Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: pertinet

Your search found 309 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 141-185:


141. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 771 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam tota tum sermonis doctrina, tum singularum definitionum, propositionum, ac denique etiam ipsarum rerum solidior cognitio. 22 Tit. 3 vult, exponentem Sacras literas esse idoneum ad docendum: sicut et 2 Tim. 2. Quo tota doctrina Logices, aut Grammatica, Dialectica et Rhetorica pertinet, una cum quadam naturali dexteritate: quae tamen multo est praestantior, si sit supernaturalis, superneque per Spiritum S. allata: cuiusmodi decus ac salutare iudicandi ac differendi organum multis caelitus donatum videmus. 23 Denique praecipit idem, aut potius Spiritus Domini


142. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 772 | Paragraph | SubSect | Section]

eum qui sacras literas exponit, Vetus testamentum cum Novo conferre, et veteres patefactiones, historias, ac sanctiones Dei cum recentioribus comparare, et in publicum proferre, aliisque explicare debere: sicut et Apostoli accurate cum suis concionibus Veteris testamenti dicta contulerunt. Eodem pertinet, quod Apostolus dicit, omnia illa vetera nostros typos fuisse, propter nos scripta esse, et non propter Abraamum: Rom. 4, et 1 Cor. 10. 27 Observanda vero diligenter est reprehensio Christi, qui dicit: Ideo Sadducaeos errare, quia ignorent Scripturas et potentiam Dei: docens


143. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 783 | Paragraph | SubSect | Section]

sive modum adhibeat, se studio accommodandi ad ipsos auditores facere. Mundus alium quendam modum agendi habet. 20 Quarto loco numeravimus inter circumstantias, Causam aut Consilium: ex quo magna ex parte pendet actio. Huc enim etiam affectus animi, intentio aut voluntas pertinet: de qua verissime dicitur, Quod volluntas et propositum distinguant factum. Paulus coram tota Ecclesia Antiochena duriter obiurgaverat Petrum, quod se metu Iudaeorum a familiaritate gentilium Christianorum subtraxerat. Id non tantum impius Porphyrius exagitavit, sed etiam aliqui


144. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 792 | Paragraph | SubSect | Section]

seu mysticum Christi corpus notat. Vicissim aliqua dicuntur de Christo, quae ad Ecclesiam referri est necesse. sic Psal. 69 proprie de Christo disserit: sed cum dicitur ibidem, Deus tu nosti stulticiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita: stulticia proprie ad Ecclesiam pertinet, nisi quis malit de imputata Christo stulticia accipere. Atque haec est una ex 7 Regulis Ticonii, quas Augustinus celebrat ac exponit, de quibus alibi in hoc Opere agetur. Consimilis praecedenti Regula Ticonii est, quod quae de diabolo dicuntur, saepe eius membra aut impios


145. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 793 | Paragraph | SubSect | Section]

pius habet in se tum veterem Adamum lege domandum, tum novum Evangelio vivificandum. 5 Exempla, in quibus doctrina Evangelii et legis coniunctim explicantur, passim fiunt obvia. Isaias cap. 1. magno spiritu et gravi oratione carpit Iudaeorum vitia, quae pars ad legem pertinet: sed eodem capite attexit de Evangelio, quae sunt consolatoria: Venite quaeso, ut nostram agamus causam, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix albescent, etc. Ioan. 1. Lex per Mosen data est, gratia et veritas per IESUM Christum exorta est. Ubi


146. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 816 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

secus numerare, habent proculdubio certas causas, quibus permoventur. liberumque esse illis debet, quod voluerint statuere: nos tamen secuti sumus (quantum fieri potuit) Scripturae sacrae autoritatem, cui adhaerere tutissimum esse novimus: atque in eadem contineri, quicquid ad hanc rem pertinet, extra controversiam est positum. Nonnulli quidem a nobis in eo dissentiunt, quod 70 annos captivitatis Babylonicae supputare incipiunt a spontanea deditione Iehochakim Iechaniae: ubi nos eos ordimur undecim annis tardius, quibus gubernacula tenuit Zidkyahu, quos ex ordine 70 annorum nos


147. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 817 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in genere dixisse sufficiat Restarent alioqui non pauca de singulis historiis monenda, quia aliae alias habent tum difficultates, tum et utilitates, ac denique proprietates: quale admodum apte ac utiliter monet Luth. piae M. de Pentateucho, cur eo ordine illa historia tradita sit. Verum illud pertinet iam ad commendationem eorum, aliorumque librorum: quae opera postea, Deo volente, sequentur, nunc ad Prophetiam transeamus. DE PROPHETIA. 1 Non sine causa Paulus scribens variis Ecclesiis, suo nomini diligenter etiam vocationis ac


148. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 824 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

mutuatum testimonia: caeteros vero Evangelistas et Apostolos, cum scripserint ad gentiles, exiis libris citasse firmamenta, quos videbant gentilium manibus passim teri. Hi autem erant LXX interpretum. 18 Distinguenda quoque sunt miracula Christi a doctrina. Haec enim ad omnes ex aequo pertinet: miracula autem non itidem, nisi quatenus ad generalem quandam doctrinam trahuntur: nempe enim non omnibus eadem beneficia Christus miraculose largietur. Interdum quoque miracula Christi eius conciones secuta sunt, veluti sigilla quaedam. Aliquando contra, occasione factorum miraculorum


149. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 826 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

de piis hominibus, qui in adversis manserunt constantes, atque ex horrendis periculis fuerunt mirabiliter liberati, nos magnopere solantur, dum iubent simili modo fortiter eluctare, atque Dei opem certamque salutem expectare. Admonitio vero, νουθεσια pertinet ad vitae institutionem, atque emendationem: quod exempla quae ab Apostolo adferuntur, totaque orationis series 1. ad Corinthios 10. testantur. Ait enim: Patres qui ex Aegypto migrarunt, fuisse quidem baptizatos, fuisse item refectos cibo ac potu spirituali, perinde atque nos: attamen


150. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 827 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

altera strenue confirmat verum, altera argute confutat falsum: hae duae discernunt actiones pias et honestas, ab impiis et inhonestis. nam pias quidem altera docet, impias vero altera severiter carpit, atque studet emendare. Ergo qui in lectione Sacrorum librorum conabitur colligere hinc quod pertinet ad doctrinam, inde quod ad redargutionem, praeterea alibi quod ad institutionem seu admonitionem, alibi quod ad correctionem conducit: denique qui passim etiam eruet consolationes, et haec omnia accommodata vel publice toti Ecclesiae, vel privatim suae conscientiae: is profecto intelliget,


151. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 829 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

statui, quoad fieri potest, accommodentur omnia. Passim autem apud Sacrarum literarum interpretes videre licet, quomodo ex locis quos enarrandos suscipiunt, adnotare semper soleant, modo quod ad doctrinam vel redargutionem, modo quod ad institutionem vel correctionem, modo quod ad consolationem pertinet: cum neminem lateat, propter has potissimum commoditates spirituales, tanquam fines destinatos, Scripturam universam divina ordinatione in lucem esse editam. Eum qui harum rerum nihil observat, credibile non est serio quicquam legere, tantum ab est ut intelligat. Imanis est sacrarum rerum


152. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 843 | Paragraph | SubSect | Section]

nunc quae zizaniis, nunc quae aliis membris vivis competunt, quemadmodum ipsa Ecclesia in Canticis ait: Nigra sum, sed formosa, ut tabernacula Cedar, ut pellis Salomonis. Utrumque se esse dicit Ecclesia, propter temporalem unitatem intra unum rete piscium bonorum et malorum. Tabernacula Cedar, pertinet ad Ismaelem, qui non erat haeres cum filio liberae. Tertiam regulam ponit de promissis et lege, quae alio modo (inquit Augustinus) dici potest de Spiritu et litera. Unde frequens est transitus de litera in spiritum. Proinde vigilare debet studiosi lectoris intentio, ut


153. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 848 | Paragraph | SubSect | Section]

An ex hoc aliquid secundum spiritalem promissionem hic intelligere cogamur, ut aeternum dictum sit ideo, quia hinc aeternum aliquid significat. An potius locutionis est Scripturarum, ut aeternum appellent, cuius rei finis non constituitur: aut non ita fit, ut deinceps non sit faciendum, quantum pertinet ad curam vel potestatem facientis, sicut ait Horatius: Serviet aeternum, qui parvo nescit uti. Non enim potest in aeternum servire, cuius ipsa vita, qua servit, aeterna esse non potest. Quod testimonium non adhiberem, nisi locutionis esset. Verborum quippe illi sunt nobis autores, non


154. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 851 | Paragraph | SubSect | Section]

ad morum honestatem, neque ad fidet veritatem proprie referri potest, figuratum esse cognosce. August. 3. de Doctrina Christiana, cap. 10.

EXPLICATIO. Morum honestas ad diligendum Deum et proximum, fidei veritas ad cognoscendum Deum et proximum pertinet. Si ergo flagitium aut facinus videtur iubere, aut beneficentiam vetare, figurara locutio est. Nisi manducaveritis, inquit, carnem filii hominis, et biberitis eius sanguinem, etc. facinus vel flagitium videtur iubere, si lupinam aut caninam lacerationem Christi intelligas.


155. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 852 | Paragraph | SubSect | Section]

terrae. Quis enim non videat, quam sit incomparabiliter amplior pulveris numerus quam potest esse omnium hominum ab ipso Adam usque ad terminum saeculi? Quanto ergo magis quam semen Abrahae, non solum quod pertinet ad Israeliticam gentem, verum etiam quod est, de faturum est, secundum imitationem fidei toto orbe terrarum in omnibus gentibus? Eodem locutimis genere dictum est et a Iohanne in Evangelio, totum mundum capere non posse libros qui scribi possunt de signis quae Dominus IESUS fecit. Salva


156. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 853 | Paragraph | SubSect | Section]

In Allegoria omni haec Regula retinenda est, ut pro sententia praesentis loci consideretur, quod per similitudinem dicitur: August. in Psal. 8. EXPLICATIO. Regula haec pertinet ad omnes tropos, atque adeo omnino ad omnia obscura loca, quae accipere lumen, intelligentiamque suam, tum ex praecedentibus, ac sequentibus, tum et ex proposito ac sensu totius loci, materiaque de qua agitur, abunde in tractatu de modo legendi sacras Literas, ostendi: unde et huius


157. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 853 | Paragraph | SubSect | Section]

et duodecim per duodecim centum quadraginta quatuor: quo numero significatur universitas sanctorum in Apocalypsi. Unde apparet, non solas temporum quaestiones istis numeris solvendas, sed latius patere significationes eorum, et in multa proserpere. Neque enim numerus iste in Apocalypsi ad tempora pertinet, sed ad homines. Sacra Scriptura singularem numerum pro plurali ponit aliquando. Augustin. 5. de sent. ad literam, cap. 10.

EXPLICATIO. Hieronymus lib. z. contra Iovinianum: Scriptura, inquit, divina solet unum pluraliter, et


158. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 855 | Paragraph | SubSect | Section]

die sabbati discipuli eius spicas evulsissent. Non legistis, inquit, quod fecit David, cum esuriret, et qui cum eo erant? Quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis manducavit, quos non licebat ei manducare, neque eis qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? Ad aetiologiam vero illud pertinet, quod cum Christus prohibuisset uxorem abiici, nisi fornicationis causa: relatumque esset ab interrogantibus. Mosen libello dato repudii remisisse licentiam: Hoc, inquit, Moyses fecit propter duriciem cordis vestri. Hic enim causa reddita est, cur illud a Mose pro tempore bene permissum


159. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 861 | Paragraph | SubSect | Section]

eius corporis protinus verba convertens ait: Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates. statimque subiungit, dicens: Quorundam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad iudicium, quorundam autem et subsequuntur: quid ergo ad illud pertinet, quod ab infirmo aquam bibi prohibuit? Hoc de peccatis absconditis quorundam hominum manifestisque subiunxit, nisi quod interposita de eius infirmitate sententia, ad hoc in extremo rediit, quod superius dixit: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis.


160. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 878 | Paragraph | SubSect | Section]

leges meas in mentem eorum, et super corda eorum scribam eas, et videbo eos: et ero illis in Deum, et ipsi erunt mihi in plebem. Hierusalem sine dubio superna prophetatur, cuius Deus ipse praemium est: eumque habere, atque ipsius esse, summum bonum illi est, atque totum bonum. Ad utramque vero pertinet hoc ipsum, quod Hierusalem dicitur Dei civitas, et in ea prophetatur futura domus Dei: eaque prophetia videtur impleri, cum Salomon rex aedificat illud nobilissimum templum. Haec enim et in terrena Hierusalem, secundum historiam contigerunt, et caelestis Hierusalem figurae fuerunt. Quod


161. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 884 | Paragraph | SubSect | Section]

EPISCOPI AFRICANI DE PARTIBUS SACRARUM LITERARUM LIBRI DUO: QUORUM PRIOR QUIDEM DE SERMONE AUT TRACTATIONE EARUM, POSTERIOR VERO DE MATERIA AGIT. Dividitur Scriptura in duas primarias partes: quarum una ad ipsam, ut ita dicam, superficiem dictionis proprie pertinet: altera in reb. ipsis est, quas nos Scriptura docet. Ad superficiem dictionis pertinent quinque: Species dictionis, Authoritas, Conscriptor, Modus, Ordo. Species dictionis tum ipsum stylum aut sermonem complectitur, tum genus scriptionis aut tractationis.


162. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 886 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Scriptura significat: principaliter et consequenter. Principaliter, ut cum dicitur: Pater, Filius, Spiritus S. Consequenter per ea, quibus significatur essentia, aut operatio, aut ad creaturas collatio. Nam et cum dico, Deus, quod ad essentiam: et cum dieo, Omnipotens, quod ad operationem pertinet: et cum dico, Immutabilis, quod ex collatione ad creaturas dicitur, licet aliud primus auditus sentiat: tamen patrem, et filium, et Spiritum sanctum, vel simul, vel singulos, consequenter Deum intelligo. Quot modis Pater significetur.


163. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 887 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

non in nominibus tantum, sed etiam in verbis, vel revelationibus similibus cognoscuntur. Verum non his tantum modis divina operatio declaratur: est namque et alius figuratus modus, cum ex humanis operatio divina signatur. Idque fit duobus modis: cum aut quae ad animum nostrum pertinet, figuraliter dicuntur in Deo, ut est furor, ira, et poenitentia: aut ea quae ad corpus vel per corpus tractantur, id est pedes, manus, digiti. Aliquando enim et humanae operationes transferuntur ad


164. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 892 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

arca, Ecclesiam: et caetera similia. 2 Quaedam vero sub lege: ut ipsius Moysi mors, et Iesu gloria. 3 Quaedam sub gratia: ut baptizatorum indumenta, et sacerdotum vestes, et Dominici corporis participatio, et singula alia. Quae omnia typis monstrare, non ad regularum doctrinam, sed ad expositionem pertinet. Earatione figuras sive typos ad futurum seculum dicimus pertinere: quia veteris Testamenti figurae ad Novum intentione respiciunt: Novum autem futurae vitae beatitudinem repromittit. et sic omnia ad futuri seculi spem ex ipsa intentione currunt. De


165. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 913 | Paragraph | SubSect | Section]

animam in inferno, non dabis sanctum tuum videre corruptionem: subintellige denuo, Quia non dabis aut permittes, etc. Psal. 2, Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania: Convenerunt reges terrae, etc. Illud Quare, etiam ad sequentia membra pertinet, memoriaque repetendum est. Sic Psal. 3, Domine, quam multiplicati sunt hostes mei, multi insurgunt, etc. Psal. 4, Usquequo gloria mea in ignominiam? amatis vanum, quaeritis mendacia? Sic 10. Psal. Quousque Domine stabis procul,


166. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 945 | Paragraph | SubSect | Section]

positam, pluraque eius exempla adscribamus. Sic enim etiam verbum, Placere, Gal. 1. Rom. 12. 1 Cor. 9. et 1 Thess. 2. de studio et conatu placendi exponendum est. Sic Act. 10, Quae Deus mundavit, tune prophanes? pro, ne dixeris esse prophana, sicut ipsemet Petrus exponit. Verum hoc exemplum pertinet ad Regulam, Factum pro dicto, de qua postea. Sic non nulli illud Christi Matth. 24 exponunt: Amen dico vobis, non transibit generatio haec, donec omnia ista fiant. id est, donec fieri incipiant. Mihi autem potius in Generationis voce nodus ac dubium inesse videtur, magisque


167. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 950 | Paragraph | SubSect | Section]

quo modo coniunctis: et vicissim haec pro illo. Gal. 3, et Col. 3. In Christo non est Graecus, Iudaeus, circumcisio, praeputium, Barbarus, Scytha, servus, liber: pro, nulla sunt discrimina ipsarum circumstantiarum, nihil illae vel addunt, vel adimunt Christianismo: de essentia dicitur, quod pertinet ad illam opinionem externae conditionis. Genes. 34, Ego sum viri numero, pro, meus caetus est parvus. Genes. 5, Hic consolabitur nos, aut quietem nobis parabit a terra, cui maledixit Deus: pro, a maledictione terrae, qua ea est onerata. Proverb. 11, Monile aureum in naribus porci,


168. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 976 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

hast? Eiusmodi est illud Mar. 4, Quomodo omnes parabolas intelligetis? quasi dicat, profecto in hac vestra stupiditate non intelligetis. Luc. 6, Quomodo potes dicere fratri tuo: Frater sine eiiciam festucam, quae est in oculo tuo: id est, certe non potes iuste dicere. Huc etiam pertinet illa Rhetorica regula, quod interrogatio figurata non quaerit, sed contrarium sententiae quaesitae vel adversarii statuat et confirmet. Haec observatio de particula, quomodo, non modum manducationis quaerente, sed ex illa, ut illi putabant, manifesta falsitate totam illam concionem


169. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 981 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Omnes pro multis, et multi pro omnibus frequenter in sacris Literis ponitur. De quibus vocibus ac genere Hebraismi dixi prolixius in Prima parte sub istarum ipsarum vocum titulo. Sed hoc pertinet tantum ad istas duas voces. Sic et apud Tucydidem reperitur πολλοὶ pro πλῆθος. Sic dicitur: Omnis Ierosolyma exibat ad Ioannem: id est, multi. Omnis civitas erat congregata ad ianuam, Marc. 1. id est,


170. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 990 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sui proprii carnalisque commodi gratia, nequaquam Deus promovit. Secundo observetur illud et in hoc dicto, quod licet ita videatur sonare, quasi persecutores sciverint Dei ordinationem ac consilium, idque exequi studuerint, et ad id convenerint ac conspiraverint: tamen id solum ad ipsum factum pertinet, non ad illam circumstantiam divinae ordinationis: diciturque id ratione Apostoli, qui solus perspexit illos sceleratos homines inscios, aut per ignorantiam, et quasi invitos voluntatem Dei executos esse. Sensus ergo est, quasi dicat Apostolus: Persecutores nefario animo conspirarunt in


171. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1001 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quod interdum per accidens prosunt: ut quod mali mores bonas leges pepererint, quod morbi et difficultates huius vitae industriam hominum excitent, quod virtus rebus adversis inclarescat, quod crux piis prosit, quod haereses pios probent, et quod omnia piis in bonum cooperantur. Huc igitur pertinet dialectica fallacia, A dicto secundum quid ad simpliciter, aut per accidens ad simpliciter. Sic laudes cultus Levitici et etiam bonorum operum ac ministerii hypocritae ad suum abusum rapiunt: ut laudes et efficaciam verbi Dei Papistae de suis magicis eius abusibus intelligunt:


172. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1003 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

eminent, ut mox conspiciantur: alia contra sunt remotiora obscuriusque expressa, ut non nisi ab attentissime considerante animadvertantur, ut quae subinde alia atque alia deprehendantur: ita et Scriptura attentam, diuturnam ac intelligentem scrutationem lectoremque requirat. Atque huc proprie pertinet quod Dominus dicit, Scrutamini Scripturas: non omnia mox in primo aspectu aut facie cernuntur. Quare de eo libro verissime dicetur, quod lectio eius decies repetita placebit. In tali igitur sententiarum rerumque ac verborum copia, praesertim intra breves metas conclusa (ut


173. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1004 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

homo: a causa efficiente, quod ratione alterius naturae sit filius Dei, et ratione alterius, filius Davidis. Describit eum etiam a causa finali, quod det spiritum sanctificantem, sitque noster Dominus aut redemptor, ad hoc missus, ut omnes ad eum convertantur, seu in nomen eius credant. Eodem pertinet, quod dum eius resurrectionem probat, ostendit eum non sine ingenti fructu nostroque bono esse passum. Postremo describit et ipsos Romanos a causa efficienti, quod sint divinitus vocati: et a causa formali, quod sint sancti a Deo dilecti. Unde finalis ultro sequitur, quod ad aeternam vitam


174. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1019 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

per fidem in Christum. Iam deberet verbum aliquod nominativo Nos addere: sed quia nimis multa inter nominativum et verbum addendum infarcta sunt, ideo cogitur nominativum iterum repetere, et quasi novam orationem texere. Et nos in Christum Iesum credidimus. Hoc genus repetitionis ad Epanalepsin pertinet, estque in omnibus linguis usitata. Eph. 1, In quem et vos, audito sermone veritatis et Evangelio salutis vestrae, in quem credidistis. Nec tamen illa priora ociosa sunt: continent enim amplificationem, Iudaei et non gentiles. Item causam credendi, Scientes quod non


175. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1021 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Aegyptum, ex sequentibus, praesertim initio capitis deciminoni, ubi Misraim sive Aegyptus diserte nominatur, perspicuum fit. Sic Apostolus mox initio cap. 2 incipit accusare Iudaeos, quod in progressu demum elucescit, ubi etiam nominantur. Ad Rhetoricas repetitiones pertinet, quod aliquando plura commata, aut etiam cola, vel versus, aut incipiunt ab eadem voce, aut in quam prior desinit, ab ea sequens incipit: de quibus in tropis dictum est. Psal. 67, Confiteantur tibi populi Deus, confiteantur tibi populi omnes. Benedicite Deum, Deum nostrum:


176. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1030 | Paragraph | SubSect | Section]

promissa Dei? et respondit, Absit. Reddiditque rationem, dicens: Si enim data esset lex quae posset vivificare, vere ex lege esset iustitia: sed conclusit scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide IESU Christi daretur credentibus, etc. vel si quid eiusmodi est. Pertinet ergo ad docendi curam non solum aperire clausa, et nodos salvere quaestionum: sed etiam tum hoc agitur aliis quaestionibus, quae fortassis inciderint, ne id quod dicimus, improbetur per illas aut refellatur, occurrere: si tamen et ipsa earum solutio pariter occurrerit, ne moveamus quod


177. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1036 | Paragraph | SubSect | Section]

eius sit pro nobis passus ac resuscitatus, quin et pro nobis ad dexteram patris intercedat. Exponit etiam eius Antitheton, Quis contra nos? quasi dicat: Nemo nos accusare, nemo condemnare poterit: et tandem, Quis nos separabit aut avellet a Deo? Ad plenitudinem et illud Antitheton pertinet, Non pepercit filio, sed tradidit eum in mortem, addens finem, Pro nobis. Sic quoque recenset omnia ordine, filium esse datum, esse mortuum, esse resuscitatum, sedere ad dextram patris, et denique intercedere pro nobis: ubi quasi totam vitam et functionem Christi complectitur. Sic statim


178. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1042 | Paragraph | SubSect | Section]

et urget sequentibus esse profundam, esse inscrutabilem ac impervestigabilem, neminemque eam pernovisse. Item illam copiosam et quasi redundantem descriptionem officii Christiani hominis erga proximum: quae habetur Rom. 12. Ad plenitudinem simul et vehementiam etiam illud exemplum pertinet 1 Cor. 4. a principio 7 versus, usque ad finem 13: Quis te diiudicat? Quid habes quod non accepisti, etc. Iam saturati estis, etc. de quo in capite de Vehementia aut δεινώσει plura. Eiusdem schematis


179. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1075 | Paragraph | SubSect | Section]

Achab dici potest doluisse et luxisse ob imminentem calamitatem magis, quam ob pietatem. Ad eiusmodi ieiunium invitat Ieremias reginam Ierosolymitanam cap. 13, et Moabitas cap. 48. Caeterum religiosum ieiunium appellamus, quod ad religionem ac cultum Dei pertinet. Recte autem dividi potest in Pium et Hypocriticum. Pium (de quo praecipue disputavimus tota hac tractatione) est afflictio corporis orta ex dolore animi fracti, contriti et moerentis propter admissa peccata, et Deum offensum: quam sequitur fides remissionem peccatorum postulans. Eius


180. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1087 | Paragraph | SubSect | Section]

de te sentias, quam tuae virtutes mereantur. Sic cum dicit diva Virgo, Respexit humilitatem ancillae suae: isti putant, eam praedicare suam quandi eximiam virtutem, qua meruerit fieri mater Domini, cum ea Dei ingentem bonitatem celebret, qui suam vilitatem clementer respexerit. 37 Pertinet et hoc ed extenuationem gratiae, et virtutum ac meritorum humanorum amplificationem, quod quidam novi hominis praestantiam nimium exaggerant. Gravis enim plane error fuit apud Papistas de perfecta renascentia pii hominis, et quod reliquiae peccati in novo homine aut concupiscentia non sint


181. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1088 | Paragraph | SubSect | Section]

quod nobiscum circumferimus: sed de quotidiana condonatione, quoties per Christum ad thronum gratiae confugimus, ibique nobis mediatoris nostri persolutionem imputari et applicari flagitamus. Huc etiam pertinet gravissima illa quaestio, quomodo per fidem iustificemur, non scilicet ita, ut postquam semel promissionibus Dei assensi sumus, perpetuo porro in hac immunda vita pro iustis habeamur: sed tantum quatenus subinde hac mendica manu fidei una cum mediatore ad thronum gratiae patris confugimus,


182. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1090 | Paragraph | SubSect | Section]

perinde ac si valde perfecta et praeclarissime peracta catorthomata essent, nihilque eis prorsus deesset. In hac sane iustificatione aut Dei approbatione ita diligimur nos ac nostra opera in dilecto filio, ut etiam operum nostrorum crebro ratio habeatur, eaque non parum laudentur. Huc pertinet illud: Iustus est qui facit iustitiam. Et: Attendite ne faciatis iustitiam vestram coram hominibus. Huc pertinet infusa aut donata iustitia cum suis effectibus aut fructibus, ad quos nos in Christo conditi sumus, ut ambulemus in eis. Ad hanc approbationem aut iustificationem


183. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1090 | Paragraph | SubSect | Section]

In hac sane iustificatione aut Dei approbatione ita diligimur nos ac nostra opera in dilecto filio, ut etiam operum nostrorum crebro ratio habeatur, eaque non parum laudentur. Huc pertinet illud: Iustus est qui facit iustitiam. Et: Attendite ne faciatis iustitiam vestram coram hominibus. Huc pertinet infusa aut donata iustitia cum suis effectibus aut fructibus, ad quos nos in Christo conditi sumus, ut ambulemus in eis. Ad hanc approbationem aut iustificationem referendae sunt omnes celebrationes iustitiae aut pietatis sanctorum, ut cum Zacharias et Elizabeth dicuntur iusti


184. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1114 | Paragraph | SubSect | Section]

et Paulus de comitante petra agens affirmat) qui suo tempore erat futurus homo et mediator. Satis ergo clare etiam hoc ipso testimonio, ista tanta potentia aut beneficium propitiationis a sacrificiis ad illam ipsam divinitatis personam eos ducentem et liberantem transfertur. 13 Eôdem pertinet, quod et Moses quaesiturus illorum ingentium peccatorum apostasiae et idololatriae populi expiationem, non ad sacrificia confugit, aut in illis eam vestigat: sed apud Deum eam quaerit. Locus insignis est Exod. 34, ubi pleniorem Dei cognitionem suppliciter orans, hoc ipsum cognoscit, quod


185. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1155 | Paragraph | SubSect | Section]

post illud tempus corporalis praesentiae filii nati, poterant eum coram audire. Audiri eum ergo, pater in scriptis, concionibus ac sermonibus suis voluit, quos post se fideliter conservari, quin et omnibus temporibus doceri ac explicari, immensa bonitate providentiaque curavit. Eodem pertinet, quod et ipse filius toties nobis sermones ac doctrinam suam commendat: ut cum dicit, illos demum fore beatos, qui audiant et custodiant verbum Dei: cumque se cum talibus una et patrem familiarem et salutarem mansionem facturum benignissime pollicetur. Potissimum autem illis hoc tantum


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.