Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: multa

Your search found 2770 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 695-708:


695. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 3 | Paragraph | Section]

quae temporibus meis memoratu digna euenere in hac maxime parte Europae, quam Pannonii et Turcae, eorumque accole ac finitimi incolunt, carptim assumpta literis mandare, quamquam aliarum quoque nationum res, ubicunque nos locus admonuerit, silentio non praetermittemus. Multa enim in Italia, Galiis, Hispaniisque nostra aetate gesta sunt, quae si qualicunque stylo memoriae proderem, opere precium me facturum putaui. Nempe ac si unquam alias, his temporibus uidimus malis consiliis non


696. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

sexdecim ante diebus clam noctu deuectum nuda humo condiderant. Nam ei regio condi sepulcro non obtigit, monimento nondum perfecto, quod quidem uiuens ingenti sumptu et magnificentia struere aggressus erat, marmore e Transistrana Hungaria, quam olim Datiam uocarunt, petito, ubi multa uictoriarum monimenta a Romanis erecta imperatoribus reperiuntur. Ferunt autem Matthiam sepulcrum suum, perinde ac illud esset imminentis mortis praesagium, metu deterritum haud absoluisse, opusque magno inchoatum studio interruptum reliquisse. Quo facto mortem quidem ętate nondum


697. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

quod presertim Dalmatae sub mitiori sane positi coelo uerba lenius proferunt, retinentes adhuc quaedam Latinę linguae habitus ac morum uestigia. Sane ante Slauenorum in Illiricum ingressum non modo Dalmatae Latina lingua, qua multa nunc quoque utuntur, sed et omnes Illyrici usi sunt, deductis per totum Illyricum Latinis coloniis. Vnde nunc quoque maritimi Dalmatae a caeteris gentibus, quae mediterraneas Illyrici regiones incolunt, Latini


698. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 46 | Paragraph | SubSect | Section]

uertisse agmen uideretur, parte exercitus in spetiem obsidionis relicta, per regiones maxime defensoribus uacuas, duce Blasio Magere, uiro inter Hungaros haud obscuro, qui partes Polonorum secutus ei se coniunxerat, hostiliter uagari incipit, oppida multa pagosque, atque uillas magna Blasii infamia diripuit atque incendit, aedes quoque Stephani Batheri in Transistrana regione positas, ei, ut dictum est, praecipue iratus, funditus euertit. Hungari, quamquam nondum ullo iusto exercitu, quem


699. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

fugacissimus ducum, superasset, tantum uanae fiduciae ac spiritus sibi sumpsit, ut has tandem pacis ferre conditiones non dubitaret. Primum, si Hungari pacem habere uelint, eis soluenda esse centum millia nummum aureorum, deinde tota Austria cedendum. Nam ultra Danubium multa tunc Austriae loca Hungari tenebant. Exulibus Hungaris, qui apud se essent, reditus in patriam permittendus, bonaque restituenda. Postremo, ne quid insolentiae deesset, petit ut, si rex Vuladislauus nullis post se liberis relictis e uita cessisset, Hungari alium regem praeter


700. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

inquietis hominibus audaciam incitante. Nam non solum Hungari Vuladislauum nefario consilio sibi obnoxium facere conati sunt, sed etiam Turcae, hostes Christiano nomini acerrimi, eodem tempore multa in hunc regem, plane magis dormientem quam strenui principis munus obeuntem, moliti sunt. Etenim Halis, inter Turcaicae gentis satrapas id temporis omnium bellicosissimus, atque immanitate in Christianos ualde notus, perspiciens regem ab Hungaris in ordinem coactum, regnique limites


701. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 138 | Paragraph | Section]

uxor Latcouii fratris, qui ultimus Cossiciorum in Illyrico regnauit, secum Venetias attulisse ferebatur. Illa enim, amisso uiro regnoque, eo sese cum paruo filio ex Latcouio genito habitatum contulerat. Exasperabat insuper animum ipsius fratris Latcouii filius eo quod, quum ipse puerum per nuntios multa ei pollicendo, ut ad sese ueniret, saepius hortatus esset, illeque ad patruum ire abnuerat, ne eius coactu a Christiana descisceret religione, putauit Venetorum id factum esse consilio. Sed et quidam Christiani principes, ut fama est, occulte Venetum coquentes bellum


702. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

raro usu uenit, mutatis, non tam iniurius quam non beneficus extitit, quorum alterum in principe, quum solum est, non adeo magnis laudibus effertur, alterum omnino uituperari solet. Quis enim regem laudat, in quo beneficentia desideratur, uel si caeteris uirtutibus sit praeditus, quum e contrario multa uitia aut omnino contegat splendore suo liberalitas, aut minus conspecta faciat? Galli Neapolim et decem diebus totum regnum occupant; Veneti cum Ludouico Sfortia contra Gallos societatem ineunt, sed Ludouici fraude caeduntur.


703. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 177 | Paragraph | SubSect | Section]

est eius Alexandri ex filio nepos, quem Turcae patria uoce Schenderbegum uocarunt, quique ob insignem rei militaris peritiam ac animi magnitudinem Turcis ingenti extitit terrori. Nam patrum nostrorum aetate multa plureis annos cum Turcis bella uaria fortuna gessit, dum hosteis regno suo arcet, ac demum conscientia egregia patriae, quoad uixit, defensae interiit, sagitta ictus ueneno imbuta, opera quidem cuiusdam ex suis, fraude


704. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

in pertinacia persistere, concilium Gallicae Ecclesiae, auctore rege Lodouico Duodecimo, aduersus eum conuocauit, in quo, plaerisque Gallis ob insitam genti religionem huic concilio aduersantibus, quippe quod non nisi pontifice Romano auctore indici potest, multa et maxima scelera Iulio Secundo obiecta sunt. Sed quia id temporis quidam Christiani maximi principes, quorum societatem pontifices Romani suis rationibus, ne dicam licentiae, minime conducere putant, rupto nefarie pacis


705. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

― et est campus intra urbem arci subiectus, mediocribus explicandis aciebus non admodum incommodus. Porro neutra pars iustum exercitum habebat, propterea quod Venetorum res iam accisae erant, Galli uero copias suas minuerant, milite in multa distributo praesidia. Sed Venetus exercitus per se a Gallo facile uinci assuetus, utpote mercenarius et pro aliena republica dimicans, ubi uidit Brixianos armatum hostem non sustinere, sed acie paulatim excedere, atque arma ab hoste auertere, quosdam etiam fugae sese


706. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 230 | Paragraph | SubSect | Section]

qui id temporis Romae aderant, hortatur eos, ut patrimonium ecclesiasticum curae habeant, de corruptissimis sacerdotum moribus emendandis nullam prorsus faciens mentionem, quasi magis opibus quam sacerdotum sanctimonia res Christiana staret, nec satis constaret sacerdotum nomen, quum ob multa alia scelera, tum maxime ob inexplebilem auaritiam adeo inuisum esse, praesertim apud Boemos, quos a nostris haereticos uocari diximus, ut eos omnium gentium latrones appellent, asserentes, siue quis Christianorum Romam rei suae expediendae


707. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

tantum audaciae sibi assumpsissent. Dumque singuli fere nobilium conuentus per se magis admirantur agrestium audaciam quam his obuiam eunt, rustici, ingenti sui corporis hominum multitudine nullo obsistente coacta, referunt ad maiores natu, quonam modo coepta exequerentur. Et quum multa de inferendo Turcis bello inter se disseruissent, tandem animaduertentes se temere arma aduersum potentissimum hostem coepisse, nec se ulla re tantae expeditioni idonea instructos, bellum ciuile excitant, ne frustra una coisse uiderentur. Est autem ingenitum prope odium inter plebem


708. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

Vianae reges congressi adeo magnifice a Maximiliano habiti sunt, ut in eorum lautitiam ad centum millia nummum aureorum paucis diebus absumpta sint: nemo enim regum aetate sua Maximilianum pecuniae contemptu superauit. Eo colloquio quum multa inter se reges aegissent, quae in uulgus parum sunt enuntiata, futura tamen affinitas, ut tunc fama ferebatur, inter ipsos inita est. Quae quidem fama ex eo maxime increbuit, quia Vuladislauus, filia, quae uni ex Maximiliani nepotibus desponsanda esset, potius in potestatem


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.