Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: multa

Your search found 2770 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 688-694:


688. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

terrere pestilentię, non fames offendere. Omnium aduersitatum superior est pietas Christiana; hęc est enim uictoria, quę uincit mundum, fides nostra. Fidelis itaque omnia contemnet, ut lucretur Christum: omnia ęquo animo feret, ut, multa patiendo, in Domino requiescat, et cum grassabitur persecutio, non timebit eos, qui corpus occidunt, ut illi seruiat, qui corpus et animam potest mittere in gehennam. Inter sęuientes gladios confitebitur dicentem: Qui me


689. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Mediterranei Dalmatę sunt, et Hellespontus, et Asia, et Gręcia? Qui omnes Christiani erant, nunc Mahumetanę perfidię errorem militiamque sequuntur. Iam ergo per temporum curricula ad dies nouissimos peruentum est; necdum tamen finis. Multa enim adhuc percurrere debent, et ipsam Antichristi persecutionem, et deinde Christi cum maiestate aduentum. Apostoli ista assertio est ad Thessalonicenses dicentis: Ne


690. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

hoc tamen Iosuę Hebreorum duci, contigisse Scriptura diuina testatur. Quis, inquam, crederet, ut mortui reuiuiscant, ut cęcus natus uisum recipiat, ut leprosi statim mundentur, ut homo super aquas suspenso ambulet gradu, ut alia multa, quę a Saluatore facta Euangelistę nobis prodiderunt, fieri posse diceret? Quid ergo, qui talia pręcessisse credunt, quę secutura sunt, non credunt? Quid hoc est, nisi quia idem ipsi, dum futura miracula consyderant,


691. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

adhuc catechumenus hac me ueste contexit . Nemo igitur dubitet, quicquid alienę impartierit egestati, id se Christo Domino, cui omnia debet, se impartiisse. Plus, quam dici queat, expauescenda sunt, quę sequuntur, nec sine multa animi anxietate explicanda. Tunc dicet , inquit , et his, qui a sinistris erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem ęternum, qui paratus est diabolo


692. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

illis Ixiona perpetuo uolubili rotę alligatum, Tityum renascente iecore uolucres pascentem, Sysiphum toto pectore saxa iterum ruitura in altum impellentem, Tantalum quoque inter aquas et poma siti fameque laborantem atque alia id genus multa. Nos non de poeticis figmentis, sed de ueritatis fonte, de sacrę Scripturę fidelibus testimoniis colligimus, quę in medium proferamus, ut nemo dubitet, quin uera sint, nisi qui de Deo quoque dubius est et infidelitate desipit, ut


693. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

uitę mortalis miseriis miserior. Vos autem, fratres, quos talia audiendo suspirari et angi animo sentio, quo magis ad detestanda uitia uirtutesque capessendas prouocemini, beatorum quoque gloriam contemplari expedit, de qua nunquam tam multa dici queunt, ut plura dicenda non supersint. Quis enim fando explicet illud bonum, quod oculus non uidit, auris non audiuit , mens non capit humana?


694. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

dicitur: Exultabunt sancti in gloria, lętabuntur in cubilibus suis. Et Salomon in Prouerbiis : In exultatione , inquit, justorum multa gloria . Et rursum psalmista ait: Ibi lętabimur in idipsum, qui dominatur in uirtute sua in ęternum . Denique discipulos suos consolatur pius pręceptor: Plorabitis et flebitis , inquit, sed tristitia


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1520], De ultimo Christi iudicio sermo, versio electronica (), Verborum 16879, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [marulmarultiudic].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.