Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: illum Your search found 2489 occurrences
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 53-57:53. Nikola Modruški. Nauicula Petri, versio electronica [Paragraph | Section] uirtute comparandam not. lector A2 in marg. Nec in ipsis terrestrium rerum curis digne quispiam dicitur coronari, nisi qui legitime certauerint. Idcirco et apostoli ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. Sperabant etenim post illum agonem sese immarcescibilem coronam suscepturos, ad quam promerendam strenuum quemque Petrus constanti animo hortatur, Π Petrus not. lector A2 in marg. dicens: In quo exultabitis, modicum nunc sic oportet contristari in uariis temptationibus, ut probatio fidei
54. Nikola Modruški. Nauicula Petri, versio electronica [Paragraph | Section] autem lasciuire, uoluptatibus fluere, cogita filiorum nos nos] correxi ex esse modestia delectari, uernularum licentia; illos disciplina tristiore contineri, horum ali audaciam. Idem tibi de Deo liqueat: bonum uirum in deliciis non habet; experitur, indurat, sibi illum praeparat. Et post haec subdit: Miraris tu, si Deus, ille bonorum amantissimus qui illos quam optimos atque excellentissimos uult esse, fortunam illis cum qua exerceantur assignat? Ego uero non miror, si aliquando impetum capiunt; spectant dii magnos uiros colluctantes cum aliqua calamitate.
55. Nikola Modruški. Nauicula Petri, versio electronica [Paragraph | Section] nisi passo non est data. Oportuit enim Christum pati et ita intrare in gloriam suam; Π oportuit Chritum pati not. lector A2 in marg. quod Paulus declarans apertius ait: Stetit Iesus oboediens usque ad mortem; mortem autem crucis, propter quod et Deus exaltauit illum et dedit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine eius omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum. Oportet ergo sufferre, qui desiderat regnare. Nam iuxta apostoli sententiam, si contollerabimus, et corregnabimus. Π si contollerabimus et
56. Nikola Modruški. Nauicula Petri, versio electronica [Paragraph | Section] nisi paenitentibus. Nonne uides ex latronibus paenitentem ex cruce, quam ob scelera patiebatur, ad aeternas mitti delicias, non paenitenti autem ad temporalia sempiterna adiecta esse supplicia? Praedixerat siquidem Dominus etiam ad uesperum in uineam Domini Sabaoth ad opus accedentem felicem illum suscepturum denarium, et non uigilantes uirgines a talamo sponsi exclusas; nec queri poteris te bis punitum. Nam coeptis in hac uita poenis in perpetuum affligendus eris, unaque poena in praesenti incepta uita in futura sine fine perseuerabit. Sed de his hactenus. Nunc
57. Nikola Modruški. Nauicula Petri, versio electronica [Paragraph | Section] immeritis etiam hominibus, non propter augumenta uirtutum, non propter exercitium, non propter correptionem, non propter damnationem, sed ob solam gloriam suae manifestationis multa inducere mala et in noxiorum malo suam ostentare potentiam. Ob hoc namque caecum illum discipulis natum esse respondit; quod Augustinus admiratus, de correctione et gratia disputando: Mirum est, inquit, unum, quod filios quorundam amicorum suorum, hoc est regeneratorum bonorumque fidelium, sine baptismo hic paruulos existentes, quibus utique si uellet huiusmodi lauacri gratiam
Bibliographia locorum inventorumNikola Modruški (c. 1427-1480) [1463], Nauicula Petri, versio electronica (), Verborum 6607, Ed. Luka Špoljarić [genre: prosa - tractatus; prosa - epistula] [word count] [modrnnavic].
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.