Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: aut

Your search found 20703 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 652-663:


652. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

portum multis turribus ab utroque latere munitum et catena clausum: propterea Aegyptiis ac Syriis mercatoribus celebrata. Quamobrem toti prouinciae commune emporium est. Igitur imperator praefectos nauium ad se uocat, uti scalas et crates binas aut ternas in naues conficerent iubet. Quibus strenue paratis Samo soluit; zephyro flante Rhodum praeternauigans uelocissimo cursu ad insulas Chelidonias delatus est. Rhodii quoque duas triremes in auxilium mittunt.


653. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

corpus sepeliunt. Dum a nostris pro gloria ac cupiditate potiundae ciuitatis, ab hostibus pro patria, libertate, coniugibus ac liberis ubique acerrime res geritur, nox interueniens pugnam dirimit. Legati ad classem redeunt, relicto ad urbem idoneo praesidio, ne quis exire aut intrare urbem posset. Principes ad legatorum aduentum coeunt. Legati acta referunt, simul edocent urbem praealto muro ac ualido undique munitam et defensoribus satis instructam esse; propterea sine bombardis, quibus muri prosternerentur, potiundae urbis nullam spem esse. Et


654. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

in propinquis locis factas, mulieres ac pueros ad mediterranea loca abduxerant. Ad quas terras delatus imperator, binis excursionibus ex utroque latere promontorii factis, cuncta depopulatur, prostratis quaecunque igne aut ferro uastari poterant. Hic occisorum hostium, qui resistentes interfecti erant, allata sunt capita centum et triginta septem, caeterum captiuorum magnus numerus, qui omnes sub hasta uenditi, et pecunia inde exacta, facta etiam portione pontificiis ac regiis militibus, diuiditur. Inde soluens


655. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

enim Veneti huius generis naues multas, quas mercaturae exercendae gratia ad omnes prouincias quotannis mittere solent. Quibus paratis, orator Venetiis soluit, ac Cyprum uenit, ut inde commode, cum Usunasanus ad maritima Ciliciae aut Syriae uenisset, dona ei offerret. Fama enim erat aestate noua regem ad ea loca uenturum esse. Deinde ex Senatus decreto imperatori mandatum est, ut ad omnia Usunasani mandata semper paratus sit, quaeque maxime cordi regis esse existimaret omissis caeteris


656. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

filios inuitis patribus accipiunt, quos a religione christiana et ueri dei cultura ad superstitionem machometanam traductos praeceptoribus instruendos distribuunt, a quibus omnibus artibus militaribus instruuntur. Qui adulti cum principe militant, hos Ianizaros uocant. Si qui genere aut ingenio praestant, illos ad maiorem dignitatem prouehunt. Ex his duces exercituum, subassas regionum, praefectos oppidorum et arcium creant; caetera turba partim ad praesidia oppidorum, partim ad custodiam corporis principum manet, eosque in bellum et in


657. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Othomano occupatum, Caramanis auito et paterno iure debitum, restituat. Igitur magister, mature se ad oppidum conferens, cuncta diligenti acstimatione primum circumspicit, deinde euocato Hesibego inquit: Scis nec Seleuciam Sichino aut Corico munitiorem, nec te Mustapha, uiro genere et uirtute nobili, meliorem, nec Hismaele uiribus et rerum usu strenuo fortiorem esse, qui potius clementiam quam uires imperatoris nostri experiri maluerunt. Quorum exemplo tu


658. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

aduenisset, nostros ab oppugnatione deturbare et oppidanis subsidium ferre posset. Deinde captato loco tres bombardas magnas a parte occidentis oppidi, quartam ab austro locat. Oppidum circumobsidere, ne quis intrare aut exire possit, mandat. Tunc impigre omnibus, quae ad exercendas machinas opportuna erant, paratis, bombardarum crebris ictibus muros quatiendo prosternere ac deicere incipiunt. Milites quoque, interim aditum ad oppidum tentantes, oppidanos lacessunt. Qui,


659. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad recuperandum haereditarium regnum iuuare uelit, asserentes Carolam ex legitima uxore, fratrem ex concubina natum esse. Tunc imperator respondit Iacobum, regem Cyprium, socium et foederatum Venetorum, regnum legitime possedisse: non enim legum formulis aut litium contestatione, sed armis atque uirtute regna in ius principum cedere; regnum autem non tantum sorori, uerum etiam Genuensibus, qui multo tempore meliorem partem insulae per tyrannidem occupatam tenebant, propria uirtute recuperasse, ac iure possedisse affirmat. Nunc reginam,


660. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

uirtute recuperasse, ac iure possedisse affirmat. Nunc reginam, per adoptionem Senatus Veneti filiam, cum postumo (quoniam grauida erat) regni haeredem relictam esse, quam et Senatum Venetum et se contra omnes reginae aut regno iniuriam inferre uolentes defensurum affirmat. Oratores accepto responso tristes recedunt. Iam imperator instructis omnibus Hellespontum uersus nauigare parabat, cum redduntur ei litteras a Katarino Zeno oratore,


661. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

potiusque iniuriam pati, quam inferre paratus. Huius consilio regina in administratione regni maxime utebatur; quem imperator ad se uocat, de condicione regni, de fide hominum ab eo inquirit, et num aliquid timeret, aut alicuius rei indigeret interrogat. Ille tranquilla ac tuta esse omnia respondit, nec in praesens alicuius rei opus esse affirmat. Imperator tamen, inopinata etiam metuens, praeter illas triremes magnas, quae tormenta et alia dona regi Persarum


662. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

prouinciam pertransiens, in Albaniam uenit, omnes circumiacentes campos Scodrae copiis suis occupat. Hic, inito numero copiarum, octuaginta milia hominum in exercitu se habere comperit. Itaque distributis partibus oppidum undique obsideri iussit, et, ne quis exire aut intrare oppidum posset, diligentissime obseruari mandat. Opifices ad fundendas bombardas operam intendunt. Bassa, caesis trabibus in proxima silua, infra oppidum, mare uersus, fluuium ponte iunxit, cui Alibegum, audacissimum Triballorum ducem, cum suis copiis praesidio


663. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

magnanimi atque audaces ubique aderant, saxa, ignem ac tela ingerentes hostem prosternunt, a munitionibusque summouent. Nec Laoredanus aliquo in loco deerat, circumeundo cuncta prospiciebat, sicubi rariores, saucios aut fessos, defensores uiderat, plures integros submittebat, omnes hortabatur obtestabaturque per unicum uerum atque immortalem christianorum Deum, per integram


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.