Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: italiam

Your search found 160 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 54-86:


54. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 137 | Paragraph | Section]

aduersus ipsos Venetos nuper exorta: audiuerat enim Bazethes eos cum Gallis pace facta nouum foedus percussisse, atque Lodouici Sfortiae odio, per quem sane stetit, ne Veneti Pisis (ea est Ethruriae urbs) potirentur, Lodouicum Genebium seu Aurelianensem, Francorum regem, in Circumpadanam Italiam accire. Etenim Turcae, quamquam Venetos contemptui habebant, Gallorum tamen, quos nondum nouerant, arma haud paruifacere. Caeterum ne, dum ipse arma in Venetorum urbeis moueret, Hungarus occasionem secutus eius consilia turbaret, cum Vuladislauo Hungarorum rege, haud sane


55. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 138 | Paragraph | Section]

id factum esse consilio. Sed et quidam Christiani principes, ut fama est, occulte Venetum coquentes bellum Turcaica arma concitabant. Cuius quidem belli furia et fax erat Lodouicus Sforcia Maurus cognomento, Mediolanensium tyrannus, flagitiosus homo atque ad perturbandam Italiam natus. Nam societatem etiam cum Turca inierat, dum Venetos simul timet, simul eis tantum inuidet imperium. Zancanus, Venetorum ad Turcas legatus, infectis rebus uix reuertitur. Igitur ubi Veneti accepere, qui


56. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

publica munera demandabat) tantis saepe cogitationibus animum fatigasse dicitur, quonam modo sibi ac posteris regnum stabiliret, atque contra molem Venetae fortunae in dies magis, magisque crescentem sese redderet firmiorem. Is igitur, ratus adiuncta nouae affinitatis necessitudine sese in Italiam uiribus multo ualidiorem fore, Ioanni Galeacio, Mediolanensium duci, admodum puero, atque iccirco sub tutela Lodouici Sforciae patrui constituto, filiam despondet, Ferrando patre id magis improbante quam abnuente. Augurabatur enim, ut erat satis circumspectus, eam, ut euenit,


57. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 152 | Paragraph | SubSect | Section]

deturbare, propediem sentiet Alfonsus se et frustra id conatum esse, et igni ab se incenso eum ipsum primum conflagratum iri. Haud uana profecto Lodouicum locutum esse mox rei euentus comprobauit. Namque Alfonsus, parente morbo, quem animi aegritudine propter Gallorum in Italiam aduentum contraxerat, extincto, ubi regnum adeptus est, pessimo sane usus consilio, nullo quempiam ciuium suorum demeruit officio, cum multae ciuitates missis cum muneribus de more ad nouum regem oratoribus, non se quidem consueti aliqua tributi parte donari peterent,


58. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

dimittere. Huius regis auaritiae quum fama extra Italiae quoque fines uulgata esset, ferunt quendam Dalmatam, ut est ea gens in alienis rebus inquirendis natura paulo curiosior, ita de Alfonsi rebus sensisse: regem aut esse mente captum, aut propediem (iam enim de Gallorum in Italiam ingressu rumor spargebatur) regnum, ut euenit, fuga deserturum. Huic furori aliud insuper facinus, et periculo et scelere par addidit Alfonsus: nam quum ad capienda regni insignia pontificis Romani indigeret auctoritate ― est enim regnum Neapolitanum, ut etiam bona pars


59. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi ad oppugnandum hostem occasionem, et ipse socium se addit pontifici Neapolitanisque principibus ad euertendum Alfonsi regnum. Igitur pollicitus Francorum regi praeter ducenta millia aureorum nummum omnem suam operam se in expellendo e regno Alfonso nauaturum, persuasit ei ut in Italiam, deinde in regnum Neapolitanum cum exercitu ueniret. Qui quidem transmissis cum non mediocri manu Alpibus ubi Astam togatae Galliae oppidum ingressus est, promissum a Lodouico confestim accepit aurum, quo militibus numerato magnis itineribus per Ligusticum agrum Florentiam


60. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

nobilitatem in se, nescio stolidius, an sceleratius concitarunt, sibique infestam ita fecerunt, ut nulla unquam postea fideli societate una iungi potuerint. Galli enim eo iniquiore animo Venetorum iniuriam tulere, quia praeterquam quod sine ullo in Venetos maleficio iter per Italiam fecerant, non indicto de more bello praelio lacessiti fuerant, unde omnes cogitationes suas in ultionem iniuriae contulerunt, quam quum aliquandiu coxissent animis, tandem, ut suo loco demonstrabitur, per occasionem ea acerrime usi sunt. At Veneti, quibus sane mos est magis consilio quam


61. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

subacto Neapolitano regno uellet traicere in Graeciam, Turcarum praesidiis per illius orae loca dispositis facilius ab aditu arceretur; ad haec, quo Turcae nacti aliquando Italicae expeditionis opportunitatem commodius ac tutius ad occupandam Italiam copias traducerent, nullo hostili loco in Graecia, Macedonia atque Illyria relicto. Etenim praeterquam quod haec gens proferendis imperii finibus semper studet, malebat cum Gallis in Italia quam in Graecia rem gerere, propterea quod in aliena terra et uictoriam gloriosiorem


62. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 162 | Paragraph | SubSect | Section]

conuenerat, ut quotiescunque Venetam seu quampiam aliam Christianam nauim conspexisset, flamma ignis aut fumo signum aederet. Is itaque ac si non in diuino cultu, sed in specula ibi positus esset, ubi uidit Christianam triremem ad eam insulae regionem stare, quae Italiam spectat, signum Turcis e diuerso ab ea parte, qua insula in Turcaicam continentem uergit, ex composito reddidit, ne scelerati hominis proditio a Christianis deprehendi posset. Tres autem biremes Turcaicę, per id tempus Aulone forte emissae litori, cui Ceraunii montes incumbunt,


63. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 185 | Paragraph | SubSect | Section]

Romani uectigales partim a possessoribus pecunia emptas, partim uoluntaria deditione traditas in ditionem redegerunt. Quas sane urbes Caesar, Valentiniensium dux, homo omnibus sceleribus coopertus, atque ad perturbandam Italiam natus, ipsius Alexandri pontificis filius ex adulterio susceptus, ui tenuerat pulsis inde iustis possessoribus, mortuo deinde pontifice amiserat. Neque enim licet per leges uectigalem agrum auferri ab eo, qui conduxit, aut eius successore, quandiu uectigal pendatur. Et


64. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 190 | Paragraph | SubSect | Section]

ciuium suorum uoluntatem in pontificem inclinatam cognouit, fuga cum liberis suis elapso. Ferunt Bentiuolam patriam relinquentem dixisse: Quantum mutauerint mores suos Romani pontifices uel hoc exilium argumento erit. Diuus Gregorius, ne arma in Longobardos moueret passus est eos Italiam uexare, asserens se Dei timore ab armis arceri; Iulium uero pontificem exercitum per sese ad oppugnandam Bononiam, quod nemo unquam pontificum fecisset, duxisse. Quod ubi Venetis nuntiatum est, qui quidem malebant Bononiam a Bentiuola quam a Romano pontifice teneri, uocato in


65. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 191 | Paragraph | SubSect | Section]

habebatur, propterea quod ita Venetis, quas in Italia tenebant urbes, eripi uolebat, ut etiam a iure pontificis Francorumque imperio Italia eximeretur, atque imperator Alemanus, quem quidam Germani principes regem Romanum dictum in imperatorem Christiani exercitus designant, in sua ditione Italiam solus haberet. Vnde quidam Gallus, qui id temporis Mediolanensibus Francorum regis nomine praeerat, satis urbane in Maximilianum iocatus affirmauit illum ingentia infirmis manibus semper amplecti, atque ob id et pacis et belli iura confundere, nec pacta ulla seruare


66. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

ob id et pacis et belli iura confundere, nec pacta ulla seruare religione, aliisque, ne quid rei gerant, magis impedimento esse quam ipsum quicquam rege dignum gerere. Itaque Maximilianus contractis circiter decem millibus peditum equitumque in agro Tridentino consedit primo tempore Italiam ingressurus. Non enim deerant quidam Patauinorum, Vicentinorum, Veronensium, Taurisanorum, qui ei hanc expeditionem suscipiendam odio in Venetos ita suaderent, ut defectionem a Venetis pollicentes certam spem uictoriae ― adeo mortalibus fiduciam ira attollit ―


67. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

Taurisanorum, qui ei hanc expeditionem suscipiendam odio in Venetos ita suaderent, ut defectionem a Venetis pollicentes certam spem uictoriae ― adeo mortalibus fiduciam ira attollit ― augurarentur. Sed quoniam, quoad superatis Alpibus, quae Italos a Germanis dirimunt, in Italiam transcenderet, dissimulare bellum tutius uidebatur quam illud aperte indicere, seu uiribus suis, seu fidei illorum, qui eum in Italiam uocabant, diffisus misit ad Venetos nuntium se iter Romam habere, quo ibi a Romano pontifice imperii insignia de more acciperet; uelle sibi


68. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

spem uictoriae ― adeo mortalibus fiduciam ira attollit ― augurarentur. Sed quoniam, quoad superatis Alpibus, quae Italos a Germanis dirimunt, in Italiam transcenderet, dissimulare bellum tutius uidebatur quam illud aperte indicere, seu uiribus suis, seu fidei illorum, qui eum in Italiam uocabant, diffisus misit ad Venetos nuntium se iter Romam habere, quo ibi a Romano pontifice imperii insignia de more acciperet; uelle sibi Venetorum permissu liceret per agrum Venetae ditionis exercitum ducere. Veneti, ut qui in deliberando ad tutiora semper inclinant, uel


69. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

Maximiliani perspecto, respondent imperatorem multis militum copiis, quibuscum Romam iret, haud indigere, se paratos esse in eius gratiam, cum suo exercitu illum, quo uellet, deducere. Hoc nuntio ad Maximilianum remisso exercitum suum eo proficisci iubent, unde Germanos in Italiam irrupturos putabant. Maximilianus satis intelligens se suis artibus a Venetis peti, cum paucis equitibus e Tridento in Ulteriorem Alemaniam, relictis ibi castris, proficiscitur, quo maioribus copiis coactis rediret, Venetosque indicto bello urgeret. Videbatur enim illi iure imperatorio


70. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

imperio, eo quod haud recte de religione sentiret, ius Romani Imperii in Francos primum transtulerat, Luithprando Longobardorum rege Ecclesiam Romanam bello uastante, eo maxime tempore, quo ipse Leo urbem Constantinopolitanam aegre a Saracenis tutabatur, nec sese, nedum Italiam defendere poterat, licet mox, quum centum annos Romani nomen Imperii Franci obtinuissent, deficiente Caroli Magni genere in Lodouico, Lotharii filio, id ius in Germanos Leo Octauus, Romanus pontifex, contulerit. Quo quidem Germani nunc quoque utuntur, paruo admodum Christianae


71. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 193 | Paragraph | SubSect | Section]

maiestatem in ordinem coactam esse, mercatores imbelles ex argentaria officina ad imperia prodire, domi resides alienis oculis, alienis manibus in bello uti, regum ignauiam atque discordiam in consilio habere, hisque oscitantibus rerum potiri: itaque nisi Venetis mature occuratur, totam Italiam sub imperium eorum breui cessuram, atque infima summis aequatum iri. Lodouici Tuberonis Dalmatae abbatis Commentariorum de temporibus suis liber


72. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 194 | Paragraph | Section]

quam Francorum regem sibi adiungere, utpote eas uires allaturum quibus hostes haud quaquam pares essent futuri, ipsum imprimis regem ad hoc bellum suscipiendum enixe hortatus est, tametsi nolebat Venetorum opes ita frangi, ut externi reges Italiam sibi uendicarent. Vnde ferunt ipsum pontificem legato, quem ad regem Francorum, Lodouicum Duodecimum, misit, mandasse, ut apud illum ita perplexe uerba faceret, ut si rex, cuius solius uires, nempe uicini et ualidi regis, Veneti formidabant, aduersus communem hostem uictor extitisset, nihil


73. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

a Gallorum seruitute eam tutam liberamque redderet, quasi (ut plaerique falsa opinione ducti arbitrantur) omnes Christiani, sub quocunque hi coelo nati sint, non essent eiusdem ciuitatis ciues, referretque quidquam Germanus, Gallusue, an Hispanus Italiam teneat, modo illi rector non desit, qui una cum armis iustitiam colat, gentemque ingenio sane praestantem ac regionis felicitate fortunatam, sed seditionibus et desidia laborantem, et ob id imbellem atque opportunam externorum iniuriae, tueretur. Quo consilio capto pontifex omnia


74. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 203 | Paragraph | SubSect | Section]

sublata, ut a circumstantibus exaudiretur, Scribe , inquit, confestim regi tuo, ut, si ille regnum Neapolitanum retinere uelit, totis regni uiribus Romanam Ecclesiam aduersus Gallos iuuet. Nam horum alterutrum breui necessario euenturum esse, ut aut Galli Circumpadanam Italiam ab suo seruitio liberam omnino relinquant, aut mox Italiam una cum regno etiam Neapolitano uicto pontifice obtineant. Quae ubi rex Hispanus ex literis legati sui cognouit, nullo foederis ac socii regis respectu, ueluti equus oestro exagitatus regi Gallo, cuius


75. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 203 | Paragraph | SubSect | Section]

confestim regi tuo, ut, si ille regnum Neapolitanum retinere uelit, totis regni uiribus Romanam Ecclesiam aduersus Gallos iuuet. Nam horum alterutrum breui necessario euenturum esse, ut aut Galli Circumpadanam Italiam ab suo seruitio liberam omnino relinquant, aut mox Italiam una cum regno etiam Neapolitano uicto pontifice obtineant. Quae ubi rex Hispanus ex literis legati sui cognouit, nullo foederis ac socii regis respectu, ueluti equus oestro exagitatus regi Gallo, cuius sororis filiam in matrimonium duxerat, amicitiam renuntiat,


76. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

quam sinere regem Gallum, opibus Italiae adauctum, super caeteros reges eminere, inuidia, quae animum uehementer mordebat, hac honestatis specie obtecta. Eodem quoque tempore ad duodecim millia Heluetiorum a pontifice Venetisque mercede conducta in Circumpadanam Italiam cum filio Lodouici Mauri, cui Mediolanense imperium Gallorum rex paucis ante annis abstulerat, irrumpunt. Nec Morini et reliqui Belgae, qui nepoti Maximiliani tunc parebant, Britannusque rex ab hac coniuratione aduersus Gallos inita abfuere, quorum alter nepos ex


77. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 230 | Paragraph | SubSect | Section]

missus fuerit, onustum auro per omne nefas quaesito Romam regredi. Fatetur praeterea uanus homo, ut furorem suum, quo tantum Christiani sanguinis in Rauennati agro effusum est, excusaret, se nulla alia causa Gallis hostem fuisse, quam ut rebus Italicis consuleret, quum neminem fugeret Italiam sine rege armis ac magnis opibus instructo nequaquam posse foelicem esse, atque ob id maxime crebro turbari, ac plurimum tyrannide uexari, quia in multos esset principatus diuisa. Vnde recte Plato regem, Homerico more pastorem atque curatorem nominans, totius, si fieri posset,


78. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 231 | Paragraph | Section]

suis liber decimus Selynes Salomonem filium Amisiae satrapem declarat, naualia et armamentorium Perae construit; Turcae quidam praedatum egressi clade ab Hungaris accepta reuertuntur; Galli pace et societate cum Venetis inita Italiam denuo tentant. Selynes Othomanus fratribus ac propinquis, ut demonstratum est, interfectis Constantinopolim reuertitur. Inde filium Solomonem, decem et octo annos natum, satrapem Amysinum declaratum in destinatam dimisit prouinciam. Est enim mos apud


79. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 232 | Paragraph | Section]

sunt, commemoro, modo ea digna cognitu uideantur, ac si unius ciuitatis res perscriberem. Lodouicus Duodecimus, Francorum rex, existimans Iulii pontificis morte multum de hostium uiribus in Italia demptum esse, decem millia peditum cum quadringentis fraenatis equitibus in Italiam, Mediolanense imperium recuperaturus, misit, prius cum Venetis non modo pace composita, sed etiam societate inita, credens illorum auxiliis sibi adiunctis Alemanos atque Hispanos e Circumpadana Italia pelli posse. Et quo Venetis eximeret dubitationem se de pace ac


80. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 232 | Paragraph | SubSect | Section]

fugiunt; Germani Venetorum agrum misere diripiunt; Veneti pacem auro redimere statuunt, quam a Maximiliano uix impetrant; digressio auctoris politica, an mercatores et opifices agricolis praeferendi; Matthiae Hungariae regis de statu democratico indicium. Itaque Galli Italiam ingressi, quum accepissent Maximilianum, Lodouici Mauri filium, Nouariae moenibus cum ualido Alemanorum praesidio inclusum hostium aduentum opperiri, rati in illo corpore uictoriam suam positam esse, eo cum omni oppugnandae urbis apparatu contendunt.


81. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 233 | Paragraph | SubSect | Section]

censent, utpote qui ab utrisque pari iure tributum exigunt. Neque enim putant mercatorem et opificem anteire gradu aut dignitate agricultorem, quum illos eadem seruilia officia pares efficiant, nec ordine distinguant. Inde Italis nihil fere nobilitatis inesse gentes extra Italiam positae, quas uulgo Transmontanas appellant, existimant, propterea quod Itali, senatorii etiam ordinis homines, urbes promiscue cum opificibus incolunt, mercaturamque excaeptis Neapolitanis patriciis ut plurimum exercent, nec plebem cultoresque agrorum in potestate


82. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

subeundum erit: aut enim aliquid de finibus suis hosti obuiam non eundo deperdent, aut foedus conditionibus ab hoste latis inibunt. Quod si ― quam pestem Christus auertat ― usu uenerit, non modo ad Hungariam subigendam hostibus prope diem aditus patebit, sed etiam ad Italiam imperio Turcaico adiungendam gradus factus erit. Nam Turcae ita instituti sunt, Pater Beatissime, ut qui illis osculum obtulerit, eius nasum dentibus impetant. Nunc etiam Turca, quicquid terrarum est inter Sauum amnem et Adriaticum mare, nullo repugnante, si ad id


83. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

illi cunctantibus inopia stipendii Hungaris obstabit? Quibus regionibus subactis confestim arma Italiae inferet, finitima quaeque ditionis suae faciendo rerumque serie tractus iungendo. Nempe quum Arsia fluuius Illyricum ab agro Aquileiensi et Veneto dirimat, continens imperium usque ad Italiam, Inferiore Dalmatia in potestatem redacta, habebit. Quot autem dierum iter, ut omittam breuissimum e Macedonia in Italiam traiectum, inde Romam sit, in qua Vrbe templum Deo suo erigere Selynes, Salomonis pater, uouerat, per te ipsum, aut adhibito aliquo regionum ac locorum


84. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

quaeque ditionis suae faciendo rerumque serie tractus iungendo. Nempe quum Arsia fluuius Illyricum ab agro Aquileiensi et Veneto dirimat, continens imperium usque ad Italiam, Inferiore Dalmatia in potestatem redacta, habebit. Quot autem dierum iter, ut omittam breuissimum e Macedonia in Italiam traiectum, inde Romam sit, in qua Vrbe templum Deo suo erigere Selynes, Salomonis pater, uouerat, per te ipsum, aut adhibito aliquo regionum ac locorum prudente, considerato. Et quae dico, ex ore senatus Hungarici regisque Lodouici missa existimato. Qui quidem neque numero, neque robore


85. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

tranquilior fuerit, Hispanique ac Galli, quod propediem futurum est, inter se foedus inierint, curae nobis res Hungarica erit. Porro id temporis Romanus pontifex iusti exercitus auxilia aere suo conducta et Caroli Augusti copiis iungenda in Circumpadanam Italiam miserat, eo consilio, ut Galli, qui tunc Mediolanum tenebant, ex Italia eicerentur, filiusque Lodouici Mauri Sfortiae in auitum regnum restitueretur. Nam et Augustus, eundem belli titulum praetendens, aequum censebat pulso inde Gallo Sfortiam Mediolanum reducere. Plane iam solemne est


86. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

rem militarem attingere nefas sit, diuus Gregorius, doctrina simul et uitae sanctimonia in paucis clarus, testatur, qui ad Sabinianum Iadestinum antistitem, Italia bello Longobardorum ardente, scribens ita inquit: Nisi Deum timerem atque a caede hominum abhorrerem, non paterer Italiam a Longobardis uexari. Haud oblitus modestiae atque officii mei, pontificiaeue maiestatis, cuius sane auctoritate apud me nihil antiquius est, sed dolore amissi Tauruni haec de Romano pontifice liberius forsan, quam par esset, dixi. Ego enim ita opinor rem


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.