Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: multa

Your search found 2770 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 8-47:


8. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et portuosum est ualde. 2Dicta est etiam hec prouintia Illiris a quadam regina Amazonum, que ibi regnauit, de cuius stirpe dicuntur illi populi traxisse originem. Per mare huius prouintie transiuit Antenor Troyanus, qui sue urbis euadens excidium, cum gente Dalmatica prelia multa commisit, ad ultimum peruenit ad partes Venetiarum. Et inde progrediens super oras Padi fluminis edificauit ciuitatem Patauium, que nunc Padua nuncupatur, sicut in Virgilio legitur. 3In istoriis uero Romanorum habetur, quod cum imperator Augustus in partibus Illyricis


9. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

eum et strictis mucronibus circumdantes amputauerunt caput eius. Ipse uero martir uirtute diuina propriis manibus caput suum de terra dicitur eleuasse et ibidem quendam fluuium, qui Sytirion nominatur, firmis gressibus transuadasse ibique sepultus aliquo tempore requieuit. Cum autem dominus multa per eum miracula operaretur, ex multis prouintiis pro sanitate adipiscenda ad locum ipsum confluebant. Tunc Salonitani ciues, quia equinomius erat beato Domnio pontifici, abeuntes rapuerunt corpus beati Domnionis, et cum magna reuerentia locauerunt Salone. Qua de re, propter nominis


10. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

seuitie dans legem, ut qui nollet a christiana cultura recedere, non ut prius statim capite plecteretur, sed bonis omnibus expoliatus ad diuersa metalla et ad fodiendas arenas exul patria dampnaretur. 2Itaque in diuersis mundi partibus iussit imperator ob augustalem memoriam multa edificia erigi. Ad quorum laboriosas operas dampnaticios quosque, maxime christianos, mitti precepit. Preter alia quidem multa edificia Rome fecit fieri termas. In Pannonie partibus in confinio Rutenie quoddam construxit edificium ex lapidibus porfireticis satis excellens, quod adhuc, licet


11. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

expoliatus ad diuersa metalla et ad fodiendas arenas exul patria dampnaretur. 2Itaque in diuersis mundi partibus iussit imperator ob augustalem memoriam multa edificia erigi. Ad quorum laboriosas operas dampnaticios quosque, maxime christianos, mitti precepit. Preter alia quidem multa edificia Rome fecit fieri termas. In Pannonie partibus in confinio Rutenie quoddam construxit edificium ex lapidibus porfireticis satis excellens, quod adhuc, licet dirutum, magnum tamen inde transeuntibus admirationis spectaculum prestat, sicut legitur in ystoria quatuor coronatorum. In


12. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

etiam tot erumnis archidiaconi quendam subdiaconum suum nomine Antonium Salonam direxit. Qui auctoritate fultus apostolica illuc accedens, cepit prius lenibus uerbis admonere pontificem, ut Honoratum in sui honoris locum reciperet et ab ipsius tam peruersa molestatione cessaret. Sed cum Natalis multa contra archidiaconum confingeret uias multiplices reluctandi exquirens, Antonius eidem Natali usum pallii interdixit interminans ut, si nec sic acquiesceret, excommunicationis in eum sententiam promulgaret. Hoc facto Natalis suas litteras ad papam direxit contra Honoratum. Honoratus


13. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

magno fuit dolore permotus statimque misit ad eum districte precipiens, ne missarum solempnia celebraret. Maximus uero scismatico scelere inuolutus obstinata mente contempsit pape preceptum, sed confisus de suorum potentia propinquorum et aliorum secularium uirorum, quibus denudata sua ecclesia multa donaria largiebatur, missas celebrabat et omnia pontificalia presumebat. Tunc beatus Gregorius scripsit clero et populo Salonitano precipiens, ut nullus communicaret eidem Maximo sacerdotium rapienti. Sed tantus erat metus ipsius et suorum complicum, quod nullus audebat eum palam uitare.


14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

etenim modis Salonitani erumnosam uitam ducentes multo tempore in insulis comorati sunt. 3Eodem tempore Iohannes summus pontifex apostolice sedis, cum esset Dalmatinus natione, audiens sue gentis miserabilem casum ualde condoluit missitque abbatem quendam, Martinum nomine, cum multa pecunie quantitate pro redimendis captiuis. Qui ueniens ad partes Dalmatie multos redemit captiuos de Sclauis eosque ad parentes suos remisit. Iste Martinus ex apostolica iussione multorum sanctorum reliquias accepit in partibus Dalmatie et Ystrie et detulit eas Romam ad predictum papam


15. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et spiritualibus subleuare, per totam prouinciam predicando discurrere et sicut bonus pastor super gregis sui custodia tota sollicitudine insistere. Et quia talis erat uir, in magna reuerentia habebatur a regibus et principibus Sclauonie tribuebantque ecclesie sancti Domnii uillas et predia multa facientes confirmationes et priuilegia super nouis collationibus et antiquis. Ipse autem uenerabilis Laurentius non sibi aut carnalibus erat proximis intentus acquirere, sed omnia ad proprietatem ecclesie ascribebat. Tantum enim studiosus extitit ad ampliandum ac decorandum ecclesie


16. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et Chroatie regno. 6Fuerat siquidem tempore domini Alexandri pape et Iohannis decessoris Laurentii supradicti a domino Maynardo quondam Pomposiano abbate, postea episcopo cardinali, quedam synodus omnium prelatorum Dalmatie et Chroatie multum solempniter celebrata, in qua multa fuerunt conscripta capitula. Inter que siquidem hoc firmatum est et statutum, ut nullus de cetero in lingua Sclauonica presumeret diuina misteria celebrare, nisi tantum in Latina et Greca, nec aliquis eiusdem lingue promoueretur ad sacros. Dicebant enim, Goticas litteras a quodam Methodio


17. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Inter que siquidem hoc firmatum est et statutum, ut nullus de cetero in lingua Sclauonica presumeret diuina misteria celebrare, nisi tantum in Latina et Greca, nec aliquis eiusdem lingue promoueretur ad sacros. Dicebant enim, Goticas litteras a quodam Methodio heretico fuisse repertas, qui multa contra catholice fidei normam in eadem Sclauonica lingua mentiendo conscripsit. Quam ob rem diuino iudicio repentina dicitur morte fuisse dampnatus. 7Denique cum hoc statutum synodali fuisset sententia promulgatum et apostolica auctoritate firmatum, omnes sacerdotes


18. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

16Denique his taliter actis ad Laurentium archiepiscopum redeamus. Ordinatus est in sede Salonitane ecclesie anno incarnationis millesimo sexagesimo, temporibus Michaelis imperatoris, regum uero Stephani, Cresimiri, et Suinimiri, qui fuit ultimus rex Chroatorum. Iste Laurentius inter multa alia pietatis opera fecit monasterium monialium sancti Benedicti quod satis abundanter temporalibus preditum subsidiis regularibus instituit disciplinis, ponens ibi religiosas feminas, que iuste casteque uiuentes, sancta conuersatione deberent deo et hominibus complacere.


19. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

portis per murorum circuitum cum armis diffusi, non acquiescebant regi, metuentes dominium gentis ignote et extranee experiri, quippe nescientes, quid rex de ciuitate uel de ciuibus cogitaret. Tum rex et eius principes indigne ferentes et se quasi contemptos a Spalatensibus arbitrantes ceperunt multa ciuibus cominari. Et positis castris non longe a ciuitate deuastabant campos predasque, quas poterant, faciebant. Vnde factum est, ut Spalatenses obdurato animo cuncta proponerent sustinere pericula et dampna potius quam iugum susciperent Hungarorum. Cum ergo sic aliquantum temporis


20. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

dilationibus subplantabant. XIX. De exemptione Iaderensis ecclesie 1Eo itaque tempore Micha episcopus, Caloprestantii filius, preerat ecclesie Iaderensi. Huic promittebat Dabro archidiaconus archiepiscopatum ecclesie Spalatensis. Quam ob rem multa donaria et exenia consequebatur ab eo. Sed quod ei de pontificatu Spalatino promiserat, nolebat ducere ad effectum. Tunc instante episcopo promisit archidiaconus talique ipsum calliditate decepit. Statuit namque diem, qua Spalatum ueniens missam caneret, admonitionem faceret, ne tanto tempore


21. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

mandans ut nulli hominum illud depositum traderetur, nisi ad manus cuiusdam seruientis sui, quem eis presentem ostendit. Tunc conscendentes nauem profecti sunt. 4Cum autem peruenissent ad ciuitatem, cum magno tripudio cleri populique susceptus est. Cepit autem ecclesiam multa prudentia gubernare, emendare clericos, populum instruere salubribus documentis, facultates ecclesie uigilanti studio ampliare.//108 5Sed nunc ad Martinum episcopum insularum redeundum est. Hic cum esset senex, quadam ualitudine comprehensus, quasi amens effectus erat.


22. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

6Per idem fere tempus dominus Alexander papa tempore scismatis nauigauit ab Apulia et uenit ad insulam Lissam. Statim autem, ut presensit Raynerius archiepiscopus preparatis nauibus multis cum magno comitatu cleri et nobilium ciuitatis uenit ad eum, defferens ei cibaria et exenia multa. Temptabat rogare ipsum, ut ad Spalatensem urbem, que prope erat, diuertere dignaretur, sed non acquieuit papa. Festinabat enim ire Venetias ad componendum cum Frederico imperatore. Nauigauit ergo inde et uenit Iaderam. Fuit autem Raynerius archiepiscopus cum eo. 7Tunc


23. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Cum ergo consecrationis munus fuisset adeptus, primo pontificatus sui anno conuocauit uniuersos episcopos suffraganeos suos, abbates etiam, et omnes ecclesie personatus habentes cum uniuerso clero. Et celebrauit prouincialem synodum in basilica sancti Andree, que dicitur picta. In hac synodo multa bona fuerunt statuta. Tunc limitate fuerunt dioceses cuiuslibet episcopatus. Corbauia, cum esset parochia ecclesie Spalatensis, uoluit eam archiepiscopus sibi detrahere et in ea episcopatum facere metropoli Spalatine subiectum. Quod et factum est. Nam ex uoluntate cleri illius prouintie, qui


24. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

traderet et docendum. Cum ergo legatus in Hungariam profectus legationis sue peregisset officium, ad propria reuersus est. 2Itaque uacante ecclesia Spalatensi elegerunt Bernardum in archiepiscopum suum et quia regi carus erat, sperabant propter ipsum ciuitati et ecclesie multa comoda prouenire. Ergo fauore regio petito et facile optento miserunt Romam ad dominum Innocentium tertium petentes, ut electionem factam de Bernardo dignanter admittens consecrationis ei munus impenderet ipsumque ad regimen Spalatine ecclesie salubriter destinaret. Fuerunt autem nuntii


25. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Venetos adiuuare. 3Erant autem eo tempore Iaderenses Venetis multum infesti. Quacumque enim ex parte poterant, Venetos inuadebant, bona eorum diripientes, iniuriantes, trucidantes et quicquid mali exercere ualebant in ipsos, totis uiribus conabantur. Quippe diuitiis affluentes multa lasciuie insolentia raptabantur, erant enim superbia tumidi, potentia elati, de iniuriis gloriantes, de malitiis exultantes, deridebant inferiores, contempnebant superiores, nullos sibi fore pares credebant. Et cum pluribus essent uitiis deprauati, hoc etiam ad nequitie sue cumulum


26. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

insularum. Sed Spalatenses suo more ad publica nimis tardi, ad priuata comoda singuli intendebant. Neglectis siquidem regalibus beneficiis, que eis pie et liberaliter concedebat, rex proprio clementie sue prouocatus affectu, noluit castrum illud comittere alicui de proceribus sciens, quia multa infestatio Spalatensibus ex illo castro procedat, sed accersito quodam Pontio, qui erat magister militie domus templi per regnum Hungarie, comisit ad manus eius custodiam et tutelam ipsius castri, precipiens ut uicissim fratres sue religionis ibidem faceret insidere. 3Cum


27. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

soluit. Sepultus uero est iuxta ecclesiam sancti Domnii. Protinus autem rex misit ad canonicos Spalatenses rogans et consulens, ut eligerent de clericis, qui circa ipsum erant, maxime quidem instabat pro quodam Alexandro fisico, qui erat uir litteratus et honestus, per quem ecclesie poterant multa commoda prouenire. Sed non fuit petitio regis admissa, quoniam aliorsum tendebat intentio seniorum. 4Interea rex naues ingressus dispositum arripuit iter. Spalatenses uero dederunt ei usque Diracchium duarum galearum conductum. Non potuit rex tantum habere nauigium, quod


28. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sortita pastorem. Arguebat autem eum frequenter. Sed ipse, sicut onager, assuetus in heremo et ipsum Acontium et eius monita contempnebat. Interea nuntii redierunt de curia, legationis officium eidem Acontio plenissime perferentes. Tunc Acontius, sedis apostolice auctoritate suffultus, cepit multa circa clerum populumque corrigere, ecclesiam nouis studiis informando. Fecit enim a clero cunctas expelli focarias, de quibus archiepiscopo nulla suberat emendationis cura. 9Conuocauit autem totam Dalmatiam et Chroatiam in adiutorium suum contra hereticos et piratas,


29. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

omnes aduersabantur ei, ita ut uix eorum auderet presentie comparere. Canonici uero qui eum fuerant comitati, uidentes causam archiepiscopi fore grauissimam et quia depositionis nota iam conscripta erat contra eum, relinquentes ipsum in curia ad propria sunt reuersi. Guncellus uero ibi remanens multa supplicatione pulsabat, ut de suis excessibus misericorditer ageretur. Tanta ergo fuit precum instantia, tam importunus labor, ut reuocaretur prior sententia, et conscriberetur altera mitior; uidelicet ut biennio maneret suspensus, postea de misericordia sedis apostolice fieret in omnibus


30. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uero legatus Acontius in Bosnam contra hereticos profectus, multo ibi tempore pro statu catholice fidei laborauit. 12His temporibus factus est terremotus magnus et orribilis in die Natiuitatis Domini circa horam tertiam, per Liguriam, Emiliam et per marchiam Veneticam, ita ut multa edificia ad terram ruerent, ciuitas uero Brixiana ex magna parte sui prostrata est multaque hominum multitudo et maxime hereticorum oppressa est et extincta. 13Eodem anno in die assumptionis Dei Genitricis, cum essem Bononie in studio, uidi sanctum Franciscum predicantem in


31. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Tota uero uerborum eius discurrebat materies ad extinguendas inimicitias et ad pacis federa reformanda. Sordidus erat habitus, persona contemptibilis et facies indecora. Sed tantam Deus uerbis illius contulit efficatiam, ut multe tribus nobilium, inter quas antiquarum inimicitiarum furor immanis multa sanguinis effusione fuerat debachatus, ad pacis consilium reducerentur. Erga ipsum uero tam magna erat reuerentia hominum et deuotio, ut uiri et mulieres in eum cateruatim ruerent, satagentes uel fimbriam eius tangere, aut aliquid de paniculis eius auferre. 14Sed iam ad


32. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

commodum uenundabant. Preterea furta, cedes, rapine et omnia mala perpetrabantur impune. Non enim unicus erat, qui gubernationis moderamen super omnes teneret, sed uniuerse ciuitatis uulgus pro sua uoluntate singillatim dominos sibi de potentioribus fecerant, quorum iniquo freti patrocinio, multa scelera presumebant. Et propter hoc inter ipsos magnates multorum emerserat materies odiorum ita, ut in nequitiis perpetrandis sibi emulatores existerent et ille reputaretur maior et melior, qui plus gloriari poterat in malitia, qui potentior erat in iniquitate. Sic dissipata et lacerata erat


33. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

pro ludo reputabatur a multis. XXXIV. De regimine Gargani 1Interea Garganus in administrandis rebus publicis ualde circumspectus et cautus, ubicunque opus erat pro tractandis consiliis, pro disponendis negotiis, pro expendendis foralibus causis, multa prudentia ducebatur. Amator siquidem honestatis, quos laudabilis fame ac bone conuersationis esse nouerat, hos amicos et familiares habebat, quos uero superbos, elatos infamesque cognouerat, his nunquam faciem ylarem hostendebat. Iuniores more pii patris ad se frequenter conuocans instruebat,


34. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

4Voluit autem Garganus, ut non solum suo tempore, sed etiam inposterum Spalatensis ciuitas iusto moderamine regeretur. Fecit ergo quoddam uolumen fieri, quod capitularium appellauit, in quo iussit conscribi omnes consuetudines bonas quas ciuitas habuerat ab antiquo, superaddens multa alia iura, que uidebantur necessaria in actibus publicis et priuatis, uidelicet in causis expediendis, in maleficiis puniendis et pro iustitia equo libramine omnibus exhibenda. Quem libellum curia semper habebat pre manibus nec absque eo iudices uel aduocati ad discutienda causarum merita


35. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

templi, ut strenuos decebat uiros, non ut ceteri se quieto sopori dederunt, sed totam noctem sub armis ducentes peruigilem mox ut clamorem persentiunt, statim e castris erumpunt. Tunc militaribus armis accinti et in unum cuneum conglobati, audacter in hostiles aties irruerunt et cum eis aliquandiu multa fortitudine pugnauerunt. Sed cum essent paucissimi respectu infinite multitudinis Tartarorum, qui locustarum more paulatim ebulliebant de terra, pluribus iam de sua societate peremptis redierunt ad castra. Hugrinus ergo, ut erat uir constanti libertate intrepidus, eleuata uoce cepit regem de


36. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uenire compulsa, non est permissa diuersam ingredi uiam, sed urgentibus Tartaris in eam ingressa est. Pars maxima Hungarorum ibique ab aqua et luto pene omnes absorti sunt et extincti. Ibi ille famosissimus uir Vgrinus periit, ibi Mathias Strigonensis, ibi Gregorius Ioriensis episcopus, ibi multa prelatorum et clericorum turba occubuit. 10Heu, heu, domine Deus, cur ecclesiastica dignitate preditos tuoque ministerio deputatos, tam acerbo fine concluseris, tam uili sepulchro dampnaueris? Vere iudicia tua abyssus multa. Infelices et miseri, qui multo melius se suumque


37. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Strigonensis, ibi Gregorius Ioriensis episcopus, ibi multa prelatorum et clericorum turba occubuit. 10Heu, heu, domine Deus, cur ecclesiastica dignitate preditos tuoque ministerio deputatos, tam acerbo fine concluseris, tam uili sepulchro dampnaueris? Vere iudicia tua abyssus multa. Infelices et miseri, qui multo melius se suumque populum piis uotis intentisque precibus iuuare poterant, in sacris edibus supplicando, quam materialibus armis accinti in castris laycalibus pernoctando. 11Factus est ergo sicut populus sic sacerdos, et quos unum agmen


38. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Tartaris non patebat liber transitus uolentibus fugere quocumque mediis tenebris diuertebant, impingebant in corpora miserorum spirantium adhuc aut sub uulnere gementium. Iacebant ex maiori parte letali sompno immobiles, uelud utres flatibus tumefacti. Horror ingens erat prima nocte cernere tam multa cadauera hominum, uelud ligna et lapides ubique iacentium. Sed diebus sequentibus assuetudo mali horrorem in tutelam mutauit. Nonnulli etenim, tota die diffugere non audentes, semetipsos interfectorum sanguine inuoluebant et inter cadauera latitabant et sic uiui a mortuis tutele refugium


39. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ardenti desiderio causam scire cupiens, cur omnipotens Deus permiserit terram Hungaricam deuastari gladio paganorum, cum fides catholica ibi uigeret et ecclesiarum honor optimo statu polleret, audiuit nocte per uisum: Noli admirari, frater, nec diuina iudicia tibi uideantur iniusta, quia licet multa facinora huius populi summa Dei clementia supportasset, scelus tamen nefande libidinis trium episcoporum nequaquam potuit tollerare. De quibus tamen hoc dictum sit, mihi non est compertum. 19Tunc Bela rex de Austria reuersus uenit cum omni familia sua et demoratus est


40. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

contermino, qui quandam ipsius sororem stupratam occiderat, deuicit eum et extinxit. Filium autem eius ad regem alium fugientem insecutus est et facto conflictu contriuit eum et ipsum, qui ei tutelam auxilii preparauerat in regno suo. Ad tertium quoque regnum cum armatus accederet, comisit prelia multa cum eo et uictor existens ad propria repedauit. Et uidens, quod tam prospera sibi in omnibus bellis fata successerant, cepit cor eius uehementer intumescere et ad superbiam eleuari. Ratus autem, quod non esset in toto orbe gens aut regnum, quod eius potentie resistere posset, proposuit ex


41. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

quibusdam Spalatensium emulis persuasa noluit intrare Spaletum, sed composuit se cum omnibus regalibus gazis et consedit in castro Clisse. Venerunt autem et multe nobiles mulieres cum ea, que suis erant uiris per Tataros uiduate. Garganus uero potestas et nobiles Spalatenses ad dominam accedentes multa precum instantia exorabant eam, ut mansionem ciuitatis aspernari minime dignaretur sed non acquieuit regina. Spalatenses tamen multis eam afficientes honoribus crebris exeniis et donariis eius curiam frequentabant. 5Eo tempore Colomannus rex ad Dominum feliciter de hac luce


42. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

iustitie, qui murum se pro domo Israhel opponeret ascendentibus ex aduerso, cum, pro pudor, ipsi etiam clerici odio archidiaconi tantum maleficium excusare malitiose nitentes presumptionem peruersorum ciuium uanis assentationibus demulcebant. 6Porro quesitus Leonardus per multa latibula demum inuentus est et quia furoris calor aliquantulum iam tepuerat, non enormiter manus in eum miserunt, sed tractus ad palatium multisque minarum iaculis impetitus uiolenter coactus est resignare. At uero capitulum, quia pastorali carebat presidio, iniuriarum suarum dissimulauit


43. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

cepitque ex Traguriensibus quasi homines quinquaginta, quos Spaletum adductos ergastulis mancipauit. 2His diebus superuenit quidam relligiosus uir de ordine minorum, nomine Gyrardus, origine Mutinensis, homo ualde famosus et magne sanctitatis titulo reuerendus, per quem Deus multa dicebatur iam miracula ostendisse. Hic uidens inter has ciuitates crudele odium agitari ualde condoluit. Et uerens, ne forte instigatione dyabolica intestini et nefarii belli succrescens incendium, inter consanguineos et uicinos sanguinis effusionem induceret, cepit benigna partes allocutione


44. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

diebus confitebatur. Fuerat enim uir litteratus et naturali facundia preditus et maxime in diuina pagina eruditus. Studuerat enim aput Parisios annis fere duodecim in theologica facultate subministrante sibi scolasticos sumptus Hugrino Colocensi archiepiscopo, patruo suo. Emerat enim sibi cum multa quantitate pecunie totum corpus Biblie cum commentis et glosis, sicut solet legi a magistris in scolis. 20Quo defuncto et aput ecclesiam fratrum predicatorum honorifice tumulato suffraganei, qui ad consecrandum Scardonensem episcopum conuenerant, eiusdem archiepiscopi


45. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

quia dominus papa Innocentius Lugduni eo tempore morabatur. Propter discordiam siquidem, que inter ecclesiam et Fredericum imperatorem agitabatur acriter, grande uiarum discrimen illuc pergentibus imminebat. 2Tunc predicti nuntii iter arripientes, abierunt per Lombardiam cum multa cautela. Illuc tandem peruenientes et legationem, sicut eis iniunctum fuerat, procurantes, per totum ferme annum in prosecutione negotii occupati fuerunt. Quia uero periculosum ac sumptuosum erat iterato pro facto huiusmodi legationem mittere, metuentes, sicut et contigit, ne forte, quod


46. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Salonam et Tragurium ibique resedit non paucis diebus cum magno diuersarum gentium comitatu. Confluebant autem ad eum, tamquam ad dominum, undique multitudo populi propter diuersas causas aput ipsum expediendas. Tunc ascendens galeam uenit ad portum ciuitatis Spalatensis ingressusque in eam cum multa ambitione, sicut rex regalia gerens insignia, magna cleri et populi exultatione susceptus est. Mansitque die illa et nocte in palatio Nicolai Duimi, ciues uero ad ipsum frequenter accedentes ualde benigne suscipiebantur et audiebantur ab ipso affabilem se ac serenum eis plurimum exhibendo.


47. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

absque remedio deuastarent. 4 Spalatenses uero uidentes tam magnum sibi instare periculum ceperunt uigilanter ad custodiam ciuitatis insistere, armis se ac oportunis obstaculis premunire non foras quidem egredientes, sed ferro armati pro menibus excubantes. Post dampna uero multa, que sui exterius intulerunt, uidens regina, quod nil posset contra ciuitatem ex uiolentia proficere, ad uersuta se contulit argumenta. Finxit enim se iam fore placatam nichilque curare amodo de homicidio perpetrato responditque benigne nuntiis ciuitatis, quod uellet de cetero cum eis ad


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.