Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: illum

Your search found 2489 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 508-514:


508. Crijević, Ilija. Oratio funebris in Joannem Gotium... [page 352 | Paragraph | Section]

ut merito decantare possim:
Candidus insuetum miratur limen Olympi
Sub pedibusque videt nimbos et sydera Janus. Quod si dolemus, nos magis quam illum diligimus, ut qui nostra, non illius incommoda atque detrimenta, illius iucundissima consuetudine atque dulci praesentia orbati, deploramus magisque nostram utilitatem quam illius foelicitatem atque amicitiam respicimus. Sin vero


509. Crijević, Ilija. Oratio funebris in Joannem Gotium... [page 352 | Paragraph | Section]

tanquam illi aliquid mali acciderit lugemus, divinae claementiae et ipsius foelicitatis ingrati atque maligni interpretes sumus. Quo vero gradu itinere prioris vitae, quo ductu atque auspicio virtutum ad hoc aeternum decus pervenerit, illum laudandi, nos consolandi, posteros erudiendi gratia paucis percenseamus; neque ab re sit externa commoda et corporis dotes quasi pedisequas et asseclas virtutum et quaedam animi mancipia pro tempore internumerare, ut


510. Crijević, Ilija. Oratio funebris in Joannem Gotium... [page 352 | Paragraph | Section]

ut par est, illam ducem fuisse non solum laude, sed etiam admiratione dignum est. Quid magis contrarium quam virtus et fortuna! In illo tamen, quod rarum et infrequens bonum est, sapientia foelix, fortuna sapiens fuit. Sed licet utraque illum continuo cursu certatim ornauerit uirtus tamen fortunam, non fortuna uirtutem quodammodo praeuenit; nisi generis et patriae fortunam, quae illius industriam praecessisse necesse fuit, referre uelimus; quod illi neutrum indecorum fuit. Nam patria est caput Illuriae in sinu Adriatico secunda


511. Crijević, Ilija. Oratio funebris in Joannem Gotium... [page 353 | Paragraph | Section]

et omnium virtutum genere cumulatissimum, non admiratur? Ut taceam Gothos nobis conterraneos qui rerum potiti sunt, ut pontificem maximum Romanum Caium et Joannem. Quis sanctissimum regem Wladislavum, cui caelitus corona delapsa est, quis illum, qui se victimam pro re christiana devovit, nostri regis patruum, satis praedicare potest; ut innumerabiles omittam; hunc nostrum regem Wladislavum cum bello tum pace clarum, qui suis maioribus non tam nomine quam similitudine et


512. Crijević, Ilija. Oratio funebris in Joannem Gotium... [page 353 | Paragraph | Section]

Rhacusiis, semper patritia et familiarum adfluentissima, et cui maternum genus Gradiorum sthemmate et tui splendore nominis, excellentissime Rector, gloriatur; non tamen similitudine nominis deceptus tam a Gothis illum quam a Romanis oriundum existimo, licet imperii Romani permutatione et rerum ceu quodam diluvio aut conflagratione et ultima strage et communi confusione humani generis secuta cuiusque gentis originem singulatim indagari non tam


513. Crijević, Ilija. Oratio funebris in Joannem Gotium... [page 353 | Paragraph | Section]

Pecuariorum (ita enim nuncupabantur) penitus exoleverit. Quare novum ac recens hoc nomen et a virtute inditum, illos Gothos esse non arguit. Vtcunque est, haec familia multos insignes uiros habuit, ut ueterme illum Marinum Pannoniae mortuum; qui omnes posteros, et nepotes suos diuitiis suo labore, et industria partos locpuletauit; ut Bartholum Gotium nostra tempestate et consilio et auctoritate in republica uirum primarium, et multos alios, quorum memoria ad nos peruenit, ut Georgium Marini patrem, et


514. Crijević, Ilija. Oratio funebris in Joannem Gotium... [page 353 | Paragraph | Section]

quod tu uidelicet par ueteribus in hoc saltem laudis genere redidisti. Equidem gratias ago immortaleis utpote quem tu tuis illustrando carminibus immortalitate donaueris; ita enim mihi persuadeo tam lepida illa poemata, tam uenusta, tam ornata et pulchra omnem esse iniuriam temporum superatura. Sed quia linguas tris calluit tanquam Ennius poeta, propter quod tria corda habere dicebatur, nos illum tribus coronis dignum putauimus hoc epigrammate


Bibliographia locorum inventorum

Crijević, Ilija (1463-1520) [1502], Oratio funebris in Joannem Gotium (fragmenta), versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 775, versus 2, Ed. Darinka Nevenić Grabovac [genre: prosa - oratio; prosa - oratio funebris] [word count] [crijevigotius1502].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.