Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: italiam

Your search found 160 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 127-131:


127. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 46 | Paragraph | SubSect | Section]

constituebat, quibuscum tenere debuit ad facilitates accervandas. Quod autem confiniarios attinet: Hi a robota, decima, jure montano, contributione erant immunes, et dumtaxat propriis in regno bellare obligabantur, neque antiquitus extra Hungariae regnum educi potuerant, anno tamen 1741. ad Italiam, sed reginae sumptibus ire debebant, et postea in alias regiones. Isti in praesidiis vigilias non obibant, cum haec ipsis fidere tamquam schismaticis et instabilibus securum non videretur. Obibant tamen vigilias in limitibus, pagis, locis denique ubi ponendas putabat commendans vigilias.


128. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

regni congregatione Zagrabiae die 7. Septembris habita ultra descripta superius pag. 88. 1. Acta conferentiae Petoviensis quamvis nec relata nec improtocollata confirmantur articulo 14. 2.(Gaisrogh Essekinensis commendans.) In locum generalis Gvadagni ad Italiam translati comes generalis a Gaisrogh supremus armorum per Sclavoniam inferiorem praefectus et Essekinensis commendans publicatur. 3.(Miles eductus.) Ex castellis Posega, Pakracz et Mitrovicza praesidiarius miles educitur et iste evenit effectus commissionis supra


129. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 234 | Paragraph | SubSect | Section]

aliud notare non possumus, quam quae referri nobis audivimus. Ut autem cognosci valeat fundatius, rem altius accipere oportuit. Proinde teste Ughello: Italiae sacrae tom. 5. pg. 12. et 1079. apud Pichler Joseph. Alboino duce circa annum Christi 568. irrumpentibus in Italiam Longobardis, Paulinus, Aquilejae et consequenter totius Forojulii, Carniae et Carinthiae patriarcha, cum omni thesauro in vicinam Gradi insulam se recepit. Ubi ipse successoresque ejus, Probinus et Helias residebant. Circa 580. annum Helias a Pelagio papa breve accipit, ut sedes


130. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 252 | Paragraph | SubSect | Section]

4to. (Terraemotus varii in locis diversis.) Sub decursu banalis tabulae et sub Februarii mensis medium ob ingentces terraemotus, qui non tantum Ulisipponam in Portugallia destruxissent, sed ubique auditi fuere per Italiam, Germaniam, Galliam, Austriam, in Croatia quoque nostra frequentius, jussu aulae publicae eatenus preces sic institutae sunt, ut primo in cathedrali, tum apud Franciscanos, dein sanctum Marcum postea patres Capucinos, demum apud patres Jesuitas 40 horarum preces essent. In cathedrali ob


131. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 473 | Paragraph | SubSect | Section]

contingit in curia beneficium quodpiam, ad papam pertinere non solum confirmationem sed nominationem ipsam; qua de re Vienna 1749. constitutus occasione ea, dum episcopus Klein suum resignavisset Romae episcopatum, ego quoque summa approbatione scribere jussus fueram, evictumque, legem eam extra Italiam non obligare, ac vel maxime in Hungaria. Nunc an haec iterum inter aulam Viennensem et Romam curiam quaestio eruperit; aut qualiter sit determinata, ad me non pervenit. Dicebatur Zagrabiae, Clementem XIII. reginae scripsisse, quod, esto sui esset muneris nominare Segniensium episcopum, cum


Bibliographia locorum inventorum

Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.