, ut, quem nunc in ęnigmate et per speculum uidemus, post hęc facie ad faciem, et sicuti est, uidere ualeamus. Iccirco Paulus


2075. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_313 | Paragraph | SubSect | Section]

fraternitatis maneat in uobis, et hospitalitatem nolite obliuisci! Per hanc enim placuerunt quidam angelis hospitio receptis. Et Dominus ad Discipulos: Qui recipit uos, me recipit; et qui me recipit, recipit eum, qui me misit. Qui recipit prophetam in nomine prophetę, mercedem prophetę accipiet. Et quicunque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquę frigidę tantum in nomine discipuli, amen


2076. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_315 | Paragraph | SubSect | Section]

nihil enim minus feci ab iis, qui sunt supra modum apostoli, tametsi nihil sum. Quibus sane uerbis testatus est minime de se loquendum, nisi cum incumbit necessitas. Sed et tunc ita temperandum, ut et res dicatur et euitetur iactatio. Tali quidem temperamento usus Ioannes Aegyptius monachus, cum Spiritu Sancto reuelante multis futuri euentus responsa daret, inferebat non suis meritis eam reuelationem sibi factam,


2077. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_315 | Paragraph | SubSect | Section]

nisi cum incumbit necessitas. Sed et tunc ita temperandum, ut et res dicatur et euitetur iactatio. Tali quidem temperamento usus Ioannes Aegyptius monachus, cum Spiritu Sancto reuelante multis futuri euentus responsa daret, inferebat non suis meritis eam reuelationem sibi factam, sed illorum, qui rogatum aduenerant. Morbo affectos coram se curationis gratia adduci uetuit, quoniam ultro citroque commeantium agmen


2078. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_316 | Paragraph | SubSect | Section]

Denique de semet quasi de alio licentius obloquendo discedere hominem compulit, non mediocriter mirantem, quod tam diuersa de illo, quem iam secundo quęsitum uenerat, sibi audire contigisset. Qui reuersus didicit ab indigenis eum quidem ipsum Moysen fuisse, a quo eiusmodi responsum accepisset, et magis mirari coepit tam gratum illi esse sui contemptum. Non minus se contemni gaudens Constantius, Anchonitanę ecclesię monachus, cum


2079. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_317 | Paragraph | SubSect | Section]

laudantes modestia. Cuidam enim probato uiro ipsum attollenti respondisse fertur: Deum deprecare, frater, ut his, quę de me predicas, dignus efficiar, sicuti et tu dignus es, cuius opinio improbari non debeat. Sed plerunque euenit, ut ea, quę de iis, quos amamus, in medium proferimus, maiora uero sint. Itaque, quanuis ista commendatione tua longe inferiorem me esse agnoscam, charitati tamen gratias ago. Huiuscemodi responso sapientissimus


2080. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_317 | Paragraph | SubSect | Section]

olim magis ueritus ad eremi latebram confugisse uideatur, non ante uitę finem inde discessurus, nisi iussio intercessisset diuina, quę postremo dignum illum iudicauit, ut consuasor ei autor fieret salutis multorum. Hinc eundem haud parum sępe monachis pręcipere solitum tradunt, nequis propterea se ante alios esse existimaret; quod aliquo miraculi ostento insignitus esset, quando quidem et Dominus discipulos suos non ideo gaudere iusserit,


2081. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_318 | Paragraph | SubSect | Section]

cęlarentur, quę occulta esse uelint. Nec mirum aliquem interdum plausu assentatorum suorum blanditiisque duci, cum frater Leonardus etiam cogitationum suarum circumuentus fuisset, nisi mature, qui eum periculo erriperet, inuenisset. Beatum Franciscum asello insidentem ipse pedes comitatus mente uoluere coepit, quanto ante illum quondam ierit generis nobilitate potentiaque seculari. Franciscus Spiritu Sancto edoctus, ut


2082. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_319 | Paragraph | SubSect | Section]

domicilio locum, ubi non facile mortalium de se rumores audire posset. Iudocus item fama sanctitatis regumque Britannię stirpe iuxta clarus, dum solitarius habitaret et signorum, quę fecerat, rumor multos ad uisendum eum a diuersis partibus exciuisset, uidens in tanta se adeuntium frequentia periclitari humilitatem in ulteriorem deserti angulum sedem transtulit, ut tam ab inanis glorię cupidine semotus esset quam a consuetudine


2083. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_319 | Paragraph | SubSect | Section]

a diuersis partibus exciuisset, uidens in tanta se adeuntium frequentia periclitari humilitatem in ulteriorem deserti angulum sedem transtulit, ut tam ab inanis glorię cupidine semotus esset quam a consuetudine hominum. Eulalius quoque monachus criminis olim suspectus, ut innocentiam probaret, iubente abbate fiscellam, quam de palmeis foliis ipse texuerat, igni imposuit. Atque ubi a flammis eam lędi non posse animaduersum est, non solum omni


2084. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_320 | Paragraph | SubSect | Section]

Aphroditon, Alexandriam, Osam, Brutium, Paretonium, inde Siciliam et inde Epidaurum, ac post hęc Cyprum. In cuius insulę uastiore minusque noto angulo cum sese abdidisset, diu latere non potuit miraculis eum ubique prodentibus. Quia tamen uiribus partim ętate, partim labore exhaustis inde iam emigrare incommodum erat, ibidem et fugę finis et uitę fuit. Hunc tantum in ipso honoris contemptum pręter cętera extollens


2085. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_321 | Paragraph | SubSect | Section]

fores, cum clausę obseratęque essent, aduentanti sua sponte protinus patuisse, ut uel hinc intelligas gloriam humanam fugientibus facile pręberi aditum ad gloriam angelorum. Euphrasia etiam, Christo dicata uirgo, signis in Thebaide diuinitus factis clara, cum puerum quendam paralyticum mulieremque phanaticam sanitati restituisset, ne miraculorum magnitudine insolesceret, laboribus cumulum addidit:


2086. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_323 | Paragraph | SubSect | Section]

solitus est submittere ceruicem captans ab eis benedictionem. Iccirco benedixit ei Dominus et custodiuit illum, ostendit ei faciem suam et misertus est ipsius, conuertit uultum suum ad illum et dedit ei pacem. Eundem tradunt spiritu raptum uidisse orbem terrarum quaque uersum laqueis oppletum. Et cum mirabundus, quis illos euadere posset, quęsisset, responsum fuisse: humilitas. Beati igitur humiles, quibus a periculo errutis competere


2087. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_323 | Paragraph | SubSect | Section]

illum, ostendit ei faciem suam et misertus est ipsius, conuertit uultum suum ad illum et dedit ei pacem. Eundem tradunt spiritu raptum uidisse orbem terrarum quaque uersum laqueis oppletum. Et cum mirabundus, quis illos euadere posset, quęsisset, responsum fuisse: humilitas. Beati igitur humiles, quibus a periculo errutis competere poterit illa Prophetę gratiarum actio dicentis: Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem


2088. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_324 | Paragraph | SubSect | Section]

seruum exiberet. Martinus, dum adhuc stipendia faceret nec tamen tam cęsari quam Christo militaret, pręter illud celebratissimum pietatis opus haud minus celebre pręstitit humilitatis exemplum. Vno seruulo contentus, eundem ut fratrem dilexit, ut dominum coluit, coenanti ministrabat, cubitum eunti calciamenta detrahebat cęteraque pene omnia mutata cum illo officii uice exercebat, seruus seruo factus, ut Christo se seruire probaret, non


2089. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_324 | Paragraph | SubSect | Section]

cęsari quam Christo militaret, pręter illud celebratissimum pietatis opus haud minus celebre pręstitit humilitatis exemplum. Vno seruulo contentus, eundem ut fratrem dilexit, ut dominum coluit, coenanti ministrabat, cubitum eunti calciamenta detrahebat cęteraque pene omnia mutata cum illo officii uice exercebat, seruus seruo factus, ut Christo se seruire probaret, non mundo. Miles erat, necdum baptizatus, sed tantum catechumenus, et iam


2090. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_325 | Paragraph | SubSect | Section]

ingressus Spiritus Sancti sententiam sequebatur per Salomonem in Prouerbiis prolatam: Melius est humiliari cum mitibus quam diuidere spolia cum superbis. Alexius quoque, Euphemiani, consularis uiri, filius, spreta generis nobilitate Roma decedens Edessam, Syrię urbem, uenit et inter alienigenas septendecim annos incognitus mendicauit. At postquam uulgatum est uocem diuinitus allatam Alexium


2091. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_326 | Paragraph | SubSect | Section]

leprosa. Magnum miraculum fuit tales langores curasse, sed non minus mira extitit humilitas sic affectas lauisse. Equidem opinor parem uirtuti datam fuisse gratiam, ut, quę dignata est lauare, ipsa etiam mederi posset. Eugenia uirgo, Philippi, Alexandrię pręsidis, filia, quoniam parentibus idolorum culturę deditis Christo seruire non poterat, eos reliquit et sexu cęlato, uirorum monasterium ingressa, monachi habitum induit et se Eugenium


2092. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_326 | Paragraph | SubSect | Section]

Eugenia uirgo, Philippi, Alexandrię pręsidis, filia, quoniam parentibus idolorum culturę deditis Christo seruire non poterat, eos reliquit et sexu cęlato, uirorum monasterium ingressa, monachi habitum induit et se Eugenium uocari fecit. Tandem ob animi sapientiam morumque integritatem in abbatem electa hoc primum a fratribus exegit, ut, quanuis dignitate pręstaret, permitterent tamen se interdum officia obire infimorum, ne per ocium


2093. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_326 | Paragraph | SubSect | Section]

dignitate pręstaret, permitterent tamen se interdum officia obire infimorum, ne per ocium insolesceret, pręsertim in illo prępositurę honore constituta. Impetrata igitur uenia aquam portauit, ligna concidit, pauimenta euerrit, cęllulam sibi omnium despectissimam elegit. Denique, quo feruore concita parentes fugerat, eodem primatum inter monachos tenens humilitatem coluit et tandem martyrii palmam meruit obtinere, ut, quę


2094. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_328 | Paragraph | SubSect | Section]

/ DE DIGNITATIBVS NON CONCVPISCENDIS Propterea quidam sanctissimi uiri cum seculares, tum ecclesiasticas dignitates aut omnino recusarunt aut inuiti coactique susceperunt. Sciebant enim, quanto quis altius euectus fuerit, tanto propius periculo esse, ne cadat, et si ceciderit, grauiorem ruinam fore. Honoris gradum superbię irritamentum et inanis glorię materiam esse, nisi ita caute adeatur, ut is, qui episcopatum desyderat


2095. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_328 | Paragraph | SubSect | Section]

(iuxta Apostolum) opus bonum desyderet, non honorem, sed labores, non delicias, neque pręesse, sed prodesse cupiens, seruum se et ministrum hominum constituat propter Christum. Diuus Marcus Euangelista, ut sacerdotio reprobus haberetur, pollicem sibi amputasse dicitur. Veruntamen (ut ait Hieronymus) tantum consentiens fidei prędestinata potuit electio, ut nec sic in opere uerbi perderet, quod prius meruerat in


2096. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_328 | Paragraph | SubSect | Section]

uidetur, quod Apostolus ait: Nec quisquam sumat sibi honorem, sed qui uocatur a Deo tanquam Aaron. Sic et Christus non semetipsum clarificauit – inquit – ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum: Tu es sacerdos in ęternum secundum ordinem Melchisedech. Pastumius quoque monachus a Machario abbate post uitę huius labores ad beatitudinis quietem decedente, in locum suum succedere


2097. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_329 | Paragraph | SubSect | Section]

suum pręcepta institutionesque dirigeret. Quibus ille fratres sibi commissos instruendo, in omni sanctitatis genere facile reddebat perfectos. O uere igitur beatus homo, quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum! Odo * corr. ex Oddo item, Cluniacensis coenobii monachus, a Bernone * corr. ex Benone abbate proxime decessuro suffectus, cum fugam pararet, a


2098. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_329 | Paragraph | SubSect | Section]

illi diuinitus indultum credi par est; uerenti utique, si episcopum gereret, quę episcopi sunt, pręstare non posset, aut si pręstitisset, ne uel ex hoc in elationem aliquam mentis incidens illis iam tandem comparandus euaderet, quibus dicitur: Vę uobis, qui diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro. Par animi humilitas uel idem periculi metus fuisse


2099. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_333 | Paragraph | SubSect | Section]

duxit, tanto factus Deo uicinior, quanto ab urbanis tumultibus fuit semotior. Fecit idem et Iustus, Lugdunensis episcopus. Qui cum in terra positus uitam egisset cęlestem, de solitudine deserti ad paradisi celebritatem euolauit, tugurioli angustias commutans cum amplitudine cęli. Corpus uero eius ab eremo ad Lugdunum relatum est. Et honore, cui renunciauerat uiuens, non caruit mortuus exibitis exequiis pompaque funerali, non tantum ut


2100. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_333 | Paragraph | SubSect | Section]

uenit, non ministrari. Ex his iam dictis exemplis hanc demum summam colligi atque hoc concludi quis ignorat: ut nemo primatum appetat, ne humilitatem amittat, nemo oblatum accipiat nisi inuitus, ut electus et arrogantiam euitet et ab obedientia non discedat. Quandiu liceat, recuset, ultra ne protrahat pertinaciam. Tam enim superbum est dignitates concupiscere quam maiorum iussis omnino parere nolle et diuinę reluctari uoluntati.


Bibliographia locorum inventorum

Divnić, Juraj (1450?-1530) [1493], Epistula ad Alexandrum VI Georgii Difnici Dalmatae episcopi Nonensis, versio electronica (), Verborum 2068, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [difnicgepistalexvi].

Gučetić, Ivan (1451-1502) [1493], Panegyris Wladislao Hungarie et Boemie regi, principi invictissimo dicta, versio electronica (), Verborum 743, Ed. Fialová, Andelă Hejnic, Josef [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [gotiusipanegyris].

Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
First 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.