Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: illum

Your search found 2489 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 914-982:


914. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

ueri fidem illustratam, caeterum iamdiu uetustate obsoletam, militiaeque extinctam fere desuetudine. Qui posteaquam rex creatus est, ante omnia ad diadema recuperandum, utpote quod Hungari inter sacra religione haud postremum habent, animum adiecit, eo magis quia illum, dum diademate careret, legitimum regem ferme haud arbitrabantur. Tanta inest ignorantiae uitio humanis mentibus superstitionis, rei ad impellendos uulgi animos efficacissimae, auctoritas, quum certum sit regna non insignibus imperii,


915. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

repetit pecuniam, qua negata Friderico bellum indicit, quod profecto nescio uictone, an uictori maiorem fecerit iacturam. Nam, quamuis Caesar Viannam et Nouam Vrbem cum multis Norici ac Carnici agri oppidis eo bello amiserit, Matthias tamen, dum auidius illum persequitur, fines regni sui a Turcis uastari passus est, quos procul dubio ex Europa pulsurus fuisset, si aduersus eos bellum gerere in animum induxisset, Christianis, qui Turcarum iugo pressi erant, id uehementer optantibus, deffectionemque pollicentibus: nempe contumeliosam


916. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

Budensium sacerdos, qui quidem matheseos peritus habebatur, regi et uitę cupido, et huic uanitati admodum dedito ac omnia ad fatum referenti, facile persuaserat se decennium adhuc uicturum, licet, quum ualetudine minus prospera uteretur, nec multum curae in ea tuenda poneret, et medici illum breui interiturum existimarent. Adeo autem quidam nomine tantum Christiani, animi caecitate atque ignorantia ducti, diuinae prouidentie derogant, ut nihil fere hominibus nisi auspice coelo uana persuasione euenire credant. In quam sane opinionem etiam summi aetatis nostrae


917. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

Ipse autem rex Matthias, ne eius bona omnino silentio praeteream, quamquam in multis merito forsan male audiat, tante industriae fuit ad suam presertim gloriam excolendam, ut ausim affirmare eum uirtute quidem multis cedere, fama uero nemini. Nam ut taceam fortunam eius, quae quidem illum et e carcere ad regnum extulit ― etenim Pragae in custodia erat cum rex ab Hungaris designatus est ― et insidiis suorum saepius in pericula adductum perpetua felicitate protexit, fuit uir tanti consilii ac peritiae in republica temperanda rebusque gerendis, ut nunquam ferme quicquam rei


918. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

in mutuam ex simultatibus perniciem ruentes in sese finitimorum arma concitabant. Sed neque hanc solum modo depositi praesulatus causam Iäno quidam inimicorum obiecere, quippe qui affingere etiam ausi sunt illum, ne reginae de regio matrimonio promissum exolueret, sese eo modo periurii notae subtraxisse, quasi aut solus id recęperit se facturum, aut quod una cum multis aliis pollicitus erat, solus praestare debuerit, quum praesertim omnino ridiculae atque insanę mentis sit


919. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

rebus se ingessisset, malum minabantur, quodque praesulatu nondum omnino recuperato nullam ferme inter proceres auctoritatem erat consecutus. Quum uel ex eo comitiis nequaquam fuisset adhibitus, eo quod amotae mentis esset habitus, quamuis illum, ut ego arbitror ― etenim usus sum eius familiaritate ― magis insita superbia quam mens insana furere aliquando coegisset. Quod sane malum plerisque nouis inest hominibus, qui scilicet obscuro loco nati, dum fortuna, non autem


920. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

longe principem, Viannam ad rem, uti se habebat, indicandam misso. Neque enim inconsulto tantae auctoritatis uiro bellum incipere censuit. Quo nuntio accepto palatinus omneis aduersae factionis homines, praeter regium puerum, hosteis iudicari, eorumque bona publicari iussit. Illum enim et parentis amicitia palatino commendabat, quippe quem Matthias ex infimo fere loco in summum dignitatis ac fortunae euexerat gradum, et aetas, quasi nil proprio fecisset consilio, excusare


921. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 34 | Paragraph | SubSect | Section]

Laeto animo haec a rege oratio accepta: itaque quum meritas Iano egisset gratias, affirmauit se eius consilium secuturum. Ianus D. Francisci ordinem amplexus Vuladislauo Volphangum quendam pro praesulatu commendat; rex, illum uerbis suis necquidquam mouens, aegre tandem annuit. Caeterum, quoniam decreuerat Ianus, regno a Vuladislauo inito, extemplo praesulatu abire, reliquum uitae in ordine diui Francisci acturus, quod quidem eum fecisse supra demonstrauimus, orat


922. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 37 | Paragraph | SubSect | Section]

Ibi eum Stephanus Bather et Thomas Herdonius, id temporis Iauriensium praesul, cum quibusdam aliis primariis uiris, qui honoris ac officii gratia ei obuiam processerant, conuenere. Quem posteaquam regem salutarunt, quidam procerum Hungarorum ex composito tentans illum, ut, quid animi in Beatricem haberet, eliceret: communicauerant autem hunc una sermonem, prius quam regem adissent. Non latet nos, inquit, Vuladislaue, te a Beatrice Matthiae uxore de coniugio interpellari. Forsan etiam tuus animus aliqua ex parte eius promissis occupatus


923. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 37 | Paragraph | SubSect | Section]

pensi habet, quid tua, uel reipublicae intersit, dummodo, quod concupiuit, assequatur. At sicut ipsi curae est coniugii uoluptas, ita tibi debet esse prolis suscipiendae, successorisque ex te geniti relinquendi. Atque ne cultor quidem terrae non stultus operam sterili adhibet solo, uerum illum agrum quisque colit, ex quo fructus sperandi sunt. Non ingratam regi hanc uocem fuisse ferunt. Ratusque, ut erat, eam ab ore totius senatus Hungarici emissam, iureiurando affirmauit se nunquam Beatricis nuptias optasse, nec eam ullius spe dotis in uxorem


924. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

item Romanorum imperator fuit, uestibulo Budensis regiae, quam ipse Sigismundus construxit imminentem (est enim in prima aedium fronte posita, arcemque subeuntibus occurit) situ obsitam suo interpolauit sumptu, id defuncti regis, qui erga se beneficus extiterat, memoriae tribuens. Nempe illum Sigismundus e tenui fortuna in summum dignitatis gradum euexerat. Quae statua ubi restituto sibi nitore solito lucidior conspecta est, non defuere, qui interpretarentur sobolem Sigismundi regis ad regnum Hungarorum reuocari. Porro hic Vuladislauus natus est ex nepte Sigismundi regis,


925. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

Diadema Albam Regiam transfertur: Vuladislauus ab Hosualdo Zagabriensi episcopo coronatur; regina credula ab Hungaris eluditur. Iam aliquot dies Vuladislauus Budae commoratus erat, quum factione adnitente, quae illum regem designarat, diadema, quo reges Hungarorum solere insigniri demonstrauimus, Albam Regiam delatum est. In hac enim urbe Hungarorum regibus fortunae suae decus auspicari mos est. Rex quoque, nulla interim matrimonii mentione habita, decreto optimatum eodem profectus est. Ibi


926. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section]

a Pesto retulit. Nam Danubium traiciendi nec consilium fuit, studio Hungarorum in Vuladislauum conuerso, et facultas omnino sublata erat, nauibus Pestanis sub aduentum Polonorum ad alteram fluuii ripam traductis. Vuladislauus rex, frater, illum in castris fide data conuenit, sed pace dubia, aut infecta, digrediuntur. At Hungariae principes ueriti ne quid detrimenti ferox iuuenis iniuria, ut ipse arbitrabatur, stimulatus cum tanto exercitu regno inferret,


927. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

Si armis uobisue inuitis, proceres, regnum Hungariae imperio meo adiunxissem, subiret forsan hoc tempore animum meum de uestra in me uoluntate dubitatio, propterea quod, qui ad parendum ui coguntur, aut illum cui parent odisse per timorem solent, aut certe obsequio colere simulato, quandoquidem uictoriam insolentia ac imperia semper fere importuna consequantur. At quoniam et suffragiis uestris plane liberis ac uoluntariis rex a


928. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 64 | Paragraph | SubSect | Section]

inductos, seque eius insolentia ac temeritate ignauiae suspitionem omnibus facile dedisse, dum tot ciuilibus pariter ac externis motibus non tam imparem animum gereret quam ab exercitu nondum paratus inops consilii ambigeret, cui primum ingruenti procellae obuiam iret; illum uero ambitionis ac impietatis nota aspersum, quod iure gentium neglecto fratris natu maioris regnum inuadat. Monuit deinde ab armis discederet, nec Hungaros tot iniurias inferendo in se concitaret. Quin etiam desineret Hungarorum iudicio ac studiis impedimento esse,


929. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

lanios Venetos magno uenibat. Quare cum mortem obisset, praeter eam pecuniam, quae partim legatis exhausta est, partim a ministris et clientibus furto, ut fieri in sacerdotum obitu solet, ablata, ad ducenta millia nummum aureorum apud illum reperta sunt, atque in domum regiam illata. Porro mos est Hungarorum regum nummos penes extinctum antistitem inuentos sibi uendicare, quam quidem consuetudinem, ut sacrilegio sacrilegium multetur, inde exortam esse arbitror, quia nostrae aetatis sacerdotes congerendae pecuniae


930. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

ceruicibus expellatur, qui inde fratrem magno cum dedecore uestro ac omnium nostrum conatur deturbare: uestri muneris est in hoc praelio praecipuam operam alumno magis quam regi nauare. Nempe uobis potissimum custodia curaque gloriae ac salutis regiae incumbit. Vos illum puerum olim in Boëmiam repulso rege Matthia Coruino accersitum in regnum collocastis, uos educastis, uos felicibus auspiciis in Hungariam misistis. Atque iccirco non Hungarorum magis quam uestrę gloriae adscribetur, si hodie profligatus hostis uiolati federis ac impietatis suae in


931. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

utilitatem. Id enim est et regem esse, et imperium recte administrare. At forsan dicet quispiam uestrum, quum sit in rempublicam ita rex affectus, cur pro conditionibus pacis a Maximiliano dictis, uerba ut facerem, me huc prodire uoluerit? Quare uelim uos minime ignorare illum non quidem belli formidine me pro Alemano dicere iussisse, quo sane et regni amplitudine ac opibus, et numero fortissimorum militum nos longe superiores sumus, sed pro fide ac iureiurando, quo cum illo pro statu temporis pepigimus pacem. Cur enim Alemanus a nobis timendus est, qui Alba


932. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

domus turpitudinem merito non obiciat? Fateor, uiri Hungari, ut supra dixi, animum regis, multo etiam forsan uehementius quam omnium uestrum, commodis regni Hungarici commoueri, atque quodam modo ab honesto rapi. Sed iustitia ad sese illum reuocat, nec turpitudinem admittere sinit, immo cogit neglecto omni emolumento, quod proprium regis est, fidem seruare, que quidem promissis non stando prorsus uiolatur. Sed forsan deforme quibusdam uidetur nimisque humile Hungaros, nobilem bello gentem, aliena


933. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

quandoquidem Hungaris tutius alias esset uel peruicaciter obluctari quam eorum cedere contumaciae, quoniam natura, ut plaerique Scytharum, magis ferocis quam fortis animi sunt. Nam qui praesertim dubia erant in regem fide, uidentes illum exarmatum, et ob id regiam inter Hungaros fere amisisse authoritatem, non modo eum ueluti ignauum hominem contemnere, sed etiam noua in illum consilia inire coeperunt, principis uel lenitate uel ignauia inquietis hominibus audaciam incitante.


934. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

contumaciae, quoniam natura, ut plaerique Scytharum, magis ferocis quam fortis animi sunt. Nam qui praesertim dubia erant in regem fide, uidentes illum exarmatum, et ob id regiam inter Hungaros fere amisisse authoritatem, non modo eum ueluti ignauum hominem contemnere, sed etiam noua in illum consilia inire coeperunt, principis uel lenitate uel ignauia inquietis hominibus audaciam incitante. Nam non solum Hungari Vuladislauum nefario consilio sibi obnoxium facere conati sunt,


935. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

ad se Thoma antistite accersito, quid facto opus esset, cum eo consulit. Qui quidem diu meditatum opportune proferens consilium ― erat enim et ipse homini infensus ― addendum, inquit, esse Stephano in magistratu collegam, imperiumque importuni hominis societate debilitandum; quo facto illum, quę est eius animi elatio, aut indignitate rei permotum omnino depositurum, ut fecit, magistratum, nec collegam passurum, aut, si magistratum gerere et secum aliquem dignitate exaequari uoluisset, auctoritatem ex dimidia parte deperditurum. Hoc consilio a rege comprobato


936. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

haud satis esset commodus, ubi nunc Rhacusa sita est, quoniam, praeter quam quod aeditus esset atque magna ex parte praeruptus, a circunfuso insuper mari pene undique ea tempestate in peninsulae modum alluebatur. Campum enim illum, qui nunc publicis frequens tabernis rerum uenalium forum est, post conditam urbem deducto inde humore constratum esse constat. Rex igitur priusquam urbis iaceret fundamenta arcem in praealtis rupibus mari


937. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

omnes ad repetendam libertatem excitantur. Sed quia animis mercatura, cui soli studebant, effoeminatis nihil fortitudinis inerat, non ausi per se tyrannum aggredi, maluerunt externa ope aduersus illum uti quam propriis armis in libertatem sese uindicare. Itaque ueluti indigni, qui suis legibus uiuerent, id consilii coeperunt, quo quidem neque ipsi


938. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

quo comodiore hospitio uteretur, spe magna futuri coniugii puellam explet, affirmans nullam unquam in uxorem praeter ipsam ducturum. Nec huiusmodi iocus latuit puellae parentes. Itaque et ipsi, ut fit, puellae delectati simplicitate hilariter una cum hospitibus illum diem duxere, ignari quam magnam pestem ille iocus filiae esset allaturus. Postero die Rhacusani mercatores spe maturae reuersionis puellae iniecta abeunt. Non ita multis post diebus quidam item Macedo, qui rem pecuariam exercebat, inter eius


939. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

Scito autem Alberthum haud ea spe in nos impetum fecisse, quo scilicet abactis duntaxat nostris pecoribus ― haec enim iniuria solum praeter libertatem nobis ab externo hoste inferri potest ― ad suas sedes reddita nobis pace reuertatur. Etenim nobis exploratum est illum tanta animo concepisse, quanta quiuis maximi animi atque imperii rex concupiscere potest. Caue igitur, ne hic hostis, postea quam me oppresserit, tibi quoque mox graue exhibeat negocium. Nam si me superato te lacessere coeperit, quod quidem se


940. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 123 | Paragraph | SubSect | Section]

Sed iam eius equum defecerant uires: nam ab ortu solis in octauam prope horam pugna protracta erat. Itaque rex cernens nouum de integro praelium ortum esse relicto fesso equo in recentiorem parua interposita mora transilit. Quo quidem facto rem omnem euertit, propterea quod illum subito non conspectum sui cecidisse rati uehementer turbantur. Viderant enim regem paulo ante suo simul et hostili cruore ― inter primos enim pugnarat ― oppletum. Turcae perterritis acrius instant hostemque et pauore perculsum, et labore


941. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 131 | Paragraph | SubSect | Section]

legibus Turcaicis esset satisfaciendum. Nos enim Christum, quem uos Deum esse affirmatis, in omni sermone honorifice appellare solemus, poena ei grauissima constituta, qui de Christo quicquid per contemptum obloqui, aut ullam uocem eo indignam proferre ausus esset. Nec sane immerito. Nam sicut illum praeter morem humanae naturae nullo genitali semine procreatum esse arbitramur, ita omnes mortales sanctitate antecessisse nulli dubium est. Quum igitur nos extra uestra positi sacra Christum tanti facimus, cur tu


942. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

patre id magis improbante quam abnuente. Augurabatur enim, ut erat satis circumspectus, eam, ut euenit, affinitatem ob satis sibi cognitam Lodouici Sfortiae ambitionem rebus Italicis magnae futuram perturbationi. Itaque Lodouicus, dum tutelam fratris filii gerit, animaduertitque illum ad regni munia obeunda propter insitam ingenio socordiam haud idoneum fore, quo ipse diutius ac liberius per speciem tutoris regnaret, in omnia uitia illum praecipitari magnopere laetabatur, comites ei de industria attribuere,


943. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

Itaque Lodouicus, dum tutelam fratris filii gerit, animaduertitque illum ad regni munia obeunda propter insitam ingenio socordiam haud idoneum fore, quo ipse diutius ac liberius per speciem tutoris regnaret, in omnia uitia illum praecipitari magnopere laetabatur, comites ei de industria attribuere, queis nullus pudor, nulla inerat continentia, quique non alienam modo, sed ne suam quidem pudicitiam magni faciebant. Quod temporis comessationibus supererat, iocis ac ludis, aut


944. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

grauiter laborantem, et ob id cedentem, insecutus fuisset, et Lodouicus Sforcia aduersus paulo ante socium regem fidelem tunc operam Venetis, quorum fortunam, ut dictum est, nimis erigi nolebat, praestitisset. Qui quidem eo et in Gallum mobili fide extitit, dum illum Italia propere excedere cupit, ne, ut quidam arbitrantur, causam parricidii dicere apud regem cogeretur, et conuictus sceleris e Mediolanensium imperio pelleretur, constituto in eius locum consobrino suo Lodouico Genebiorum duce, quam ciuitatem nunc Aureliensem uocant. Hic


945. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 157 | Paragraph | SubSect | Section]

sola fortunatioris coniugii spe dederit. Ludouicus Sfortia a Gallis regno pulsus cum thesauro ad Maximilianum Austriacum fugit. Lodouicus Sforcia ubi accepit Aureliensium ducem regem Gallorum creatum esse, ratus, ut erat, illum sibi infestum esse, atque inde rebus suis pestem impendere, quum ob quasdam ueteres simul et recentes offensas, tum quod ille, utpote legitima Philippi filia ortus, qui quidem ultimus Vicecomitum Mediolanense obtinuerat imperium iustiorem se ipsius Philippi haeredem existimabat, animo ualde


946. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 165 | Paragraph | Section]

conciliarant, animaduertisset, accersitum ad se Venetum legatum docet non esse cum Vuladislauo Hungarisque uerbis sed auro agendum, quippe, ut fere fit, suo ipsius animo gentis suae animum metiebatur; eius esse Vuladislauum ingenii, ut malit aurum quam gloriam, nihil non illum spe pecuniae, cuius esset auidissimus, facturum. Itaque Venetus promissis (sic enim domi mandatum erat) in singulos annos centum millibus nummum aureorum Hungaris pendendis, donec bellum esset Venetis cum


947. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 166 | Paragraph | SubSect | Section]

res quietae nuntiarentur, Iacobum Eunuchum ― is erat ex regiis purpuratis haud postremus ― classe utraque ei attributa, omnibusque rebus, quae ad nauale bellum usui essent instructa, Methonem petere iubet, satis gnarus se terreri tantum suisque artibus ab Hungaro peti. Non enim illum fugiebat eam mercedem, qua Veneti, ut Turcas bello Hungarico aliqua ex parte occuparent, cum Hungaris pacti erant, ad equos eorum calciandos, nedum ad iustum exercitum conducendum uix sufficere. Ferunt autem hanc classem trecentarum nauium numerum explesse, praeter illas naues,


948. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 178 | Paragraph | SubSect | Section]

promissis iuuenem genere nobilem, auique gloria illustrem, nullis apud Christianos praeditum fortunis, aetate fluxum, atque praesentis tędio fortunae in oblatam spem flecti promptum, non modo Venetis ademit, sed etiam sibi eo facilius assumpsit, quia satis constabat illum de Venetis ualde conqueri atque ferre aegerrime, quod se ob sua in eos merita proque opera abs se proximo praelio nauata nullis decorassent donis. Et profecto Christianae nobilitati satis persuasum est Venetos opera nobilium in bello necessitate magis quam uoluntate uti, uirtutem uero


949. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 188 | Paragraph | SubSect | Section]

in pontificiis comitiis suffragiis ineundis ipsi Iuliano adiumento forent. Caeterum quum Iulius pontificatum adeptus Genuensi religione fidem Caesari seruaret, nec modo promissa ei non praestaret, sed insuper malum minaretur, Neapolim se contulit. Ibi, quia Deus illum tam diu iniurias impune ferre noluit, fugiendo, ut saepe usu uenit, in periculum incidit, propterea quod a Consaluo Adigario eadem fraude, qua ille multos Italiae principes interfecerat, fide interposita comprehensus, atque in custodiam datus in Hispaniam ad Ferdinandum regem,


950. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 189 | Paragraph | SubSect | Section]

suspicatus, ut erat, Caesarem dolum aliquem commentum esse, iniectis manibus hominem comprehendit, agnitumque recipi in carcerem coëgit. Rex Hispaniae, percepta sceleris atrocitate, Caesarem ultimo supplicio afficiendum censuit, uerum praecibus quorundam principum sententia dimotus, ita illum, ne quid salute desperata ferox iuuenis grauius consuleret, uinculis liberauit, ut praedes acciperet, qui eum, quandocunque iussisset, sisterent, quem nisi promissores exhibuissent, pecunia regis arbitratu luerent. Non ita multo post Caesar, audiens in ea Hispaniae regione, quam nostra aetas


951. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

Alemanus, quem quidam Germani principes regem Romanum dictum in imperatorem Christiani exercitus designant, in sua ditione Italiam solus haberet. Vnde quidam Gallus, qui id temporis Mediolanensibus Francorum regis nomine praeerat, satis urbane in Maximilianum iocatus affirmauit illum ingentia infirmis manibus semper amplecti, atque ob id et pacis et belli iura confundere, nec pacta ulla seruare religione, aliisque, ne quid rei gerant, magis impedimento esse quam ipsum quicquam rege dignum gerere. Itaque Maximilianus contractis circiter decem millibus peditum


952. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

Veneti, ut qui in deliberando ad tutiora semper inclinant, uel forte alicuius Alemani ipsorum pecunia corrupti enuntiatione consilio Maximiliani perspecto, respondent imperatorem multis militum copiis, quibuscum Romam iret, haud indigere, se paratos esse in eius gratiam, cum suo exercitu illum, quo uellet, deducere. Hoc nuntio ad Maximilianum remisso exercitum suum eo proficisci iubent, unde Germanos in Italiam irrupturos putabant. Maximilianus satis intelligens se suis artibus a Venetis peti, cum paucis equitibus e Tridento in Ulteriorem Alemaniam, relictis ibi


953. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 194 | Paragraph | Section]

pares essent futuri, ipsum imprimis regem ad hoc bellum suscipiendum enixe hortatus est, tametsi nolebat Venetorum opes ita frangi, ut externi reges Italiam sibi uendicarent. Vnde ferunt ipsum pontificem legato, quem ad regem Francorum, Lodouicum Duodecimum, misit, mandasse, ut apud illum ita perplexe uerba faceret, ut si rex, cuius solius uires, nempe uicini et ualidi regis, Veneti formidabant, aduersus communem hostem uictor extitisset, nihil sibi assumendum existimaret, praeterquam quod illi pontifex, qui suo praescripto omnia agi uolebat, permisisset. Itaque


954. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 210 | Paragraph | SubSect | Section]

non minus ad familiam regiam quam ad regem imperium spectare censent. Inde nulla sunt apud Turcas acerbiora odia quam eorum, qui in eandem spem regni geniti sunt. Corguthes, Selyni fratri contra Achmetem fauens, discordias inter illum et patrem seminat; latronem quendam in armorum societatem adsciscit, a quo Halis Achmetis dux profligatur. Hic est autem ille Bazethis filius Corcuthes, qui admodum puer a Mehmethe auo in Asiam proficiscente Constantinopoli relictus, auoque paucis post diebus


955. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

tu ipse iudicabis, quum mihi accessum dicendique potestatem concesseris. Vbi ex literis Bazethes ad amicos retulit agitatumque, an Selynes ad patrem esset admittendus, nemo id faciendum suasit. Omnes enim fere Achimathis partes se fouere simularunt, quia rex in illum inclinabat, licet non idem animi habitus omnium esset, nempe quibusdam imperium ad Selynem trahentibus, sed nemo suo ipsius periculo Selyni consultum uolebat. Itaque censuerunt Selynem primo molli rescripto reprehendendum, quod iniussu patris prouincia sua


956. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

nemo Turcarum uitio daret, si de imperio cum aliquo fratrum certaret ― nempe apud Turcas quilibet ex regiis liberis eodem iure paternae fortunae successor habetur ― ita eius consilium, praeter quosdam affinitate sibi iunctos, pauci ciuium, qui aliquo numero erant, probarunt. Etenim illum eo consilio magnum scelus suscepisse etiam quidam amicorum, qui caeteros prudentia ac religione anteibant, iudicarunt, eo magis, quia Bazethes regum sanctissimus apud Turcas habitus est. Caeterum tametsi Selynes scelesti consilii certus esset, tamen qua potissimum parte bellum moueret,


957. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

patris eius maiestatem uererentur, atque uel si armis decernendum foret, sese ad suam causam adiungere non dubitarent: Non me fugit, inquit, milites, eum qui patris uoluntati uel paruis in rebus aduersatur, nedum illum armis lacessat, apud omnes gentes impium ac detestabilem haberi. Verum quum incoepti mei causam simul et paternum consilium intellexeritis, non modo me nullum scelus admittere, uerum etiam summa dignum laude iudicabitis, quandoquidem


958. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 219 | Paragraph | SubSect | Section]

eunuchum, purpuratorum acceptissimum, et cui summam omnium rerum fidem habebat ― saepius enim eius fideli opera usus fuerat ― imperat ei, iret ad Selynem assumptis secum militum quinque millibus, atque sublato candido uexillo, quod colloquii signum apud Turcas est, percunctaretur illum, quid hoc rei esset, cur patrem armatus sequeretur, cur ad destinatam sibi ac tantopere petitam prouinciam non proficisceretur. Selynes sua in patrem atrocitate animum patrium erga se metitus, ubi uidit partem regii exercitus seiunctam a caeteris copiis ad se uersum progredi,


959. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 222 | Paragraph | SubSect | Section]

eorum studia ad se trahere. Sed quum percepisset illorum fidem Selyni obstrictam esse omissa tandem regni petitione de salute paranda coepit cogitare. Itaque existimauit Selynem, cuius perfidiam nondum norat, Constantinopoli expectandum, a quo fidem per se presens acciperet, ut sibi per illum liceret in sua satrapaea sine metu aetatem agere. Selynes Constantinopolim deductus duces praetorianorum ad se uocat, promissa sibi praestari deposcit. Illi quasi signo tuba dato confestim ingenti tumultu ad regiam accedentes regios iubent consiliarios regi nuntiare, ut eligat sibi


960. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 223 | Paragraph | SubSect | Section]

omnes Europaeos praefectos, qui Turcaico imperio parebant, in Asiam contendere imperat. A quo consilio quum Mustaphas Iurisius, amicorum princeps et rei militaris, utpote uetus dux, simulque animorum multitudinis peritus, dissentiret, suaderetque expeditionem tantisper differendam, quoad illum Europeae prouinciae beneficiis cognoscerent, studiaque in se praefectorum excitaret, affirmauit Mustapham recte quidem sentire ― quis enim neget regna populi beneuolentia stabiliri ― sed consilia ordinaria id tempus non pati. Nam festinationem sibi, moram hosti utiliorem


961. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

iugulantur, regioque funere honestati Prusae Othomanorum sepulchris illati sunt. Et quoniam hoc quoque non omittendum putarunt, qui rei gestae interfuerunt, ferunt Cichanis filium, ad quem iure gentium regnum spectabat ― nempe Cichanes Bazethis liberorum natu maximus fuit ― quum ad illum carnifex accessisset, Selynis perfidia accusata dixisse circumstantibus se male credidisse salutem suam illi, qui, dum sibi regnum parat, ne parenti quidem morbo et aetate confecto paucorum dierum usuram ad uiuendum concessisset. Et quum carnifex manus eius, ne obniti posset, loro uincire


962. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 228 | Paragraph | SubSect | Section]

suspectus factus iniectis manibus comprehenditur, atque ad praefectum turmae perductus cogitur metu tormentorum admoto Corghutem indicare. Sed quum Selynis milites in uicum, in quo Corghuthes diuersabatur, a colono perducti illum non inuenissent (nam regulus conspectis procul equitibus, ratus se proditum esse, montem uico proximum petierat, seque in quodam specu abdiderat, ore ipsius specus uepribus obstructo) omnia circa scrutati loca forte animaduertunt ad os specus, in quo Corguthes latebat,


963. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 228 | Paragraph | SubSect | Section]

dicata, intulerunt. Achmetes Selynis dolo Prusam allicitur; uictus capitur et strangulatur. Iam solus Achimathes Othomanus cum liberis suis reliquus erat, qui Selynem ambiguum regem posset facere. Itaque ut illum quoque insidiis circumuentum in aequum locum eliceret - neque enim se, ut dictum est, in aciem committebat ― huiusce fraudem commentus est. Dimissa Constantinopolim maiore praetorianorum parte, perinde ac longinquam


964. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 229 | Paragraph | SubSect | Section]

in parentem decidisse uisus es, maiore gloria mox recuperares. Itaque non posses a Deo nec honestiorem, nec tutiorem uiam ad repetendum patrium regnum optare, quam quae tibi nunc oblata est. Nam non solum humanitate tua ac iustitia, quae te dignum imperio facit, sed etiam odio aduersarii, quod illum de regno deicit, tibi parentis fortuna restituitur, cuius mite imperium, religio, ac innocentia, dum uixit, aeque ac res incognitae Turcis parum probabantur, eo magis quia bellicosae genti hae uirtutes ignauiae proximę uidebantur esse. Amissi Bazethis mores nunc uehementer


965. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 234 | Paragraph | SubSect | Section]

Quare si quis uestrum, Hungari, laudis studiosior est et animi fidens, prodeat in medium ac mecum singulari certamine congrediatur. Mouent tam elata Turcae uerba iram Georgio Scythae, et praeterquam quod Hungari alienam insolentiam haud facile patiuntur, in equum etiam illum, quem prouocator insidebat, oculos coniecerat, eiusque potiundi cupidine ardebat. Itaque equo calcaribus incenso, infesta hasta Turcam sibi impigre occurentem petit, pectoreque Machomethani per parmam transfixo atque hasta e uulnere euulsa ex equo


966. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

uelle sese de summis rebus ad utrumque pertinentibus cum eo agere. Qui quum non abnuisset colloquium, rex extemplo Posonium cum liberis ac amicis profectus est, ibique aliquamdiu moratus est, dum et Sigismundus, frater Vuladislaui, Polonorum rex, eo accederet ― nempe illum quoque huic colloquio interesse placuerat ― et Maximilianum Vianam appropinquare allatum esset; sane eam urbem colloquio destinarant. Vianae reges congressi adeo magnifice a Maximiliano habiti sunt, ut in eorum lautitiam ad centum millia nummum aureorum paucis diebus


967. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 242 | Paragraph | SubSect | Section]

qui Balidi Iachio, praefecto Samandriano, indicarent quanto ipsi in periculo essent, orarentque, ne Chaualam sua cunctatione hostibus proderet, simul ne pateretur Turcaico nomini per absentiam Selynis tantam ignominiam inferri, admonerentque illum supplicii, quod eum arce amissa a Seline maneret. Balis simul periculo eorum, qui Chaualae obsidebantur solicitus, simul sciens se Selynis iram non euitaturum, si locus expugnaretur, omnibus Turcis, pariter et Christianis suae ditionis, qui euocari subito potuerunt,


968. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 244 | Paragraph | SubSect | Section]

et munitiora loca asportarat, quo fame ac omnium rerum inopia Turcam uexatum adoriretur, et ob id differebat praelium, existimans sibi mora opus esse, Turcae uero festinatione. Nam licet Ismahel egregios equites haberet, Selynes tamen militum multitudine longe illum superabat, unde paucitas arte et consilio adiuuanda erat. Turca, quum neque hostem certamen detrectantem consequi, neque inopiam rerum pati posset, animum hostis, uetustate generis tumentem, contumeliosis uerbis insectando ad praelium concitare statuit. Itaque misit ad Ismahelem nuntium, qui


969. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 248 | Paragraph | SubSect | Section]

multisque tormentis firmato, in Minorem Asiam sese recipiunt. Ibi Selynes castris positis omnes regionum principes ad se accersiri iubet, quorum magna pars in fidem eius sese permiserunt. Alii Selynis fidei parum credentes ultra Euphratem refugere, atque ad Ismahelem sese contulerunt, rati illum nobilibus uiris profugium esse, utpote beneficiis ac munificentia notissimum, Selynem uero nulla mansuetudine humanitateue praeditum omnia serua et subiecta sibi uelle. Erat id temporis iisdem in regionibus regulus quidam, Alaudolam populares uocabant, qui sicut caeteros circa


970. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

aere empta Machomethanis hominibus tam impotenter dominari. Tametsi quidam affirment Turcam legatis Aegyptiis suppressa ira, cuius alioqui non erat potens, satis benigne, ioco an serio incertum, respondisse se plane officiis suis effecturum, ne Cansauus Alaudolam magnopere desyderet, neue illum poeniteat Selynem suis finibus conterminum habere. Qua profecto simulatione si usus est, a magnanimi uiri officio procul dubio recessit, magisque callidi hominis fraudem, quam regiam simplicitatem secutus est. Est enim proprium regum non dolo aut insidiis niti, sed iusto bello suscepto uera


971. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 252 | Paragraph | SubSect | Section]

solis patiens, quasi animal epulis destinatum sese intra septa saginando, regnum potius temperaret quam milites, sine quorum armis, sudore et sanguine neque imperium ampliari, neque tutum reddi queat? Itaque misso ad caliphem nuntio iubent illum sacra dumtaxat capescere, uetito eo pro imperio quicquam de caetero agere. Extorto caliphi regno, quum seruorum imperium ad ducentos fere annos durasset, tandem a Turcis hunc in modum deletum est. Selynes cum exercitu


972. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 260 | Paragraph | SubSect | Section]

Iamberdinum, adiuncto sibi Cahirio (uterque autem Thomae solidano erat inimicus), tradito eis iusto exercitu ex Turcaicis copiis delecto, Thomam persequi iubet. Qui ubi ad Abdiam Saithicae regioni imperitantem peruenere, eum primo pro maiestate ipsius ac uerecundia (ferunt enim illum longa cognatione stirpi Machomethis, Turcaicae sectae auctoris annexum) molli oratione hortati sunt, ut Thomam sibi, magnam apud Selynem eo officio initurus gratiam, traderet. Mox ut uiderunt illum a proditione abhorrentem, iniecto belli metu coëgerunt tuta potius quam honesta sequi. Itaque


973. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 260 | Paragraph | SubSect | Section]

regioni imperitantem peruenere, eum primo pro maiestate ipsius ac uerecundia (ferunt enim illum longa cognatione stirpi Machomethis, Turcaicae sectae auctoris annexum) molli oratione hortati sunt, ut Thomam sibi, magnam apud Selynem eo officio initurus gratiam, traderet. Mox ut uiderunt illum a proditione abhorrentem, iniecto belli metu coëgerunt tuta potius quam honesta sequi. Itaque hospitali fide ac religione uiolata, nullaque suae dignitatis habita ratione, Thomam uinctum hostibus Abdias, summus Machomethanorum sacerdos, tradidit, imitatus Alexandrum Sextum,


974. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 261 | Paragraph | SubSect | Section]

supra demonstratum est, Ionas uenenum Bazethi dederat. Has scelestus homo poenas luit quum ob recens flagitium, tum ob paricidium admissum in Bazethem, regum Othomanorum sanctissimum, ac de hoc ipso Iona optime meritum, quippe qui illum a puero in regia sua eduxerat, liberalibusque disciplinis institutum numero praefectorum ac ducum suorum adscripserat. Vnde nemo minore hominum misericordia, quamquam et inauditus, et egregiam nuper operam in oppugnatione Caërensi Selyni nauauerat, interemptus est. Vix enim ullis


975. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 263 | Paragraph | SubSect | Section]

mors, qui non modo Rhacusanam ciuitatem, sed etiam caeteros Christianos pariterque Machomethanos maxime conterruerat, opportune nunciata est, credidereque Rhacusani, ut sunt plaerique mortalium ad spem suam ampliandam prompti, illum terrae motum Selynis interitum denuntiasse, non autem ullam urbi Rhacusae significasse calamitatem. Porro de morte Selynis paulo post suo loco dicemus. Iam comparauerat Selynes ad ducentas partim longas, partim


976. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 266 | Paragraph | Section]

Lodouici Tuberonis abbatis Dalmatae Commentariorum de temporibus suis liber undecimus Salomon Selynis filius a pietate regnum auspicatur; Iamberdinus Damasci praefectus a Turcis deficit; ab exercitu contra illum misso interficitur; Damascus Alaudolae iunioris fidei committitur; Verbosanienses Turcae Iahiciam tentantes a Chegleuuo Dalmata funduntur. Salomon, Selynis filius, regno inito ratus nihil honestius neque popularibus accaeptius esse quam regnum a pietate et iustitia


977. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 267 | Paragraph | Section]

facta cum quibusdam Minoris Armeniae nobilibus seniorem Alaudolam, licet consanguineum, regnumque eius Selyni ob simultatem inter ipsos de regno exortam prodiderat. Et quamquam Turcae predicabant Iamberdinum in hac pugna cecidisse, non desunt tamen, qui affirment illum ex praelio uiuum elapsum, atque ad Ismahelem Armeniae regem perfugisse. Per idem tempus trecenti circiter equites Turcae, qui Verbosaniam, oppidum mediterraneae Dalmatiae, incolebant, factis militaribus admodum insignes (beselias Turcae uocant) nihil


978. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

ac plaerique Hungarorum opinantur res se habet. Nam regem opulentia maxime decet, priuatos uero paupertas, qua sane magistra militaris praesertim disciplina semper stetit. Iam Salomon de bello cum Hungaris ineundo certus erat, quum quidam ex amicis, qui in concilio erant, conuersus in illum, Non esse , inquit, festinandum, temereue quicquam decernendum, nec Hungarorum regem ob aetatem contemnendum, quippe esse illi patruum Sigismundum Polonorum regem, uirum bello et multis uictoriis insignem, qui an fratris filium ab se destitutum esse passurus sit,


979. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

interim, dum consilia eorum re subita torpent, regnum Christianae reipublicae deditissimum, ualdeque ad contundendam hostium ferociam ob propinquitatem opportunum, detrimenti capiat. Quo facto non modo Hungaros ad sese tutandum excitabis, sed etiam hosti ingentem inicies metum, cogesque illum non de Christianis oppugnandis, sed de se ipso defendendo cogitare. Nempe ubi ille intellexerit rem Hungaricam tibi curae esse, statim animo concidet. Non enim illum fugit pontificem Romanum principem esse Christianae reipublicae, eamque Sedi Apostolicae esse apud Christianos


980. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

capiat. Quo facto non modo Hungaros ad sese tutandum excitabis, sed etiam hosti ingentem inicies metum, cogesque illum non de Christianis oppugnandis, sed de se ipso defendendo cogitare. Nempe ubi ille intellexerit rem Hungaricam tibi curae esse, statim animo concidet. Non enim illum fugit pontificem Romanum principem esse Christianae reipublicae, eamque Sedi Apostolicae esse apud Christianos auctoritatem, ut iure imperii Christianos reges in communem hostem possit concitare. Porro nulli dubium est Turcam nihil magis timere quam Christianorum principum coitionem:


981. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section]

cum hoste depugnant, reges e castris in aciem non prodeunt, sed in praetorio sedentes euentum expectant, cura bellicae rei ducibus delegata. Quin etiam quo tempore ardor certaminis maxime excitatur, equo regio in compedes coniecto regem castra excedere non sinunt, censentes neque illum esse periculis obiciendum, quandoquidem imperatore adempto uel uictor exercitus turbari et in fugam conuerti facile soleat, neque rursus ei fugae facultatem suis laborantibus praebendam, ut omnium periculo cum rege exaequato milites in resistendo essent alacriores ac maiore studio


982. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 288 | Paragraph | SubSect | Section]

quod nulli praeclarae arti intentus erat, congerendae per omne nefas pecuniae reique ampliandę eo ardore incensus erat, ut neque religionis, neque honesti, neque denique famae cultum magnopere respiceret. Quamquam ferunt illum Florentino astu alieni abstinentiam in paruis praestruxisse, nec tenui mercede ab honesto recessisse, ut et cupiditati suae non sine operę precio satisfaceret, et iuditia de se hominum haud negligere interdum uideretur. Quo circa non modo ipse, sed etiam pontifex quasi a


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.