Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: multa

Your search found 2770 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 158-178:


158. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

et ad regem Cyprium, ut uere ineunte bello se praeparent, nauesque ex foedere debitas mitterent. Interea ipse cum classe circum Aegeas insulas obnauigat. Timebat enim ne hostis, nactus opportunitatem, aliquam ex foederatis ac subditis insulis opprimeret: nam multa in eis oppida debilia ac male munita sunt. Dum in his locis cum classe moratur, accepit uicum Ioniae opulentissimum temere sine praesidio esse. Situs est in continenti, ex aduerso Chiorum oppido (Passagium incolae uocant), in


159. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

depopulaturus eam partem regionis quae olim Gnidiorum ager fuerat. Gnidus autem fuit ciuitas Cariae propter duos portus ac naualia clara et celebris. Cuius, dirutae et euersae, multa monumenta etiam nunc extant. Nam et theatri aedificium, et tectorum ac templorum quadrati lapidis moenia semiruta et disiecta uisuntur. Ager quoque, absque alia mitiori cultura, a pastoribus tantum habitatur. Igitur imperator sub lucem ad quendam sinum illius


160. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

tenent, ad quos si quis christianorum peruenerit, benigne excipiunt et cum plausu ad oppidum ducunt, si uero in hostem inciderint, latratibus persequuntur et dilacerant. Et si cui haec mira ac incredibilia uidentur, legat Plinium in Naturali Historia, qui de hoc animali multa maiora tradidit. Quapropter imperator, ut oppidanis ad necessaria exire atque euagari longius facultas daretur, circumiacentes uicos oppido depopulari statuit. Ergo tota nocte nauigans, dum adhuc tenebrae essent, ad litora oppido proxima uenit. Sed, cum aduertisset


161. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

procedit. Cui occurrens ipse et tota classis, celeumate ac caeteris quae laetitiam animi exprimere et ostendere solent, legati aduentum excipiunt. Deinde imperator ad legatum se contulit. Quo salutato: Audisti- inquit- forsitan ac legisti, optime pater, multa quae Senatus Venetus pro fide christiana ac libertate Ecclesiae strenue et magnifice gesserit; nunc etiam uides. Nonus enim iam annus uoluitur ex quo Veneti, caeteris principibus christianis torpentibus, praeter Ferdinandum regem, graue et


162. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

armis optime instructam ostentant, affirmantes ad omnem nutum regi Persarum ubique praesto esse futuram. Itaque dimisso oratore se ad agendum, quoad per tempestates liceret, praeparant. Est ex parte occidentis oppidi Sancti Petri, de quo supra mentionem fecimus, Termerium, Myndiorum promontorium, multa milia passuum in mare excurrens uersus Coum insulam: regio aprica, uentis omnibus peruia, uinetis atque oliuetis caeterisque arboribus fructiferis optime consita, frequentibus quoque uicis bene habitata. In qua regione uiri tantum in praesens per autumni tempora colligendorum fructuum gratia


163. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

hostibus abscissisque interfectorum capitibus, uictores laeti ad urbem redeunt. Tunc nostri maxime expoliatam urbem supposito igne, omnia tecta atque aedificia concremabant. Itaque urbs antiqua, uaria fortuna ac multis monumentis insignis, horarum spatio in cineres collapsa est. Hic uidimus multa antiqua monumenta quadrati lapidis ac marmore magnifice aedificata, quorum nonnulla corruerant, quaedam etiam extabant, inter quae Homeri monumentum cum statua et inscriptione Graecis litteris. Ager quoque urbi circumiectus, optime excultus ac


164. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

septem familiae singulos armatos mitterent imperat. Insuper ab omnibus sociis ac foederatis principibus magnum numerum equitum ac peditum euocat, multos mercenarios milites omnium nationum conducit. Praeter haec, multa milia curruum ad munienda castra parat, singulis curribus binas bombardas imponens. Tormentorum quoque omnium generum incredibilem copiam, atque hominum qui tormenta exercere usi erant magnum numerum parat. Quibus expeditis, omnes copias de Thracia in Asiam traiecit.


165. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

uno ex successoribus Alexandri, aedificata, quinque milia passuum a mari recedens. Fuit autem ciuitas ampla, egregiis uicis ac aliis multis monumentis olim clara, quam praeterfluebat Calicadnus amnis, subiectos campos, qui lati sunt, irrigans. Extant adhuc multa uestigia aedificiorum, praecipue iuxta ripam fluminis. Hic uidimus, praeter ruinas templorum et amphitheatri, porticum quadratam, cuius maxima pars praeter tectum integra erat: columnis ac signis et omni statuario opere ornatissima, quam intuens ingemui,


166. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

dirigit. Et cum equites pabulo equorum indigerent, imperator omnes copias in agro olim Myreneorum exposuit. Myra fuit ciuitas Lyciae, una ex sex ciuitatibus quae inter reliquas Lyciae urbes magnitudine et auctoritate praestabant; nunc euersae multa uestigia extant, praecipue monumenta mortuorum in uiuo saxo cauata, quae columnis et aliis signis ex eodem saxo incisis atque insculptis ornata sunt. Nostri discurrentes paucos homines, qui custodiae causa in uicis remanserant, capiunt: nam caeteri, metu perterriti, ad inuia saxa et rupes


167. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

poterat, inde soluens Cyprum diuertit. Cum ad urbem Famaugustae uenisset, reginam adiit, quae recenti funere regis in moerore posita ac graui dolore afflicta lugebat. Igitur imperator, multa exempla humanae fragilitatis uariaeque fortunae instabilitatem referens, reginam solatur. Tum ei operam suam, quandocunque ea indigeret, amplissimis uerbis pollicetur. Regina, tametsi insanabili uulnere afflicta, et prae tristitia manantibus lacrimis uix uultum attollere, uix uerba


168. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Rhodum aduenisse, eumque scire uelle an aliquod egregium facinus gesturus esset: se quoque socium, si id in animo est, uenturum polliceri. Tunc imperator respondit: Ego et superiori anno et praesenti multa bene et prospere gessi, quae, etsi, pro magnitudine animi eius, legato forsitan parua uidentur, hosti tamen grauia et christianis principibus magnifica atque egregia uisa sunt. Et nisi omnibus nota essent, possem referre quae ab Hellesponto ad Syriam mari adiacentia


169. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

filium puerum esse docet, cui regis filiam, puellam etiam, despondere uolebat. Regem quoque suum infantem esse ostendens, illos inter duos pueros dominaturos, modo Andream Cornarium, reginae patruum, e medio tollerent. Et, ne Venetorum potentiam pertimescerent, multa illis commentatus est. Tunc homines perfidi, obliti iurisiurandi, quod sanctissimae seruandae fidei gratia reginae praestiterant, scelestum consilium archiepiscopi


170. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

tempori inseruiens, omnia se facturum promittit. Deinde coniurati ad regiam conueniunt. Tum filiam regis, puellam annorum sex, filio regis Ferdinandi etiam impuberi despondent, titulum principis Galileae et multa praedia doti promittunt (hoc titulo apud Cyprios successores regni gaudent). Quibus peractis, unam ex regiis triremibus cum illo regio nuntio qui cum archiepiscopo uenerat, uti regi Ferdinando acta


171. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

regina, tyrannide oppressa, omnia ex tyrannorum uoluntate agebat, et haec non ex sua, sed ex coniuratorum sententia scripserat. Deinde tyranni sibi fidos ac scelerum conscios arcibus praeficiunt. Et quoniam in aerario nihil pecuniarum erat, tyranni multa uasa regis argentea conflant, satellitibus suis stipendium daturi nummum percutiunt. Dum haec aguntur, duae triremes ab imperatore missae Cyprum ueniunt, extra portum Famaugustae ad scopulos ancoras demittunt. Hic


172. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

tyrannidis, auditis copiis atque ingenti imperatoris apparatu, metu perterriti, profugissent, restare tamen multos, qui omnium consiliorum participes tyrannorum fuerant, et qui multa contra ius et fas dixerant et fecerant; praeterea plurimos etiam praeter noxios esse, qui nunc, ad potentiam suam cuncta trahendo, omnia perturbabant, totumque regnum in magno discrimine esse affirmabat. Quapropter uehementer imperatorem


173. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Et iam ab imperatore omnia composita et regnum pacatum ac quietum erat, cum redduntur ei litterae Nicolai Marcelli, ducis Venetorum, cum Senatus decreto, quo prouincia Cypri ei demandabatur. Multa dux in expeditione facienda imperatorem monebat, ut de retinendis nauibus negotiatoriis, de equitibus Cretensibus ac Epiroticis, de militibus


174. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

intrat. Cuius fluuii ad Scodram et alueus siccus et pontis uestigia extant. Miror cur nec Plinius nec Strabo, diligentissimus geographus, de lacu tam insigni nec de eius fluuio ullam mentionem fecerint. Hi ambo fluuii nauigabiles, etiam onerariarum nauium ad multa milia passuum capaces sunt. Planities inter eos ac circumadiacentes campi ita fertiles sunt, ut semina temere iacta et absque diligentiori cultura mirabilem fructum ferant. Hic ab incolis pecora quoque pascuis repelli dicuntur,


175. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quoniam Lissi oppidum in plano situm ac male munitum est. Insula non parua Lisso adiacet, quam Drino, diuisus bino ostio mari influens, efficit. In hac se paene ex omnibus uicis Albaniae incolae cum rebus suis receperant. Igitur praeter triremes multa nauigia bene armata, ut insulam tuerentur, mittunt. Dyrrachium quoque quattuor triremibus et equitum Epirotarum praesidio firmant. Haec ciuitas maxime tempore bellorum ciuilium celebrata fuit: nam


176. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quattuor triremibus et equitum Epirotarum praesidio firmant. Haec ciuitas maxime tempore bellorum ciuilium celebrata fuit: nam Pompeius omnes apparatus belli contra Caesarem in eam contulerat. Nunc propter aeris malignitatem deserta ac paene inhabitata est; multa tamen monumenta egregiae urbis in ea adhuc manent, inter quae statua equestris aenea, ad portam quae continentem spectat, posita est. Hanc, quoniam sine inscriptione est, alii Theodosii imperatoris, alii Constantini esse asserunt. Hanc urbem Veneti, propter


177. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

a defensione deturbarent, locat. Itaque, disposita acie ac distributis ordinibus, ante lucem undique ingentibus copiis montem circumdat et ad oppidum tendit. Interim oppidani ad summouendum hostem se praeparant. Erant in oppido multa uasa uiminea fimo bibulo oblita, in quis oppidani frumenta seruare soliti erant. Ea uasa pice, taeda, stuppa, sulfure complent, quae igne incensa in hostem demissuri erant. Saxa ingentia per munitiones disponunt, maiores bombardas paruis lapidibus suffarciunt, ut uno ictu simul


178. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

suam et naualium turbae sanitatem procurent; nam paene omnes Bolianae morbo correpti iacebant. Ipse quoque infirmus Venetias proficiscitur. Licet nunc mihi in fine opusculi affirmare, cum multa egregia facta Venetorum legissem atque audissem, nullum tamen extitisse imperatorem quem Mocenico, inuictae uirtutis imperatori, conferre possim. Nam quis eo sapientius futura praeuidit? Quis instantia prudentius disposuit? Quis denique solertius ac diligentius


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.