Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: illum

Your search found 2489 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 753-792:


753. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

subnecterem. Vtile ratus legentibus fore, si in his quoque proponantur tum uitia quę cauere oporteat, tum uirtutes quas deceat imitari. In istis autem recensendis apparebunt mira quędam dei opera, ut noscamus omnipotentem esse illum cui seruimus erga poenitentes quidem pium et misericordem dominum, in peruicaces autem et obduratos iustum uindicem atque ęquum prorsus utraque in parte remuneratorem. denique ut manifestum sit, hunc solum super omnia et amandum


754. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

neruum femoris eius contigerat. Atque ideo non edunt neruum filii Israhel usque in pręsentem diem. Obuium sibi Esau septies adorauit usque ad terram pronus, et ille tanta hominis mansuetudine superatus amice amplexus est illum. Esau reuertitur in Seyr, Iacob autem uenit in Sochot. Ibi fixis tentoriis appellauit locum Sochot, id est Tabernacula. Inde transit in Salem, Sichimorum oppidum in terra Chanaan. Hanc proxime


755. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

id est Filium dexterę. Illam autem sepeliuit in uia, quę ducit Bethlem. Fixit tabernaculum trans Turrem gregis. Ruben filius rem habuit cum concubina eius Bala neque id latuit illum. Venit ad patrem Isaac in Mambre, hęc est Ebron. Ibi eum ipse et Esau sepelierunt. Fame plebem affligente misit decem ex filiis in Aegyptum ad comparanda frumenta. Deinde ipse quoque cum reliqua familia profectus in


756. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

iterum solem et lunam et stellas XI adorantes se. Missus a patre de ualle Ebron uenit in Sichem. Fratres adiit pascentes in Dothaim. Dum deliberant eum interficere, ne id agerent, Ruben intercessit. In cisternam ueterem illum deturbarunt, ut saltem fame periret. Mox Iuda hortante extractum Madianitis negociatoribus inde transeuntibus uendidere XX argenteis. Tunicam autem eius in sanguine hedi intinctam obtulerunt patri a fera


757. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

sui domum gubernaret, ab uxore eius adamatus manuque pręhensus relicto effugit palio. Ab eadem tentati adulterii insimulatus mittitur in carcerem. Prępositus carceris uinctis illum pręesse iussit. VIIII. Contigit autem, ut duo, qui illic erant, pincerna et pistor regis, dormiendo somniassent. Pincerna uitem uidit cum trina uuas ferente propagine seque


758. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

in harum transisse exilitatem, suggessit ei de Ioseph, qui erat in carcere. Qui eductus dixit septem annos fore ubertatis et septem famis. Ob hoc monuit, ut frugum ubertatis pars quinta in horreis reponeretur. Rex pręfecit illum domui suę plebisque regendę. Dedit annulum in manu eius uestibusque donatum saluatorem mundi appellauit. Despondit ei uxorem Assenez, Phutifar filiam, sacerdotis Heliopoleos. Tunc


759. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Inde egressi uenerunt in Asseroth. Maria et Aaron de Moyse oblocuti exprobrando ei uxorem Aethiopissam. Quam ob rem Dominus iratus ait: Siquis fuerit inter uos propheta Domini, in uisione apparebo ei uel per somnium loquar ad illum. At Moysi, seruo meo, ore ad os loquar; palam et non per enygmata et figuras Deum uidet. Quare ergo non timuistis detrahere ei? Hic Maria lepra perfusa Moysi pręcibus curatur. De Asseroth pergentes fixerunt tentoria in


760. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Aaron moritur Ibi Aaron uita decessit. In locum eius suffectus est Eleazar. Aaronem mortuum luxit populus diebus triginta. Chananeorum rex Arad prędam de Israhele tulit, Israhel autem uoto suscepto inuadens illum interfecit urbesque eius euertit. Locum uocauerunt Horma, id est Anathema. Profecti de Hor per uiam, quę ducit ad Mare rubrum, itineris laborem pertesi murmurauerunt. Ob hoc Dominus


761. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

depositum lapides congesserunt. Iosue de illis Iordanis duodecim lapidibus ędificauit altare in monte Hebal obtulitque holocaustum. Scripsit super lapidem Moysi legem. Quę autem scripta erant in Volumine, exposuit. Sex reges in illum conspirauerunt. Gabaonitę se de longinquo aduenisse fingentes pacem ab illo sibi inpetrarunt. Conuictos mendacii noluit perire, ne pactum uiolaret, sed in seruitutem redegit ad populi usum. Quinque reges uenerunt oppugnatum Gabaon,


762. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

et, cum super omnes humeris capiteque emineret, acclamauit populus: Viuat rex! Saul domum suam abiit in Gabaa et, qui Deo chari erant, secuti sunt illum. Filii autem Belial sequi contempsere. Boues ante se agens uenit in agrum. Insiluit in eum spiritus Domini. Furens utrumque bouem concidit in frusta; ea in omnes mittens terminos ait: Sic fiet bobus illius, qui


763. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

purgandi gratia speluncam ingreditur. In ea latebat Dauid, qui cum incautum occidere posset, noluit. Hac re cognita Saul placatur et abiit domum. Rursum tamen in illum indignatus sponsam eius Michol alteri tradidit, ipsum autem cum multa militum manu obsedit sub colle Achillę. Dauid noctu ingressus tentorium poterat perimere dormientem, sed abstinuit. Ob hoc rursum Saul reconciliatus


764. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

uictor rediit in Sicelech, ubi accepto Israhelitanę cladis nuncio, quę in Gelboe contigerat, uictorię suę lętitam uertit in luctum perditionis alienę. Flere coepit Saulem et Ionatham et reliquos, qui tunc cęsi erant. Illum, qui Saulem saucium ab ipso Saule rogatus percusserat, interfici iussit. Montibus Gelboę maledixit. Ascendit in Hebron, ungitur in regem. Iabitis, qui Saulem sepelierunt, benedixit. Dum autem Iesbosetus, Saulis filius,


765. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

educandus traditur Nathano prophetę. Adultus, a patre in solio collocatur, ut regnet. Adonię, qui regnum sibi uendicare nitebatur, supplici pepercit. Mox autem idem molientem interfici iussit. Abiatarum sacerdotem, qui illum secutus fuerat, eiecit iubens, uthabitet in Anatoth, in agro suo, expers sacerdotii. Et impletum est diuinum oraculum super domum Heli in Sylo. Ioabum per manum Banaię mulctauit,


766. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Razon, filium Eliada, regem Syrię, et Hieroboam, filium Nabath, Ephrateum, seruum eius, quem ipse constituerat super tributa domus Ioseph. Hunc Salomon decreuit perdere. Ideo ipse fugit ad Sesac, Aegypti regem, mansitque apud illum usque ad obitum Salomonis. Salomon autem regnauit annis XL. Sepultus est in ciuitate Dauid. Successit in regno Roboam, filius eius. ROBOAM


767. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

murus. Regi autem Benadab supplicanti pepercit Achab. Sed quidam prophetę filius arguit eum dicens: Quia dimisisti uirum morte dignum, erit anima tua pro anima eius et populus tuus pro populo eius. Contempsit illum Achab et ingressus est Samariam. Concupiuit uineam Naboth Iezrahelitę. Iezabel ergo nomine regis scripsit ad Iezrahelitas, ut insimulantes illum, quod maledixerit Deo et regi, lapidibus interficerent. Quo


768. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

anima tua pro anima eius et populus tuus pro populo eius. Contempsit illum Achab et ingressus est Samariam. Concupiuit uineam Naboth Iezrahelitę. Iezabel ergo nomine regis scripsit ad Iezrahelitas, ut insimulantes illum, quod maledixerit Deo et regi, lapidibus interficerent. Quo extincto uineam possedit Achab. Helias autem Samariam ueniens ait ad eum: Hęc dicit Dominus: Occidisti, insuper possedisti. In loco hoc, in


769. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

super muro. Videntes Israheiitę facinus tam crudele soluta obsidione abierunt. Rex Syrię bellum aduersus Israhelitas gerens intellexit arcana sua consilia Heliseum nequaquam latere atque ipsa inimicis releuari; obsedit illum in Dothaim. Heliseo orante Syri, a quibus obsidebatur, oculis capti sunt. Cęcos duxit in Samariam. Toram uolebat eos perdere; Heliseus prohibuit fecitque abire illęsos; neque ultra uenerunt in terram Israhel latrones


770. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Phaceia, eius filius. PHACEIA PHACEIA, filius Manahen, regnauit super Israhel annis II. Fecit enim malum, et Phacee, Romelię filius, cede oppręssit illum et qui cum illo erant uiros L. Erat autem ductor militum eius. Eo igitur per dolum sublato regnare coepit. PHACEE PHACEE, Romelię filius,


771. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

et septingentos ac totidem hircos. Cum Achab, rege Israhel, ascendit aduersus Syros. Circumdatus ab inimicis clamauit ad Dominum, et Dominus uim hostium ab eo auertit. Hinc reuertenti occurrit Iehu propheta et increpans illum ait: Impia prębes auxilium; iram Domini merebaris, sed intercesserunt opera tua bona, eo quod abstuleris lucos de terra Iuda et pręparaueris cor tuum, ut requireres Dominum, Deum patrum tuorum.


772. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Ambo egressi obuiam Iehu, filio Namsi, a quo insidias passi, cum fugerent, Ioram configitur sagitta, Ochozias periculum elapsus intrat Iezrahel. Deinde eum Iehu compręhendit in Samaria latitantem atque interfecit. Sepelierunt illum, eo quod esset de domo Iosaphat. Athalia autem, mater eius, perdidit omnem stirpem Ioram, pręter Ioam, Ochozię filium, quem internicioni subtractum absconderat Iosabeth, regis Ioram filia,


773. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

populum transtulit in Assyriam. Hoc autem illis accidit, quia Deum suum reliquerant ad deos conuersi alienos. Anno XIIII Senacherib, Assyriorum rex, quibusdam Iudę oppidis ui subactis castrametatus est in Lachis. Misit ad illum Ezechias dicens: Peccaui, recede a me! Pactusque XL talenta dedit ei. At ille accepta pecunia fefellit fidem misitque Tartan et Rapsacen cum magna militum manu ad Hierosolymam oppugnandam. Rapsaces pręfectos, qui


774. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

pręcatur et luget, Dominus misertus protendit uitam illius annos XV pollicens insuper ipsum ciuitatemque eius liberaturum se de manu regis Assyriorum. Esaias posuit massam ficorum super ulcus eius et pristinę sanitati illum restituit. Promissi autem adimplendi signum fuit reductio umbrę per lineas, per quas iam descenderat decem gradibus in horologio Achaz. Merodach, Babyloniorum rex, misit ad eum legatos cum


775. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

quidem Caldeorum exercitus Hierosolymam uallauit obsidione. Et cum ipse rex Nabuchodonosor urbem oppugnaturus superuenisset, egressus Ioachin se suaque eius tradidit potestati. Nabuchodonosor igitur anno regni sui VIII uinctum illum abduxit in Caldeam transtulitque omnia ab Hierosolymis ad Babylonem pręter pauperes plebis. Constituit autem Matthaniam, patruum eius, Iudę regem, et hoc suppresso nomine uocauit


776. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

sese humiliauerunt. Sacerdotes induti sunt ciliciis, infantes pueros prostrauerunt contra faciem templi, altare cilicio operuerunt et toto corde Deum pręcabantur. Olophernes interim obsidet Bethuliam. Achior illum admonet de conditione et ritu Israhelitarum. Olophernes compręhensum misit Betulianis, ut oppido capto ipse simul puniatur. Dixerat enim Iudeos insuperabiles esse, nisi cum deo suo deliquissent. Ciuitatem oppugnat Olophernes. Ciues


777. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

clamauit ad Dominum. Peracta oratione Abram uocat, ancillam suam, deponit cilicium, ungit se odoribus et ornat urbemque egressa adit Olophernem. Ille forma eius captus benigne susceptam, nequid timeat, hortatur. Ipsa ex composito illum urbe potiturum pollicetur. Iubente Olopherne cibum potumque ei de suo ministrari conuiuio non assensit, ne in escis ethnicorum contaminaretur, seque sibi uiaticum attulisse dixit. Impetrat ab


778. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Dominus de tam graui aduersario, qui omnia terrore compleuerat. Tunc quęcunque Olophernis fuerant, nemine refragante tradita sunt ipsi Iudit. Exultauit ciuitas, canticum cecinit Iudit Domino non ad se, sed ad illum referens uictorię laudem atque gloriam. Populus abiit Hierosolymis adoratum, holocausta obtulit in templo et cum his canopeum. Victorię donum trimestri gaudio fuit celebratum. Peracta celebritate ad sedes proprias reuersi sunt.


779. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

autem Mardochei factum in annalibus referri iussit, ut opportuno tempore parem illi, qui sibi saluti fuerat, gratiam redderet. Erat per idem tempus Aman Aman, de stirpe Agag, secundus a rege. Omnes illum adorabant pręter Mardocheum, qui nefas putabat eum deferre honorem homini, quo Deus ipse colebatur. Id Aman iniquo animo ferens persuadet regi, ut edicto iubeat deleri Iudeos, qui in regno eius erant, proinde ac pacis


780. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

repulsam. Illa gratias egit, sed petitionem in diem distulit posterum. Nocte autem illa rex diaria euoluens legit, quemadmodum a Mardocheo detecta coniuratione seruatus esset. Ipsum igitur Aman accersitum interrogat, quo illum honore affici oporteret, quem rex plurimum diligeret. Aman uero de se id inquiri ratus respondit debere regiis indutum uestibus, diademate coronatum nobilissimo equo imponi, phaleris aureis gemmatisque ornato atque ut


781. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

meus, suscipiam eum, electus meus, complacuit sibi in illo anima mea. Seruum uocat eum, qui formam accepit serui, ut nos a diaboli seruitute errueret. Nam quare quoque mittendus esset, declarat propheta, dum illum sic loquentem profert: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me; ad annunciandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde et prędicarem captiuis indulgentiam et clausis apertionem . Manifestat,


782. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

misit in carcerem. Sed in eo bello interemptus est Achab, et propheta, qui id futurum prędixerat, liberatus. Idem multa de Christi uenturi temporibus prophetauit: in Bethlem nasciturum dixit, in cęlum deinde ascensurum, in illum credentium persecutionem pręuidit et tandem de persecutione ipsis quoque qui persequebantur credentibus liberationem. Dixit de iudicio per ignem futuro et Iudeis in fine conuertendis atque saluandis.


783. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

uel iniustum uel humana non curare dicere audent. Porro, ut errorem hunc refellat, uaticinatur de aduentu Christi iudicioque futuro. Prędicit Ioannem Baptistam in primo Domini aduentu uiam pręparaturum atque ita uenturum illum ad templum suum- Virginis Intactę uterum- ut, qui ante tempora natus est Deus ex Deo, hic idem in tempore homo nascatur ex homine. Hunc ipsum fare asseuerat, qui purgabit poenitentes, damnabit obstinatos, igni


784. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

liberis constanter magnoque animo restitit nec promissis nec minis ullis motus, ut Antiocho obtemperaret. Quin etiam eo processit audacię, ut Iudeum quendam, idolo palam sacrificantem, inuadens super aram trucidaret simulque illum, qui ab Antiocho missus fuerat, occideret aramque idoli demoliretur ac destrueret. Cum iis, qui in fide permanserant, fugit in montes. Antiochi milites, qui Hierosolymis erant, illos persecuti inuadunt die sabbati;


785. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Syon posuit pręsidium. Idumeos Arabasque afflixit. Filios Bean in turrim compulsos igni absumpsit, Timothei, Amonitarum ducis, copias contriuit, ciuitatem Iazer cępit. Symone fratre Galileis in subsidium misso gentium, quę illum inuaserat, exercitum profligauit. Ipse uero cum Ionatha, fratre altero, capit Besor, expugnat Masphat et alias quidem subiugat Galaditidis ciuitates. Iterum cum Timotheo congressus superat. Venit in Syon nemine ex iis,


786. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

deserto Thecuę ad lacum Asphalti consedit. Vbi uero audiuit Bachidem copias ultra Iordanem traduxisse, Ioannem fratrem ad Nabatheos auxilia petitum misit. Sed in itinere filii Iambri ex Mada illum adorti intercępere. Neque hoc eis cęssit impune. Ionathas enim et Symon ipsos, puellam sponsam a Mada ad uirum deducentes, ex insidiis aggressi trucidarunt festiuusque illis nuptiarum dies uersus est in luctum. Hinc


787. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

tutum ratus, cum Ionatha pacem iniit. Post hęc Ionathas Machmis consedit pręsidens populo et a suorum consortia impios repellens. Postea Alexandra cognomento Nobili, Antiochi filio, Ptolomaidem occupante Demetrius aduersus illum moturus Ionatham per litteras petiit, ne Alexandrum ope aliqua iuuaret, pacisque obsides misit. Ionathas remissis obsidibus ei expediendi exercitus potestatem fecit, pacem ita habiturus, ut neutri neque oneri neque


788. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

filiam Cleopatram accipit uxorem. Cum utroque Ionathas Ptolomaide illos conueniens contrahit societatem. Emuli ex Israhel accusabant Ionatham coram rege. Rex uero repulsis accusatoribus induit eum purpura et, ne cui aduersus illum interpellare liceret, edixit. Ionathas ergo tali honore affectus Hierosolymam rediit. Per idem tempus Apollonius, a Demetrio Celesyrię pręfectus, Ionatham ad pugnam prouocauit. Ionathas autem cum fratre Symone et X


789. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

in Arabiam. Zabdiel Arabs eum interemit, interempti caput mittit Ptolomeo. Mortuo Ptolomeo regnat Demetrius. Ionathas oppugnare coepit arcem Syon. Eam tunc tenebant Macedones et transfugę Iudei. A Demetrio desistere iussus illum cum muneribus Ptolomaide adiit. His acceptis Demetrius arcis recipiendę ipsi gratiam fecit. Ille arce recępta misit eidem auxiliariorum tria milia. Triphon quippe id agebat, ut Antiocho, Alexandri filio, paternum regnum


790. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

in corde. Multis denique blanditiis persuadet, ut dimisso exercitu secum cum paucis ad Ptolomaidem pergat, ob hoc se uenisse testatus, ut eam ipsi traderet. Vbi autem Ptolomaidem ingressi sunt, Ionathas compręhenditur et, qui illum comitati fuerant, mille uiri interficiuntur. Militum phalanx a Triphone missa ad reliquum Ionathę exercitum persequendum pugnę se credere diffidens reuertitum. Illi autem in Iudeam


791. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

ostendit Deus humanas uires frustra aliquid conari ipso aduersante. Etenim Heliodoro cum armatis satellitibus circa ęrarium iussa regis exequente, ecce, apparuit equus cum irato minacique sessore, qui se conuertens calcibus illum afflixit. Mox alii duo equites uisi sunt, qui eundem flagellis cędendo semiuiuum de loco eiecerunt. Prostratus iacebat ille, populus uero gratias agens Deo consolabatur. Porro Onias duram hominis sortem miseratus pro


792. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

regi pecuniam regio exactori non soluerat, sacerdotio priuatus uoluit Onię locum occupare. Vasa itaque templi furto sublata impendit Andronico, ut Oniam interficiat. Andronicus autem, cum se Onię suspectum sciret, periurio illum fallit ac de loco tuto euocatum perimit. Crimen defertur ad regem ipsoque iubente Andronicus ibidem, ubi Oniam occiderat, necatur. Menelaus uero accusatus, ne capite mulctaretur, pecunia se redemit. Atque hic finis


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.