Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: pertinet

Your search found 309 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 92-140:


92. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

Psalm. 65. De homine, quod a Deo accingatur fortitudine, Psalm. 18. De muliere industria, Proverb. 31. Debiles accincti sunt robore: 1. Sam. 2. id est, robusti facti sunt. Ratio locutionis est, sive quia cingulum confirmat vires corporis, praesertim latum et attractum: sive etiam, quia pertinet ad instrumenta bellica. Allusio ergo est ad accinctionem gladii. quasi diceretur: Deus non tam armis, quam fortitudine et victoria suos milites accingit. Vide infra CINGULUM. ACCIPERE IN


93. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

pectore eum amare. ut Genes. 34, Adhaesit anima eius in Dina. 1. Sam. 18, Conglutinata est anima Ionathae cum David. Et contra, recedere animam alicuius ab alio: Ieremiae 6. Ezech. 23, id est, desinere amare eum. Sexto, pro corpore vivo, aut pro homine, sed potissimum ratione corporis. Huc pertinet phrasis illa, Affligere animam, Psalm. 38. Isaiae 58. Levit. 26 ac Deuteronom. 28, Dabit tibi Deus consumptionem oculorum, et tabescentiam animae. Anima pro victu, Isaia 58. Si protuleris famelico animam tuam, et animam afflictam saturaveris. Quandoque accipitur pro pignore, pro


94. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 46 | Paragraph | SubSect | Section]

εἰς, in istis omnibus finalem (quam vocant) causam designet. Baptizari aqua, sive ἐν ὕδατι, id est, in aqua, nihil aliud quam aqua immergi declarat: quae est externa Baptismi caeremonia. Baptizari autem Spiritu, alio pertinet: nempe ad Spiritus S. dona, quibus fideles caelitus visibili signo imbuebantur, interdum ante Baptismum aquae, ut ex Cornelii historia apparet: interdum post Baptismum, ut istis accidit, de quibus hic agitur. Ex his autem diligenter consideratis, hoc quoque efficitur, Baptismatis vocabulum


95. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

praesertim novi Testamenti, quod ad Meschiam attinet, hic est. Maior: Quicunque vir habuerit hasce et illas notas in veteris Testamenti promissionibus descriptas, erit verus Meschias. Huc pertinent prophetiae veteris Testamenti. Minor: IESUS habet omnes illas notas aut circumstantias. Huc pertinet tota historia Evangelistarum. Conclusio: Igitur IESUS est Meschias. Haec est totius Scripturae summa, et primarius syllogismus, praesertim novi Testamenti. Operaeprecium fuerit etiam rudiores monere, quomodo Christus sit rex et sacerdos: quod compendio fiet, ne extra nostrum institutum


96. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 72 | Paragraph | SubSect | Section]

distincta et subsistens persona a patre. Loca superius annotata sunt. Vocantur autem et credentes in Christum, filii Dei: verum longe alia ratione, nempe adoptione, gratia ac remissione peccatorum propter Christum. Ioh. 1. Dedit eis potestatem filios Dei fieri, qui credunt in nomen eius. Et huc pertinet illa periphrasis filii Dei Ioh. 1. Unigenitus qui est in sinu patris. Non enim plures habet filios consubstantiales Deus pater, quam hunc unum. Estque in sinu patris, hoc est ὁμοούσιος. Forte etiam in sinu patris significat, charissimum Dei


97. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 136 | Paragraph | SubSect | Section]

ibi de simplici institutione, sed de ipsa reali beatificatione agitur. Hic Hebraismus plane creber est in Sacris literis, ut Docere dicatur Deus aliquem bona, cum ei illa largitur: et ille vicissim Discere aut cognoscere, cum ea percipit. Tale et illud est; Quis ostendet nobis bona? Pertinet hic totus Hebraismus ad Regulam de Verbis noticiae pro realibus positis. ut modo dixi. Docere etiam, castigare aut punire videtur significare. Iud. 8 Spinis et tribulis docuit, aut scire fecit cives Suchot. pro, punivit. Sic ferme Germanicum fuelen /


98. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 177 | Paragraph | SubSect | Section]

et Genesis 6, cum Moyses inquit, Figmentum cogitationum, videtur indicare motus ac cogitationes, et omnia molimina cordis. Quia sicut figulus singit varias species vasorum, ita cor humanum varias formas cogitationum fingit, sive quod attinet ad noticiam ac speculationem, sive quod ad res agendas pertinet. Illa igitur ipsa initia rerum, cognitionis et actionum, dicit Scriptura esse mala: ad quod Figmenti vocabulum et totum dictum videtur Christus respexisse, cum dicit, Excorde exire ea quae inquinent hominem, ibi esse illam pestilentem pessimi figuli officinam. Huic vero significationi


99. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 178 | Paragraph | SubSect | Section]

et filios virorum faciunt, quod hi sint nobiliores, illi vero plebeii. Psalmo 89. Audite etiam filii hominum, etiam filii viri, pariter dives et pauper. Videntur ei idem esse filii viri, quod divites: et filii hominum, quod pauperes. Dicitur quoque aliquid alicuius filius, quod quoquo modo eo pertinet ac facit, aut ab altero servatur, iuvatur, aut etiam ab eo possidetur. ut, Filii seculi, filii lucis, filii regni. Sapientiores sunt filii seculi, filiis lucis: Lucae 16. Filios seculi Christus vocat eos, qui de numero corruptorum et incredulorum sunt: quia huius seculi mores, vitam,


100. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 178 | Paragraph | SubSect | Section]

iugo: id est, qui nullo iure, iustitia aut ratione regi vult, aut cuique legi subiici ac obedire sustinet. Filii iniquitatis, Psalmo 89 pro iniquis. Filii regni, qui (teste Christo) tributum dare non debent, sunt non tantum liberi regum, seu ad quos quoquo modo regnum pertinet, ut ad Christum regnum Iudaicum: sed etiam ministri regum. Matthaei octavo: Filii regni eiicientur in tenebras, in aeternum exitium: ii sunt, qui ad accipiendum regnum caelorum erant vocati, ut sunt Iudaei item vere pii. Matthaei decimotertio: Bonum semel sunt filii regni. Filii


101. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 178 | Paragraph | SubSect | Section]

magistratu existentes aut vectos, nempe ducem Iosuam, et summum sacerdotem Zorobabel. Filius areae: Isaias 21 cap. vocat Babyloniae filium areae, propterea quod perinde poenis triturabitur et affligetur, ut frumentum. Nec tamen tantum eius rei dicitur aliquis filius, ad quam ille pertinet: sed etiam vicissim eius rei quae ad eum pertinet. ut filius pacis, Lucae decimo filius prophetarum ac testamenti, Actorum tertio: id est, cui debentur prophetiae ac testamenta. Sic forte et filius perditionis, ac mortis. Filii lucis, filii Dei, et contrâ filii tenebrarum,


102. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 178 | Paragraph | SubSect | Section]

et summum sacerdotem Zorobabel. Filius areae: Isaias 21 cap. vocat Babyloniae filium areae, propterea quod perinde poenis triturabitur et affligetur, ut frumentum. Nec tamen tantum eius rei dicitur aliquis filius, ad quam ille pertinet: sed etiam vicissim eius rei quae ad eum pertinet. ut filius pacis, Lucae decimo filius prophetarum ac testamenti, Actorum tertio: id est, cui debentur prophetiae ac testamenta. Sic forte et filius perditionis, ac mortis. Filii lucis, filii Dei, et contrâ filii tenebrarum, et filii noctis, similes phrases sunt.


103. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 197 | Paragraph | SubSect | Section]

creberrime autem in hoc Hebraismo, praesertim in Psalmis, reperitur. Alii idiotismi a convenientia pluviae et graminis ducuntur. Sic Moyses perinde cupit feliciter ac utiliter doctrinam suam ab auditoribus audiri, sicut gramen excipit feliciter foecundam pluviam. Foenum aut gramen vecti, pertinet etiam ad superioris generis Hebraismos. Sic enim petit Psaltes Psalm. 129, ut impii fiant sicut gramen tecti, quod priusquam evellatur, exarescat, sole nimirum ardentiore urente, et gramine tecti carente profunditate radicum, ac sufficiente humiditate. Sic enim vult subita et ante ac


104. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

dicit Deus Ier. 32 pro, infinitum esse. Videtur tamen simul etiam dominium significare: sicut Christus dicitur ascendisse supra omnes caelos, ut omnia impleret. s. sua maiestate ac potentia. Plenitudo alicuius rei, est id quod ea continetur, aut quod ad eam quasi replendam ac exornandam pertinet. ut in Psal. habetur: Terra autem plenitudo eius. de qua loquutione in voce Plenitudinis. Implere alicuius faciem ignominia, est, eum plane confundere, aut pudefacere. Impleri agnitione Dei, Col. 1 item Impleri Spiritu S. Luc. 2. item in Actis, Vir plenus spiritu.


105. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 232 | Paragraph | SubSect | Section]

aut in Christo, ac quod attinet ad Christum. Galatis 5. In Christo neque circum cisio aliquid valet, neque praeputium. id est, quoad attinet ad Christum, aut Christianismum. 1. Corint. 3. Loquutus sum vobis ut carnallibus, ut infantibus in Christo. id est, quatenus ad Christianismum pertinet infantibus. 1. Corinth. 4. In Christo ego vos genui, etiamsi innumeros paedagogos habeatis in Christo. Rom. 12. Multi unum corpus sumus in Christo. id est, quoad Christum, aut Christianismum attinet. Nonnunquam In Evangelio aut ministerio notat. Roman 16 bis est Meos


106. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

ibidem a socero monetur, ut constituat iudices, qui iudicent populum. Sic Psal. 1. Non consurgent impii in iudicio. i. non dominabuntur, ut aliqui exponunt: vel potius, Deo eos iudicante peribunt. Septimo, significat executionem, quoniam ea vel maxime ad iudicem pertinet et primum quidem in bonam partem. Sic dicunt nuncii Evangelizantes Davidi victoriam de Absalone, Dominus te iudicavit de hostib. tuis: 2. Sam. 18. Et Psal. 35. 43. Iudica me Domine, et age causam meam contra gentem non sanctam, ab homine iniquo et doloso eripe me. Gen.


107. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsos. Monstrata ergo quaestione ac dubio nodo, reliquum est ut eum Paulus suo ancipiti gladio secet, nosque doceat quid ipse vocet iustitiam Christi, qua iustificemur formaliter, aut ut ipsa re praesenti: num ipsammet obedientiam aut passionem Christi, aut quidpiam diversum inde nobis proveniens. Pertinet enim et hoc ad intelligendam phrasin Paulinam vel maxime. Is ergo in sua praecipua Epistola, primarioque eius loco, nempe capite tertio, ubi maxime de vera Christi iustitia, qua iustificamur, agit, diligenter exponens omnes nostrae iustitiae ac iustificationis causas, ostendit nostram


108. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 285 | Paragraph | SubSect | Section]

Ita ubi eadem plane ignoratur, non tamen data opera (sicut Deus dicit, tam multa millia esse in Ninive, eorum qui nequeant discernere inter dextram et sinistram:) ibi minus grave est peccatum, contra eam aliquid egisse: ideoque servus [?: ] ignorantiam peccans, minus vapulabit. Huc pertinet disputatio, quatenus ignorantia excu set peccatum. Ergo contra ubi est lex, et quidem nota, tanto maius et intolerabilius est regnum peccati. Verum Paulus in hisce tribus dictis loquitur potissimum de agnitione peccati, de eius vexatione conscientiae, et irritatione pravarum


109. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 299 | Paragraph | SubSect | Section]

et rerum, si cum iudicio legantur, nonnihil facere possunt, ea quoque hic adscribemus. Quid voces PERMITTERE, INDULGERE et DISPENSARE significent. ¶ Aliquando autem, et quidem saepius, concedere significat, tolerare, sinere, non impedire. Haec sane significatio huc demum pertinet, siquidem hoc modo permittit Deus, permittit homo, permittit lex divina, permittit lex humana. Deus sane, tametsi prohibuerit mala, praeceperit bona, consuluerit meliora, multa tamen misericorditer, plura longanimiter, nonnulla aegre et non sine magna indignatione permittit: mala quidem


110. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 303 | Paragraph | SubSect | Section]

facile commoveamur, neque rapiamur ad vindictae cupiditatem. Longanimitas propius exprimit Graecam vocem, quam magnanimitas: et tamen aliud est longus animus, quam lenis, et lentus ad iram. Patientia recte habebat, nisi quod anceps est, et saepius ad tolerantiam corporis quam ad animi lenitatem pertinet. Alius quidam super 18. Caput Matth. inquit: Differ iram erga me, μακροθύμησιν ἐπὶ ἐμοὶ, Θυμὸς hoc loco iram significat, et quidem praecipitem, quam Galenus proprie ὀξυθυμίαν


111. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 317 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam alii ab eis inficiantur. De variis speciebus, aut etiam incremento peccatorum dicit Hierem. cap. 9. Egressi sunt de malo in malum. pro, ex alio peccato in aliud, aut etiam subinde ad maiora peccata proruperunt, subinde deteriores facti sunt. Ad hanc significationem mali culpae pertinet etiam, quod diabolus per excellentiam malus vocatur: quod admodum crebro, praesertim in novo Testamento, fit. Faciamus mala ut veniant bona, Rom. 3, est vox impiorum, calumniantium doctrina gratiae, qua et hodie impii utuntur: quasi Paulus docuerit, et nos doceamus, peccandum esse, ut


112. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 343 | Paragraph | SubSect | Section]

eiusque spuriorum accidit. Papistae dicunt, Antichristum esse aboliturum ad tempus eorum Missam, et id contendunt esse iuge sacrificium. Verûm id non est possibile fieri, cum sacrificuli queant singuli in suis angulis, clam suas missas murmurare. Proculdubio autem ad praedicationem verbi Dei pertinet, quod sola ea facit vigere ac celebrari illud vere iuge ordinarium ac perpetuum sacrificium inde ab initio mactati agni Dei, quod semper a condito mundo valuit, et valebit in perpetuum. Est vero praedicatio verbi Dei vel maxime tali casui aut calamitati obnoxia, quia et erroribus


113. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 359 | Paragraph | SubSect | Section]

et ipsa quoque rerum natura non filiis Dei, sed vanitati servire coepit: sic contra instauratis per Christum omnibus, natura et vanitate liberabitur, et genus humanum plene in possessionem pristinam mundi restituetur. Quo mundo quomodo simus fruituri aut non, nihil hic attinet disputare. Certe huc pertinet, quod toties nobis promittitur, nos totum mundum iudicaturos: 1. Corinthiorum 6. Et quod Apostoli se debunt super duodecim thronis, iudicantes: et quod, qui filium nobis largitus est, largietur omnia. Item quod, sicut Christus haereditabit omnia, ita et nos erimus eius cohaeredes. Item,


114. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 368 | Paragraph | SubSect | Section]

ab aeterno fuit: ut Deus est unus essentia, trinus personis, bonus, iustus, sapiens et omnipotens, etc. Vel quia sic simpliciter ac sine exceptione, aut libertatis concessione ordinavit: ut, mundum esse talem, ex talibus partibus constare: sic caelum moveri, tales esse creaturas. Quo pertinet etiam coniunctio generum, specierum propriorum, et similium: ut, ignis urit, aqua humectat, gelu est frigidum, omnia animantia procreant, omnes creaturae aliquas vires ac munia seu opera functionesve habent, omnia gravia tendunt deorsum, omnia levia sursum, etc. Homo et angeli


115. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 368 | Paragraph | SubSect | Section]

enim a Deo sunt initio condita, sine omni exceptione naturali, aut libera electione. Quod adiicio, propter liberam electionem Satanae et hominis, qui sponte a Deo, a veritate, iustitia et vita, suaque prima natura recesserunt. Neque enim fuerunt initio sic prorsus immutabiliter conditi. Huc igitur pertinet necessarium aeternum physicum, et quod vocant definitionis. Quae necessitas nihilominus Deo suam superioritatem non adimit, qui sistit aut retrahit solem, et impedit ignem ne urat: sed ut ab eo venit, ita quoque ex eiusdem arbitrio nutuque dependet: sed ratione communis cursus nobisque


116. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 386 | Paragraph | SubSect | Section]

abluendo, et super nivem dealbando. Ex hac [?: s- ] induitione, quam in hac vita omnino fieri necesse est, dependet illa vitae aeternae superinduitio. Neque tamen [?: ] gamus, simul omnes salvandos in hac quoque vita [?: ] spiritum renovari. Huc aliquo modo pertinet, [?: ] Christus angelo aut Ecclesiae Laodicensi, securo [?: ] menti de suis donis ac operibus, et glorianti quod [?: ] dives, ac nullius indigeat, obiicit, quod sit revera pauper ac nudus: iubetque eum a se petere aurum, et [?: ]


117. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 390 | Paragraph | SubSect | Section]

in eoque solo acquiescat. Servire in oblatione, Isaiae 43, Non feci te servire in oblatione Mincha, neque laborare te feci in thure. Negat ibi Deus, se ulla magna ac eximia bona munera aut sacrificia accipere ab Israelitis, sed potius ingens onus peccatorum ipsorum ab eis in sese recipere. Pertinet autem hoc proprie ad filium Dei, nostris peccatis oneratum et obrutum. Irritationem oblationis alicubi ponere, Ezech 20. pro, offerre oblationem irritantem Deum: quia in loco illegitimo sua sacrificia offerebant. Sic et Isaiae 66 dicit Deus, sibi perinde esse odiosas eorum oblationes,


118. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 392 | Paragraph | SubSect | Section]

capite tertio imprecatur suae diei, qua natus est, ut obscuretur ac obtenebretur: imo ut evanescat etiam ex suo mense, vel aboleatur ac tollatur. Obscurentur oculi eorum, et lumbos eorum fac iugiter nutare: orat David Psalmo sexagesimonono contra persequutores. Sed proprie Psalmus ad Meschiam pertinet: unde et recte Paulus ad spiritualem excaecationem Iudaeorum accommodat, Romanorum undecimo. Obscura terrae Psalmo septuagesimo quarto, aliqui de carceribus, in quibus impii tyranni pios includunt, accipiunt. in quit enim Psaltes: Respice ad foedus, quoniam repleta sunt obscura terrae,


119. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 412 | Paragraph | SubSect | Section]

commodi gratia, nequaquam Deus promovit. Secundo, observetur et illud in in hoc dicto, quod licet ita videatur sonare, quasi [?: persequu- ] res sciverint Dei ordinationem ac consilium, idque exequi stu duerint, et ad id convenerint ac conspiraverint: tamen id solum ad ipsum factum pertinet, non ad illam circumstantiam divinae ordinationis: diciturque id ratione Apostoli, qui solus perspexit illos sceleratos homines inscios, aut per ignorantiam et quasi invitos, voluntatem Dei exe quutos esse. Sensus ergo est, q. d. Apostolus: Persequutores nefario animo conspirarunt in necem


120. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 425 | Paragraph | SubSect | Section]

in Iehova. pro, Iehova, eiusque religio, providentia ac beneficia, nihil ad vos pertinent. 2. Sam. 20, Non est nobis pars in Davide: id est, nihil ad nos David, eiusue imperium. Act. 8, Non est tibi pars, neque sors in verbo hoc. id est, Simon mage nihil ad te Evangelium et regnum caelorum pertinet, cum tuum cor non sit rectum coram Domino. Apoc. 20. Beatus et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima: in hoc non habebit potestatem mors secunda. Et mox sequenti: Pars eorum erit in stagno. id est, felix ille, qui in hac vita liberabitur morte spirituali per redemptorem


121. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 435 | Paragraph | SubSect | Section]

ἀπροσδιόνυσος. Alii ergo de secundo genere pacis haec accipiunt, et legunt ἔχωμεν habeamus: quasi nos fide iustificatos Paulus ad mutuam pacem colendam hortetur, quae etiam interpretatio ad scopum Apostoli non pertinet. Superest tertia concordiae species, quum quispiam animi tranquillitate fruitur: quae rursus accurata distinctione indiget. Triplex enim est in homine dissidium, nempe et perturbationum animi adversus rationem (cuius mali neque quae sit origo, neque quod sit [?:-medium ] ,


122. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 455 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquam occultam causam habere possit, iniusta autem nequaquam esse possit. PERTINEO verbum nihil ferme obscuritatis in Sacris literis habet, nisi quod Vulgata versio aliquoties Graecum οὐ μέλει σοι, Non est tibi curae, male vertit, Non pertinet. ut Marci 4. Magister, non pertinet ad te quod perimus? et Iohannis decimo: Mercenario non pertinet de ovibus: cum vertendum fuisset, Non est curae de ovibus. Sic mox12, Ad Iudam non pertinebat de pauperibus: id est, simulabat Iudas se curâ pauperum contradicere profusioni tam


123. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 455 | Paragraph | SubSect | Section]

iniusta autem nequaquam esse possit. PERTINEO verbum nihil ferme obscuritatis in Sacris literis habet, nisi quod Vulgata versio aliquoties Graecum οὐ μέλει σοι, Non est tibi curae, male vertit, Non pertinet. ut Marci 4. Magister, non pertinet ad te quod perimus? et Iohannis decimo: Mercenario non pertinet de ovibus: cum vertendum fuisset, Non est curae de ovibus. Sic mox12, Ad Iudam non pertinebat de pauperibus: id est, simulabat Iudas se curâ pauperum contradicere profusioni tam preciosi unguenti, cum id studio proprii


124. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 455 | Paragraph | SubSect | Section]

ferme obscuritatis in Sacris literis habet, nisi quod Vulgata versio aliquoties Graecum οὐ μέλει σοι, Non est tibi curae, male vertit, Non pertinet. ut Marci 4. Magister, non pertinet ad te quod perimus? et Iohannis decimo: Mercenario non pertinet de ovibus: cum vertendum fuisset, Non est curae de ovibus. Sic mox12, Ad Iudam non pertinebat de pauperibus: id est, simulabat Iudas se curâ pauperum contradicere profusioni tam preciosi unguenti, cum id studio proprii lucri aut furandi fecerit. PERTINGO. Pertingat culmen


125. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 456 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam distorquere ac obliquare recta: fieri potest ut sicut ligna, hastilia, trabes, mali, antennae et similia, si recta sint, prosint: sin obliqua, inutilia fiant: ita et in omnibus linguis, quae probantur, recta esse dicuntur: et contra, incurvitas et obliquitas vituperium significat. Huc pertinet etiam locutio ac res ipsa, quod Diabolus dicitur [?: ] Tortuosus semper. Et fabula veterum de pugna cancri et serpentis: qui cum cancrum multiplicibus gyris et ambagibus capere, implicare et illaqueare conatus fuisset, tandem forcipe cancri circa guttur correptus et


126. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 462 | Paragraph | SubSect | Section]

terram. Tametsi et sic ad verbum eum textum recte accipere possis, quod plenitudo terrae: id est, quicquid est in orbe terrarum, glorificet suo modo Deum, testeturque eius omnipotentiam, bonitatem ac sapientiam. Rom. 1. ple nitudo maris, est, quicquid in mari agit, et ad illud quasi excolendum pertinet, sive pisces, sive littora portiis ac civitates, homines ac naves, sive denique (ut alii exponunt) ipsaemet insulae mare replentes. Isa. 42. [?: D- ] dentes in mare, et plenitudo eius: Insulae, et [?: hab- ] res earum ubi aliqui putant per posterius declarat illud


127. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 463 | Paragraph | SubSect | Section]

Galat. 3. Hinc etiam illud In Christo, to ties repetitum: quod multo expressius aliquid significat, quam Cum Christo vel Per Christum. Hinc factum, ut diceret Apostolus, se in Christo, et Christum in se vivere: Galat. 2. Hinc illa Christi vox, Saule Saule quid me persequeris? Quo etiam pertinet quod scriptum est 4 Coloss. 4. Hinc denique nostra spes omnis et consolatio proficiscitur, qui implet, τοῦ πληρουμένου. Chrysostomus passive accipit, ut sit sensus: Christum prorsus impleri in omnibus. id est, singulos fideles conferre


128. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 474 | Paragraph | SubSect | Section]

cum Hebraeis. pro, non solent, non volunt. Sic aliqui exponunt illud Marc. 6. Non potuit ibi multa miracula facere. tametsi suam emphasin habeat acceptum proprie. Dei enim potentia se quasi alligat ad fidem nostram, suamque potentiam aut impotentiam in nos transfert. nobisque imputat. Quo pertinet et illud dictum, Omnia sunt possibilia credenti. Supra autem in voce Impossibilis et Necessarii dixi, quod Impossibile aliquando significet rem difficilem, molesti, valde noxiam, aut â qua alioqui valde abhorremus. primae Iohan. 3: Qui natus est ex Deo, non potest peccare.


129. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 475 | Paragraph | SubSect | Section]

Regulis Universalib. dictum est. Quod porro saepe verba Hebraea, praesertim in futuro, complectantur in se vim verbi Possum, ut Proverb 20. Quis dicet, Mundus sum? id est, vere dicere poterit: in Regulis universalib. ostendi. tametsi haec locutionis vis etiam in aliis linguis reperiatur. Quo pertinet totus modus potentialis, de quo Grammatici disserunt. Dicere posse aliquid, alias idem est quod Ex animo dicere: alias idem, quod vere. 1 Cor. 12 Nemo potest dicere IESUM Dominum, nisi in Spiritu sancto. id est, ex animo aut toto pectore hoc nemo dixerit sine singulari motu ac


130. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 476 | Paragraph | SubSect | Section]

ac mandato faciens: ut, Puella ego dico tibi, surge. Neminem denique in faciem respiciens, et timens: non etiam curans quid contra Pharisaei et pontifices garriant aut ganniant, prohibeant aut mandent: cuius actionis cum potestate coniunctae aliquam speciem aut umbram expressis Lutherus. Huc etiam pertinet, quod supra exposui, Potens erat in opere et verbo. Sic Matthaei octavo, et Lucae septimo dicit Centurio, se esse sub aliena potestate, scilicet superioris magistratus, ut tribuni: et habere vicissim alios sub sua potestate, nempe decuriones et milites. Isaiae vigesimosecundo:


131. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 525 | Paragraph | SubSect | Section]

membra Ecclesiae. Regnum aliquando abusive significat quamcunque magnam vim aut potentiam. Virga rectitudinis, virga aut sceptrum regni tui: Psal. 45. id est, tu iuste regnas, aut imperas. Hoc dictum Epistola ad Hebraeos ad Christum applicat, ad quem proculdubio etiam totus Psalmus pertinet. Significat igitur, spiritualem gubernationem, qua peccatores salvos facit, rectissimam et laudatissimam esse. Apostoli Actor. 1 dicunt ad Christum, Num in hoc tempore restitues regnum Israel? Intelligunt illi quidem regnum Meschiae, sed somniabant fore terrenum regnum. Putabant enim.


132. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 538 | Paragraph | SubSect | Section]

frugum, et quod triticum rota trituretur: ubi illa longa similitudine ostendit, se modum ac moderationem adhibere in castigandis piis. Ezechielis primo describitur mirabilis et pene inexplicabilis visio quadrigae et rotarum, sicut et Danielis septimo: quae tractatio non proprie ad phrasin pertinet, sed ad rerum ipsarum tractationem. Lingua inflammat rotam nativitatis, Iacob tertio. id est, revolutionem vitae, aut totum cursum vitae. Lingua enim impiorum a satana inflammata ac instigata, et diabolico veneno infecta, omnia mendaciis, calumniis, sophismatibus, sycophantiis,


133. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 541 | Paragraph | SubSect | Section]

ad Hebraeos testatur. qui etiam ob suam aeternitatem, et quia fuit etiam rex iustitiae et pacis, et denique quia solus haec summa bona acquisivit, ideo dictus est sacerdos perpetuus, et secundum ordinem Melchisedec. de cuius persona ac officio non est nunc nostri instituti disserere. id enim pertinet ad rerum ipsarum tractationem. Illud vero cum primis observatu dignum est, quod Epistola ad Hebraeos affirmat, Leviticum sacerdotium fuisse typum Christi: ac in eum translatu esse, qui iam solus sacerdos sit in perpetuum id sacerdotium obtinens, nullumque amplius sacerdotem successorem


134. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 610 | Paragraph | SubSect | Section]

tempus, aliquando significat pro temporis ratione, vel ut tunc tempus ferebat. Romano: [?: ] . Adhuc enim existentibus nobis infirmis secundum tempus, Christus pro nobis est mortuus. ubi illud secundum tempus, ad nostrae infirmitatis tempus, non proprie ad Christi passuri horam pertinet. Sic [?: ] explicans inquit: Christus existentibus nobis [?: ] peccatoribus, pro nobis est mortuus: infirmi ergo peccatores, vel potius hostes Dei (ut


135. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 615 | Paragraph | SubSect | Section]

monuerim, et eventus sit tandem meo testimonio responsurus. Talis testificatio plenius describitur Deut. 32, et Psal. 50. Audi Israel, popule mi, et testabor tibi: Psal. 81. id est, serio temonebo de eo, quod ad meam gloriam et tuam salutem, temporariam ac aeternam pertinet. Sic Testificari aliquem, esse, in testem vocare, etiam Psal. 50 indicat. Audi Israel, et testificabor te: id est, testando et [?: prote-do ] ita te serio monebo, ut tutemet cogare confiteri, quod te satis serio monuerim, quodque tua propria culpa pereas. Sic


136. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 627 | Paragraph | SubSect | Section]

minuta sunt, deorsum per foramina excidant: contra, quae nimis levia et grandia, superius supernatent: sic et pii varie tentantur et concutiuntur, ut qui minus sinceri sunt, quosque Deus non custodierit potenter, excidant, et cedant in inpraedam volucribus et porcis: id est, diabolis. Hoc etiam pertinet ad illud: Circuit quaerens quem devoret. Psalm. septuagesimooctavo, Pluerat super eos Mam, et triticum caeli dederat eis, id est, de caelo veniens. Proverb. 27, In medio triticorum contusorum: pro, granorum tritici contusi. TRITURARE, pro punire ac perdere ponitur, ob


137. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 632 | Paragraph | SubSect | Section]

Nam tanto maiore ignominia affecturus adversarius, detegit faciem reo, eumque cogit spectare homines, et vultum eius omnibus patere. Huc pertinent publicae infamiae ac ignominiae, quae tanto sunt acerbiores et graviores, quanto magis rei propalam ab omnibus spectandi proponuntur. Huc pertinet historia Vitellii Caes. cui capto, et ad supplicium tracto, narrat Suetonius adversarios mento mucronem gladii subiecisse, ut cogeretur erecta facie homines spectare, et illis vicissim faciem visendam praebere. Accipio ergo tegmen oculorum metaphorice, pro defensione contra ignominiam. Sic


138. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 642 | Paragraph | SubSect | Section]

scelera passim et promiscue grassantur. In veritate, saepe idem valet quod vere aut verum. Matth. 22, Viam Dei in veritate doces: i. vere, aut veram. Sic Marc. 12. Magister in veritate dixisti. i. vere. Act. 10, In veritate deprehendo, quod Deus non sit acceptor personarum id est, vere. Pertinet hoc ad Hebraismum, quod nomen substantivum per praepositionem IN verbo aut nomini adiunctum vim adiectivi aut adverbii exprimat. Adorare in Spiritu et Veritate, Iohan. 4. est, colere Deum secundum veram religionem ac cognitionem, sincere ac ex animo, verisque, non hypocriticis cordis


139. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 651 | Paragraph | SubSect | Section]

ille genitivus significat possessorem, sicut et apud Latinos. Vir mortis non fuit tota familia patris mei, nisi viri mortis domino meo. Vir desideratum: Dan. 9. i. desideratus, qui ab aliis desideratur, aut in precio habetur, non vir cupiditates aut desiderus habens Vir domini: i. qui pertinet ad domum, aut possidetur a domo. Gen. 39. Nec esset quisquam in domo ex viris domus. Viri numeri: i. pauci, facile numerabiles Gen. 34. Vir Belial, idem quod filius Belial: Deut. 15. Sic egressi fuerint ex te viri Belial. Sic et Iudic. 19, illi qui concibutis interfecerunt


140. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 663 | Paragraph | SubSect | Section]

orantium. Dicitur in eodem sensu etiam homo hominis vocem audire, dum ei assentitur aut obedit. Exodi quarto: Ecce non credent mihi, nec audient vocem meam: sed dicent, Non apparuit tibi Dominus. Sic Deus Samueli inquit: Audi vocem populi in omnibus quae dicunt tibi. Ad hanc significationem pertinet, quod Christus [?: ] , oves suas audire vocem suam, et alienam non audire. Quae loquutio aliquoties repetitur Ioannis decimo et decimo octavo: Omnis qui est ex veritate, audet vocem meam. Vox clamantis in deserto, Isaiae quadragesimo, et Ioan. primo significat


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.