Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: multa

Your search found 2770 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 638-684:


638. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 417 | Paragraph | Section]

terreni quoque habitaculi deliciis primorum parentum culpa pulsi exulabamus, Christo duce atque autore ad cęleste regnum reducimur mortisque superata conditione immortalitate atque beatitudine donamur. Vicit ille mortem, cum a mortuis resurrexit, et beatitudinis nobis ianuam per multa secula clausam reserauit, quando hominem, quem assumpserat, cęlo secum intulit atque ad dexteram Dei Patris gloriose collocauit. Quis ergo tam grande beneficium, tam inęstimabile donum animo metitus non iam pro uiribus conabitur, nequa in re eum, a quo tanta accepit,


639. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 419 | Paragraph | SubSect | Section]

locus in diuersorio. Pannis uilibus inuoluitur, cui cęlum sedes est, in pręsepio, cui terra scabellum pedum eius est, et per quem facta sunt omnia, non fuit illi in diuersorio locus. Nemo paupertatem humilitatemque professus iactanter superbiat, quod multa reliquerit, quod honorabilior cęteris fuerit. Nihil erat isto opulentius, nihil honorabilius, qui, ut nos ditaret et extolleret, tam egenum, tam infimum, quam uides, se nobis pręstitit. Et quoniam homo factus Deus esse non desiit, ab angelo nasciturus nunciatur, de


640. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 420 | Paragraph | SubSect | Section]

durum, tam asperum, quod pro nomine eius perferre non debeamus. In Ioannis Euangelio legimus: Persequebantur Iudei Iesum, quia sanabat in sabbato et quia patrem suum dicebat Deum, ęqualem se faciens Deo. Cum morbos pelleret, cum demoniis imperaret et multa mira faceret, negare manifesta non poterant; hanc ipsam arguendi ansam quęsierunt, **corr. ex quesierunt ut sabbati transgressorem esse dicerent. Ad probaticam piscinam curato illi, qui duodequadraginta annos ęger


641. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 421 | Paragraph | SubSect | Section]

— discipuli tui faciunt, quod non licet eis facere sabbatis. Falsi autem iudicii conuicti sunt argumento Dauid, qui famem passus panes propositionis comedit, quibus soli sacerdotes uesci solerent; exemplo etiam sacerdotum ipsorum, qui in templo sabbatum uiolant multa tunc quidem illic operando et tamen sine crimine sunt. Se uero et templo maiorem esse asseruit et dominum sabbati affirmauit. Qua igitur ratione rectam ac ueram sabbati obseruationem nosse poterant, cum dominum sabbati ignorarent, uel quomodo discipulis peccandi dabatur


642. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 423 | Paragraph | SubSect | Section]

indigebat, cum eisdem imperaret et illi iussis eius non parere non possent. Hic igitur, qui tantę potentię erat, poterat impios detractores repente perdere, sed nostrę infirmitati maluit consulere, ut discamus pati potius iniuriam quam referre. Pręterea, cum multa uera salutiferaque admonuisset, dissensio — ut Ioannes ait — facta est inter Iudeos propter sermones hos. Dicebant autem multi ex ipsis: Demonium habet et insanit. Quid eum auditis? Alii dicebant: Hęc uerba non sunt demonium habentis; nunquid


643. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 429 | Paragraph | SubSect | Section]

lacessunt. Hinc est, quod Iudei nullo placati Christi miraculo, murmurabant de illo — Ioannes ait — eo quod dixisset: Ego sum panis uiuus, qui de cęlo descendi. Nihil ergo, quod ad diuinitatem eius referri posset, admittere poterant, quanuis multa etiam ab eo fieri conspicerent, quę supra uim humanam erant, et nulli nisi Deo factu possibilia esse noscerentur. Quin etiam pati non poterant, quod a plebe laudaretur atque honoraretur. Iccirco lege publice lata cauerant, ut, siquis eum confiteretur Christum, extra


644. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 429 | Paragraph | SubSect | Section]

iam ad necem eius conspirabant. Lazarum ille de monumento ad uitam excitauerat. Et cum plurimi, qui spectaculo affuerant, in eum credidissent, pontifices et pharisei — ut Ioannes ait — collegerunt concilium et dicebant: Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et uenient Romani et tollent locum nostrum et gentem. Timent Romanos et Deum non uerentur, ut iustum et innocentem interficiant. Nec animaduertunt potentiorem quidem esse illum, ad cuius uocem


645. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 430 | Paragraph | SubSect | Section]

Et malis igitur quandoque datur prophetia, sed attende quomodo: ita certe, ut, quod ipsi fando designent, non intelligant. Caiphas carnaliter ad innocentis necem inclinabatur, Spiritus autem Sanctus ad mysterium redemptionis nostrę uerba formabat. Porro sancti prophetę, licet multa obscure admodum et perplexe prędicerent, nihil eos ex iis, quę dicta erant, latebat. Diuersa ergo prophetantium merita diuersos faciunt prophetas. Mali enim sicut boni ad intelligendum illuminari non merentur. Quid igitur malis prodest prophetare, si non datur intelligere?


646. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 432 | Paragraph | SubSect | Section]

caput perfusum, cum post biduum Pascha celebranda esset. Mihi tamen uidetur ista quoque exponi posse, ut dicamus unam Mariam diuersis locis et temporibus officio isto erga Christum uiuentem non bis, sed ter fuisse functam: semel, quod Lucas memorat, quando dimissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum; iterum, quod Ioannes tradit ante sex dies Paschę; tertio, de quo Mattheus et Marcus pariter scribunt. Et hi quidem unguenti dispendium quosdam ex discipulis indigne tulisse aiunt. Ioannes autem in solum Iudam id reiecit. Et fortasse alii


647. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 435 | Paragraph | SubSect | Section]

sic diuinę iustitię damnationem incurrerunt. Quoties enim decernenti male agere deficit facultas, ipsum uelle pro actione imputatur. Post hęc illa quidem fiunt, quę Ioannes commemorat. In crastinum — inquit — turba multa, quę conuenerat ad diem festum, cum audissent, quia uenit Iesus Hierosolymam, acceperunt ramos palmarum et processerunt obuiam ei, et clamabant: Osanna, benedictus, qui uenit in nomine Domini, rex Israhel. Et inuenit — inquit — Iesus asellum * et sedit


648. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 447 | Paragraph | SubSect | Section]

me nihil potestis facere. Deinde secundum eosdem Euangelistas — uenit Iesus cum illis in uillam uel in prędium, cui nomen Gethsemani. Et hic est locus monti Oliueti proximus, ubi fuit hortus, in quem eos ingressos ait Ioannes trans torrentem Cedron. Multa tamen idem pręmittit, quę locutus est Iesus ad discipulos et ad Patrem. Quę consulto prętermittimus, ut tantum passioni congrua explicemus. Videamus primum, quid hoc sit, quod Ioannes ait: Egressus est trans torrentem Cedron et intrauit in


649. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 468 | Paragraph | SubSect | Section]

iudicium in hominem Galileum, ne ipse instantia** principum iniquorum damnare eum cogeretur, in quo nihil damnatione dignum poterat reperire. Herodes autem uiso Iesu gauisus est ualde. Erat enim cupiens ex multo tempore uidere eum, eo quod audierat*** multa de eo et sperabat signum aliquod uidere ab eo fieri. Omnes illi, qui adhuc dubię fidei sunt, hunc Herodem imitari mihi uidentur. Audiunt multa in ecclesia de Deo, de angelis, de hominibus sanctis, multa de Veteri, multa de Noua Lege libenti animo discunt, sed dum


650. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 468 | Paragraph | SubSect | Section]

Herodes autem uiso Iesu gauisus est ualde. Erat enim cupiens ex multo tempore uidere eum, eo quod audierat*** multa de eo et sperabat signum aliquod uidere ab eo fieri. Omnes illi, qui adhuc dubię fidei sunt, hunc Herodem imitari mihi uidentur. Audiunt multa in ecclesia de Deo, de angelis, de hominibus sanctis, multa de Veteri, multa de Noua Lege libenti animo discunt, sed dum ambigunt, an uera sint, quę didicerint, miraculorum spectaculis firmari expetunt, ut uera esse credant, indigni beatitudine illa, de qua dictum est:


651. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 468 | Paragraph | SubSect | Section]

Erat enim cupiens ex multo tempore uidere eum, eo quod audierat*** multa de eo et sperabat signum aliquod uidere ab eo fieri. Omnes illi, qui adhuc dubię fidei sunt, hunc Herodem imitari mihi uidentur. Audiunt multa in ecclesia de Deo, de angelis, de hominibus sanctis, multa de Veteri, multa de Noua Lege libenti animo discunt, sed dum ambigunt, an uera sint, quę didicerint, miraculorum spectaculis firmari expetunt, ut uera esse credant, indigni beatitudine illa, de qua dictum est: Beati, qui non uiderunt, et crediderunt! Non


652. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 468 | Paragraph | SubSect | Section]

ex multo tempore uidere eum, eo quod audierat*** multa de eo et sperabat signum aliquod uidere ab eo fieri. Omnes illi, qui adhuc dubię fidei sunt, hunc Herodem imitari mihi uidentur. Audiunt multa in ecclesia de Deo, de angelis, de hominibus sanctis, multa de Veteri, multa de Noua Lege libenti animo discunt, sed dum ambigunt, an uera sint, quę didicerint, miraculorum spectaculis firmari expetunt, ut uera esse credant, indigni beatitudine illa, de qua dictum est: Beati, qui non uiderunt, et crediderunt! Non meruit Herodes signum


653. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 469 | Paragraph | SubSect | Section]

ergo illis dixit Pilatus: Quem uultis dimittam uobis, Barrabam an Iesum, qui dicitur Christus. Sciebat enim, quod per inuidiam tradidissent eum. Sedente autem illo pro tribunali misit ad eum (ut Mattheus tradit) uxor eius dicens: Nihil tibi et iusto illi; multa enim passa sum hodie per uisum propter eum. Putauit Pilatus, quod saltem in comparatione nequissimi hominis et omnium iudicio damnandi Iesum potius dimittendum peterent. Ideo illis hanc proposuit optionem. Sed nihil omnino profecit. Barrabam enim dimitti postularunt,


654. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 479 | Paragraph | SubSect | Section]

magis cauenda est animi pestis, nullum magis fugiendum uenenum. Hac superatus Cayn* fratrem interemit, Esau suum persecutus est, filii Iacob suum in seruitutem uendiderunt; Saul Dauidi, a quo plurima acceperat beneficia, insidiatus est, Absalon patrem regno pellere uoluit. Quid multa? Nullum est tam grande scelus, a quo abstinet inuidus, dum uoti sui compos fieri intemperanter affectat. Inuidentes igitur Iudei Saluatoris nostri laudi atque glorię, ad necem illum expetunt et in crucem agendum esse conclamant. Dicit eis Pilatus:


655. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 480 | Paragraph | SubSect | Section]

feritate recedens. Symon, hoc est obediens, portat crucem et sequitur Iesum, per crucem factus hęres Dei et cohęres *corr. ex coheres Christi. Cyrene enim hęres interpretatur. Turba quoque multa (secundum Lucam) sequebatur Iesum, populi et mulierum, quę plangebant et lamentabantur eum. Quanquam solę mulieres plangere et lamentari dicuntur, magna tamen etiam populi pars moesto animo sequebatur, sed dolorem dissimulabat, ne a Iudeis notarentur.


656. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 496 | Paragraph | SubSect | Section]

gaudia sublimantur nunquam finienda. Porro mortem Christi continuo secuta sunt miracula. Et ecce — inquit — uelum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum, et terra mota est, et petrę scissę sunt. Et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. Et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius uenerunt in sanctam ciuitatem, et apparuerunt multis. Congruum sane fuit, ut omnia commouerentur elementa in morte sui autoris et, quomodo poterant, tunc


657. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 509 | Paragraph | SubSect | Section]

et quod Aggeus ait: Veniet Desyderatus cunctis gentibus, et quod Zacharias: Ecce ego adducam seruum meum Orientem, et quod Malachias: Orietur uobis timentibus nomen meum Sol iustitię. Vt ista, inquam, prętermittam et alia huiusmodi multa, conueniamus Iudeos incredulos et dicamus eis: Si genealogia, si tempus, si locus, si denique cuncta in Scripturis de Messię aduentu prędicta cum aduentu Domini nostri Saluatoris conueniunt, quę stultitia est alium quęrere *corr. ex ainnt


658. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 527 | Paragraph | SubSect | Section]

Renouabitur ut aquilę iuuentus tua. Consenuit aliquis in peccatis? Credat et baptizetur in Christo, et renouabitur in spiritu. Et sicut aquila, cum nouas induerit pennas, altius euolat, ita baptizatus ad cęlestia contemplanda cupidius errigetur. Multa diximus, nondum tamen hoc, quod Christo contigit, dum a Ioanne baptizatur, in Scripturis ueteribus olim reuelatum fuisse monstrauimus. Ac ne in perquirendo plura, quam necesse sit, tempus teramus magisque tedio simus lectori quam oblectamento, unum illud memorabimus, quod


659. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 536 | Paragraph | SubSect | Section]

autem constitutus sum rexab eo, id est a Patre, super Syon, montem sanctum eius, prędicans pręceptum eius. Quod ne ad regem Dauid pertinere putaremus, adiunxit: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Et quia in parabolis multa locutus est, in psalmis quoque ait: Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam. Inclinabo in parabolam aurem meam, aperiam in psalterio propositionem meam, id est, inclinabo ad me audiendum credentium aures. Ipsi enim auris mea sunt, et


660. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 540 | Paragraph | SubSect | Section]

opera tua, et potentiam tuam pręnunciabunt. Magnificentiam maiestatis tuę et sanctitatem tuam loquentur, et mirabilia tua narrabunt. Et hoc quidem per gratiam Christi et Spiritus Sancti donum. Ideoque alibi ait: Dominus dabit uerbum euangelizantibus uirtute multa. Quod Esaias admirans: Quam pulchri — inquit — super montes pedes annunciantis et prędicantis pacem, annunciantis bonum, prędicantis salutem, dicentis Syon: Regnabit Deus tuus! Pulchri certe fuerunt pedes Christi a morte resurgentis


661. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 540 | Paragraph | SubSect | Section]

Euangelista — Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Dederat enim eis potestatem demonia eiiciendi, langores curandi, mortuos suscitandi. De quo Lucas in Actibus testatur dicens: Per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. De his olim prędictum est in psalmis: Mirabilis Deus in sanctis suis, et figuratum in Moyse, qui in prodigiis faciendis pharaonis magos uicit; in Iesu Naue, qui solem stare fecit; in Helia, qui mortuum suscitauit; in Heliseo, qui


662. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 541 | Paragraph | SubSect | Section]

paupertate seruiendo aliquid tibi, quo sustentare uitam possis, defuturum timeas, interrogat eos dicens: Quando misi uos sine sacculo et pera et calciamentis, nunquid aliquid defuit uobis? At illi dixerunt: Nihil. Quid enim deesse potest illi, qui Deo seruit, si tam multa suppeditantur mundo seruientibus? Licet autem seculi huius amatores multis abundent, tanta tamen eis desunt, quanta insuper habere concupiscunt. Serui uero Christi habentes alimenta et quibus teguntur, his contenti sunt. Tanto igitur eis minus deficit, quanto expetunt minus,


663. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 548 | Paragraph | SubSect | Section]

pati non potest, et quo studiosius corripitur, eo magis ad malum irritatur. Post hęc Domino in domo Symonis pharisei discumbente mulier peccatrix adueniens lachrymis lauit pedes eius, capillis tersit, osculata est et unxit unguento. Tunc dimissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum. Hanc Mariam Magdalenam fuisse aiunt deliciis prius lasciuięque deditam, deinde ad poenitentiam conuersam ueniam impetrasse delictorum. Hęc est ergo illa Maria, Aaronis sacerdotis soror, quę, dum petulanter Moysi detrahit, perfusa fuit lepra, sed


664. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 549 | Paragraph | SubSect | Section]

Senair, cum eorum pręsentiam simulachra lapidea ferre nequissent atque corruissent, ab idolorum sacerdotibus laniati sunt; Matthias in Iudea Romano ritu securi percussus martyrium peregit; Barnabam, Pauli socium, Salaminę Iudei rogo iniectum concremarunt. Hos postea multa quidem martyrum milia secuta sunt, quos neque supplicia terrere potuerunt nec mors a Christo separare. Iam enim audierant a Domino: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, sed eum timete, qui et corpus et animam potest mittere in


665. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 568 | Paragraph | SubSect | Section]

alii incendio inde effuso absumpti sunt, ut noscamus nec Iudeis impune fuisse, qui Christum presequebantur, nec illis, qui postea ipsum esse Messiam negare ausi sunt. Dum enim eos, qui tam impie egerunt, defendunt, participes commissi in Christum sceleris fiunt. Multa pręterea in parabolis ad populum loquente Domino accedunt discipuli et: Quare — inquiunt — in parabolis loqueris eis? Respondit: Quia uobis datum est nosse mysterium regni cęlorum, illis autem non est datum. Et iterum:


666. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 579 | Paragraph | SubSect | Section]

Filii seruorum tuorum habitabunt, et semen eorum in seculum dirigetur. Quos dixit patres, eos nunc appellat seruos. Filii autem et semen sunt illi, ad quos etiam Apostolus dicebat: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur in uobis Christus. Post multa, quę in Ioannis Euangelio habentur, de persecutione Iudeorum et impietate conqueritur dicens: Qui me odit, et Patrem meum odit. Inseparabilis enim substantia Pater et Filius est. Quicquid igitur Filio fit, simul et Patri fit secundum substantię unitatem.


667. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 594 | Paragraph | SubSect | Section]

precium, quo appreciatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos, et proieci illos in domo Domini ad statuarium. Quem Euangelista maluit dicere figulum, Gręci plasten appellant. Deinde Iesus a Pilato mittitur ad Herodem, Galileę regem, qui* tunc Hierosolymis erat. Multa ab illo interrogatus nihil respondit. Accusantibus autem eum principibus sacerdotum et phariseis despexit ipsum Herodes et per ludibrium ueste alba indutum remisit Pilato, ut de illo, quod uelit, cognoscat ac iudicet. Hoc est illud — ut ante diximus — quod in psalmis


668. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 598 | Paragraph | SubSect | Section]

Esaia legimus prędictum, ubi dicitur: In siccitate messes** illius *corr. ex Abrahe **corr. ex messis conterentur, mulieres uenientes et docentes eam. Messis multa in Euangelio dicitur, operarii pauci. Messis ergo sicca homines increduli sunt, non admittentes humorem uerbi Dei, quo se a siccitate infidelitatis in fidei uigorem uindicarent. Mulieres autem fideles Dominum suum miserando conterebantur dolore et lamentis. Deinde docebant,


669. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 611 | Paragraph | SubSect | Section]

penetrasse et per diuinitatis suę uirtutem spoliasse infernum eduxisseque inde sanctorum animas, quibus expectabatur, secumque ad superos retulisse, ut ipso resurgente et ipsi resurgerent cum corporibus nulli iam corruptioni obnoxiis. Sic enim in Euangelio est scriptum: Multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. Et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius uenerunt in sanctam ciuitatem, et apparuerunt multis. Post resurrectionem eius, inquit, ut ipse esset primogenitus resurgentium ex mortuis, quem alii sequi deberent. Neque


670. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 619 | Paragraph | SubSect | Section]

est angelis — ut Apostolus ad Hebreos scribens testatur — quanto differentius prę illis nomen hęreditauit. Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu; ego hodie genui te? Et iterum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium. Multa huiusmodi recitat Apostolus, per quę satis constat Saluatorem nostrum supra omnem principatum omnemque potestatem atque uirtutem in cęlestibus euectum. Neque enim asumptę carnis humilitas officere debuit Verbi diuinitati, ut minus adoraretur ab angelis Dei *corr.


671. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 627 | Paragraph | SubSect | Section]

Non enim sic de illo quemadmodum de Ioanne dicitur: quem diligebat Iesus. Credimus autem eum magis fuisse dilectum, qui titulo designator Quęstio dilectionis. Quęstionem hanc ita soluendam reor, ut dicamus multa incidere potuisse, ob quę magis diligens minus diligatur, et rursum minus amans magis ametur. Petrus magis diligebat, anteibat ergo Ioannem uirtute dilectionis, non tamen ita multo, ut ea dilectio cęteris Ioannis meritis esset pręferenda. Ioannes uirgo erat, Petrus


672. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 630 | Paragraph | SubSect | Section]

his dubitare, quin immo, his delectari, hęc quotidie cogitare, de his ratiocinari, de his scribere, altiora autem his non scrutari. Sudarium enim, quod supra caput fuerat, ab his linteaminibus separatum est, nec separatum tantum, uerum etiam inuolutum. Iudicia Dei abyssus multa, inuestigabiles uię eius. Quis est, qui possit omnium operum Dei causas rationesque inuenire? Ezechiel in sua uisione traducitur per aquam *corr. ex per te si u sque ad talos, usque ad genua, usque ad renes.


673. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 632 | Paragraph | SubSect | Section]

ad caput, et unum ad pedes, ubi positum erat corpus Iesu. Nihil ista ut alię mulieres ad angelorum uisionem expauit. Eum enim, quem amabat, quęrendi cupiditate affecta nihil aliud attendere poterat, nihil curare. Duos tantum uidit, sed si multa milia talium spirituum uidisset, inter multos tamen non dubitasset eum unum quęrere, cuius amore tota flagrabat. Non ex linteis cum sudario iacentibus, non ex angelorum lęto habitu percipiebat Domini resurrectionem. Doloris enim passio mentis rationem oppresserat. Sine


674. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 641 | Paragraph | SubSect | Section]

Questio mulieres auditis angeli uerbis ad monumentum regressas uidisse Dominum in uia pedesque eius tenuisse et eum adorasse, quare Cleophas ista subticuit et, quod minus erat, uisionem memorauit angelorum? Quia ita natura comparatum est, ut, cum multa audierimus, quibus non satis fidem* pręstamus, ea contemptim et semiplene aliis referamus, uel quia simul omnibus ad monumentum angelus apparuit et locutus est, a monumento autem remeantibus, quia alię festinantius, alię lentius ibant, nom omnibus uisus est


675. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 643 | Paragraph | SubSect | Section]

est. Ex quo datur intelligi nequaquam omnem fictionem mendacium esse aut peccatum. Finguntur parabolę, ut aliud dicatur et aliud intelligatur. Finguntur apologi, ut, quod uerum est, per eos euidentius noscatur, uel quod morale est, menti tenacius* hereat. Dominus quoque noster multa in parabolis est locutus. Finxit ergo se longius ire, ut eo gestu significet ipsos, qui adhuc suspenso animo erant, a fidei perfectione abesse. Eorum tamen infirmitati prospiciens excitauit in illis sui amorem, ut ipsum transeuntem secum manere rogarent.


676. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 649 | Paragraph | SubSect | Section]

ut apertius dicam, dum eligunt perire potius quam saluari. Et cum manducasset — inquit — coram eis, sumens reliquias dedit eis. Et hoc sane innuebat aliquid in illis, qui credituri erant, futurum. Dominus enim alitur salute fidelium. Multa pręcipit facienda, multa ipse facit, et uerbis docens et exemplo. Hoc fuit coram discipulis manducare. Restabat plurimus Iudeorum gentiliumque populus, ipsis postea Christum euangelizantibus conuertendus, et hoc est sumere reliquias atque eis dare. Hoc ipsum et in illo


677. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 649 | Paragraph | SubSect | Section]

eligunt perire potius quam saluari. Et cum manducasset — inquit — coram eis, sumens reliquias dedit eis. Et hoc sane innuebat aliquid in illis, qui credituri erant, futurum. Dominus enim alitur salute fidelium. Multa pręcipit facienda, multa ipse facit, et uerbis docens et exemplo. Hoc fuit coram discipulis manducare. Restabat plurimus Iudeorum gentiliumque populus, ipsis postea Christum euangelizantibus conuertendus, et hoc est sumere reliquias atque eis dare. Hoc ipsum et in illo conuiuio, in quo turbam paucis


678. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 654 | Paragraph | SubSect | Section]

eis: Pax uobis! Semper est Iesus in medio seruorum suorum; nunquam deserit Saluator suos dilectores; etiam cum non uidetur, in medio est. Eisque pacem largitur, ut caro consentiat spiritui et spiritus obsequatur Deo imperataque eius faciat, dicente Propheta: Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. Hanc habere nequeunt, qui diuina contemnunt. Non est pax impiis, *corr. ex compręhendere dicit


679. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 656 | Paragraph | SubSect | Section]

ui fieri posse consyderauit. Ideo in homine, quem uidebat, Deum fateri coepit, quem non uidebat. Dicit ei Iesus: Quia uidisti me, Thoma, credidisti. Beati, qui non uiderunt, et crediderunt. Vidisti me, inquit, eo modo, quo uoluisti, oculis simul et manibus, et post multa resurrectionis meę experimenta dubitare destitisti. Veruntamen beati, qui non uiderunt, et crediderunt. Non uiderunt patriarchę nec prophetę, sed quia uenturum crediderunt, beati sunt. Non uidimus nos, sed quia uenisse eum credimus et confitemur, beati sumus, si tamen


680. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 656 | Paragraph | SubSect | Section]

uiderunt, et crediderunt. Non uiderunt patriarchę nec prophetę, sed quia uenturum crediderunt, beati sunt. Non uidimus nos, sed quia uenisse eum credimus et confitemur, beati sumus, si tamen fidem operibus probamus. Mortua est enim sine operibus fides. Multa — inquit — et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quę non sunt scripta in libro hoc. De signis reor dici, quę post resurrectionem facta fuere, et quidem coram discipulis, ut illos in fide magis redderet stabiles, per quos


681. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 668 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt, interfuit, audacter loquitur: Et scimus — inquit — quia uerum est testimonium eius. Nequis tamen arroganter dictum putet, non de se pręsumit, sed Spiritu Sancto, quem acceperat, reuelante uerum esse sciebat. Sunt autem et alia multa — inquit — quę fecit Iesus. Quę si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere se eos, qui scribendi sunt, libros. Vel hyperbole usus est ad multitudinem librorum exprimendam, uel, cum dicit: Si per singula


682. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 669 | Paragraph | SubSect | Section]

contemplari, cęlestia desyderare, de cęlestibus loqui et inter se ratiocinari et cum psalmista dicere: Leuaui oculos meos in montem, unde ueniet auxilium mihi, auxilium meum* a Domino, qui fecit cęlum et terram. Discipuli igitur uisum in monte Dominum cum multa ueneratione et humilitate se inclinantes adorauerunt. Quęstio Sed quęstionem nobis facere uidetur illud, quod sudbitur: Quidam autem dubitauerunt. Non multo ante illum spectauerant,


683. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 690 | Paragraph | SubSect | Section]

iam in terra dederat? Quia ipsa remittendi et retinendi peccata potestas, quę sufflando collata est, indigebat scientia, ne ignorarent,* cui remittere uel cui retinere peccata debeant. Indigebant etiam isti, qui in gentes idolis deditas nouam ueri Dei religionem uulgaturi erant, multa animi fiducia multaque miraculorum operatione, quibus probarent uera esse, quę docent, atque illos, qui deposito errore ea susciperent, beatos fore. Talibus ergo misso de cęlo Spiritu Sancto donis ditati fuere Christi discipuli. Et statim infusa est illis Scripturarum


684. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 697 | Paragraph | SubSect | Section]

uoluit, ne nos morti succumberemus ęternę. Hac de re plura loqui non est pręsentis propositi, cum pręsertim satis superque me de ipsa disseruisse sciam in fine operis illius, in quod exempla coniecimus sanctorum. Eum tamen, qui cum maiestate multa uenturus est, precor atque obsecro, ut, quandocunque iudicabimur — incertum est enim, quando id fiet — clementię suę memor sit, et qui peccatores nos esse non negamus, ueniam pręstet confitentibus seque pro peccatoribus crucem sua sponte subiisse probet, cum nobis


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.