Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: multa

Your search found 2770 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 838-843:


838. Andreis, Franjo... . Commentarius rerum actarum... [page 23 | Paragraph | Section]

Vos dicitis, magnum esse crimen hominem depingere, cui animam inspirare nequeas, quasi homo videretur per superbiam emulari divinam potestatem. Quanto sceleratius est eripere animam homini atque ipsum Dei opus dissolvere? Quum in hanc sententiam multa dixissem, [verba Solymanni] ille inquit, se quoque velle pacem, ac ut ea fiat, authorem et adiutorem esse futurum. Quid autem illud est, quod tuus dominus petit a domino meo, tandem edissere. Existimo, inquam, constare V.re M. dominationi quo


839. Andreis, Franjo... . Commentarius rerum actarum... [page 24 | Paragraph | Section]

quum per Hungariam breviore via poteras venire? Negavi, tutum fuisse transire per medias predones, et quod ab iis, qui manent in confiniis magnum periculum esset legatis comeantibus, quoniam pacem et eos qui illam procurant exitialiter oderint. Post multa verba promisi ei nomine V.M.tis ea que mihi mandaverat, si negocium V.re M. proficeret, rogavique plurimum, ut rebus V.M.tis faveret, re ipsa esset expecturus optimo et liberalissimo principi se fuisse gratificatum. Deinde reliquos


840. Andreis, Franjo... . Commentarius rerum actarum... [page 25 | Paragraph | Section]

ridebat, et mox in platea dimissus est. Postea rescivi ab uno custodum, quem pecunia corrumperam, iussu bassarum servitorem fuisse captum et in secreto loco ab ipsis bassis interrogatum: cur venissem, quid haberem negocii, essem ne legatus, an explorator, et multa eiusmodi alia. Ipsum dixisse, se nihil prorsus scire, esse servitorem non consiliarium. Deinde iussise bassas, ut tormentis ab eo veritas extorqueretur. Graviter tortus est, et postremo capite truncatus. Quam iniuriam quum expostularem cum Rhustam Bassa, ipse in risum vertit: quid,


841. Andreis, Franjo... . Commentarius rerum actarum... [page 25 | Paragraph | Section]

se nihil prorsus scire, esse servitorem non consiliarium. Deinde iussise bassas, ut tormentis ab eo veritas extorqueretur. Graviter tortus est, et postremo capite truncatus. Quam iniuriam quum expostularem cum Rhustam Bassa, ipse in risum vertit: quid, inquit, facitis, quum apud vos multa millia occidantur, si tantopere pro uno homine cruciaris? Tunc primum invasit me timor, considerantem quam perfidiam eorum, et quod in servitore cepissent sevire, ne a meo quidem sanguine esse temperaturos. Ac re vera dicebatur, Imperator vehementer excanduisse et


842. Andreis, Franjo... . Commentarius rerum actarum... [page 27 | Paragraph | Section]

loquebatur). Venies ad bellum cum Imperatore, videbis, nos quoque scire bellare per hiemem. Tum erat dubius Thurcus, an confestim Adrianopolim contenderet, melius rebus suis ex propinquiore loco consulturus, propter famam adventantis ingentis exercitus. Multa preterea vanus homo iactabat extra rem, predicabat Imperatoris magnitudinem et fidem, quod eius verbum esset perinde ac Dei. Quod ego arripiens, in me, inquam, promissa Imperatoris non servantur. Promisit serenissimo domino meo securum et liberum accessum ad se


843. Andreis, Franjo... . Commentarius rerum actarum... [page 29 | Paragraph | Section]

privavit, eorumque dominio potitus est. Nisi Reg. M.tas sequatur consilium meum, sine dubio Imperator ineunte vere maximis copiis regna eius invadet. Sic a Solimano Bassa cum bona eius gratia, comeatu accepto, profectus sum ad Rhustan Bassam. Multa locutus est contra dignitatem V.re M.tis, fidem eius elevando, quod ego graviter et constanter defendi. Dixit: Rex tuus mittat exploratum Samandriam, inveniet 300 maiores bombardas ibi fundi, tribus in locis pontes struemus: unum in Ezek,


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1543], Commentarius rerum actarum Constantinopoli anno 1542. Versio electronica (), Verborum 4922, Ed. Srećko M. Džaja Guenter Weiss [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfconst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.