Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: diuinis

Your search found 103 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 77-83:


77. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 114 | Paragraph | SubSect | Section]

ortus sit parentibus. Atque quum quis eorum sacris initiatur, sacramento adigitur ne duobus armatis hostibus per metum cedat. In quatuor autem classes distributi sunt, quibus quidem omnibus unus praeest princeps, quem ipsi, ut diximus, Magnum Magistrum uocant. Vna classis diuinis tantummodo interest rebus, sacrificiaque procurat, nec in bello uersatur, nisi forte hostis alienae religionis eos lacesseret. Reliquae tres dignitate et fortunis inter se distinctae, armis deditae sunt. Prima enim est eorum, quos ipsi principes uocant: hi,


78. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 185 | Paragraph | SubSect | Section]

Veneti et Romani etiam pontifices magis sibi timendum censent quam Christianorum regum coitionem. Metus autem utrisque hinc oritur, quia neutros sane Christiani reges imperio dignos existimant, alteros, quia mercaturae dediti sunt, alteros, quia non profanis, sed sacris ac diuinis duntaxat rebus uacare debent. Quamquam, ut quod sentio dicam, sicut nolim sacerdotes magnis imperiis potiri, ne curis inanium rerum a diuino cultu auocentur, ita eos possessionibus uelim esse quam ditissimos: nam hospitalitas, munificentia,


79. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

res Italiae essent quietae, quandoquidem pontifex Romanus, quae est eius apud Christianos auctoritas, nutu possit omnem disceptationem finire, modo a quietis consiliis non abhorreat. Quis enim pontifici Romano iusta imperanti non pareat, quum ille ei, qui decreto eius non stetit, rebus diuinis possit interdicere? Quae poena sane grauissima est: nempe cui ita est interdictum, numero impiorum ac sceleratorum habetur. Et quum demum Bernardinus cardinalis animaduertisset pontificem in pertinacia persistere,


80. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 247 | Paragraph | SubSect | Section]

et commeatuum plenis, e conspectu Turcarum noctu abierint, tametsi alii fugam Sophenorum in charitatem erga Ismahelem conferunt. Qui quum brachium illius (nempe in prima acie uersatus fuerat) parua pilula e tormento emissa traiectum foret, timuerunt posthac regem suum, quem diuinis prope honoribus colunt, tam terribilibus tormentorum ictibus obicere. Turcae eodem loci, in quo dimicatum erat, permanentes et hostium spolia per ocium legerunt, et suorum corporibus contra Turcaicum morem (solent enim Turcae sepelire suorum cadauera, non


81. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 253 | Paragraph | SubSect | Section]

tam impia cupido. Non eximimus nos hominibus, nec obliti sumus humanae infirmitatis. Satis scio, quicquid agimus, diuino id esse subiectum arbitrio: eodem cultu Deum omnium rerum auctorem una uobiscum colimus. Eum solum diuinis honoribus uenerandum censemus, immo, si quid prospere hac in expeditione, ut speramus, contigerit, quandoquidem iustissimum bellum suscepimus, id totum Deo acceptum referemus. Nec ullum seorsum a uobis praemium mihi dari postulo: et gloria, licet ea


82. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 273 | Paragraph | SubSect | Section]

posuisse, quia pacis modo incuriose id temporis agebant, trepidare coeperunt, pauoreque ac consternatione impediti, nihil, quod salubre esset, expediebant. Tandem terror instans coegit eos ad consultandum, quonam modo obuiam praesentibus periculis iretur. Itaque peractis Christiano ritu diuinis rebus regem armatum de more Hungarico equum ascendere, delectumque militum habere decernunt, misso prius Romam ad pontificem Leonem Decimum oratore, qui et periculum regni Hungarici indicaret, et pecuniam ad conducendum militem ab eo peteret. Quamquam plaerique e senatu


83. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

impietatis in Christianum nomen accusant, rogantque Pontificem, ut ipsos Venetos, a Stephani Cosacii, schismatici hominis, societate, et Rhacusanae urbis oppugnatione, arceat. Pontifex literas extemplo ad Venetos conscribit, hisque rebus diuinis interdicit, si ullum auxilii genus aduersus Rhacusanos Bossinati homini praestitissent. Atque ita Veneti, metu Pontificiae censurae, quieuere; sed nec quies Venetorum belli finem fecit. Nam filius Stephani, quem a patre defecisse


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.