Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: adeo

Your search found 2166 occurrences

More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1693-1699:


1693. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xvii | Paragraph | Section]

si forte desint, nobis merito exprobrari non possunt, tertium potest; utpote quod in nostra manu, ac potestate sit positum: tamen ex omni scriptorum numero multo plures reperias, qui dicant sibi voluntatem, quam qui aut judicium, aut facultatem defuisse. Qui tamen ipse, quem fatentur, atque adeo interdum profitentur, voluntatis defectus, ut omni culpa vacare putetur, alii alias caussas plerumque parum probabiles afferre consueverunt. Poëtis quidem illud imprimis usitatum esse animadverti, ut languoris, ac desidiae suae hanc potissimum caussam fuisse dicant, quod illis defuerit


1694. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xx | Paragraph | Section]

profiteor abesse quam longissime. Primum igitur sic habeto: duo esse interpretandi genera, duas veluti scholas, sectasque interpretum. altera est eorum, qui verbum e verbo convertunt, singulas voces religiose, atque adeo superstitiose adnumerant, nihil eo, quo positum est loco, mutare audent, qui denique, sola, quam unam in ore habent, atque assidue depraedicant, fidei ratione contenti, omne praeterea ornamentum, omnem Latinae linguae concinnitatem, omnem aptae verborum collocationis venustatem aspernantur.


1695. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxi | Paragraph | Section]

sive poëtam ita fuerit interpretatus, ut non solum eadem, sed etiam eodem modo dixerit, Demonsthenica, ut ita loquar, Demonsthenice, Homerica Homerice. Atque hoc est alterum ex duobus illis, quae supra dixi, genus interpretandi, praeclarum sane, atque magnificum, verum adeo difficile, atque impeditum, ut multo sit minus operosum sua scribere, quam aliena hoc pacto interpretari. Verumtamen sic judico, aut abstinendum ab hujusmodi scriptoribus aliena lingua explicandis, aut, si eos explicare volumus, hoc omnino genere utendum esse, quod unum est


1696. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxiii | Paragraph | Section]

sic etiam in hoc interpretandi negotio, vidisse omnium optime quid fieri oporteret. Verum hoc tempore tantum est fastidium vetustatis, tanta novitatis veluti prurigo, ut multi a proposito sibi fine aberrare turpiter malint, quam usitatis antiquorum itineribus eodem pervenire. Qui hoc morbo, atque adeo hac insania laborant, sua instituta, suaque commenta sibi habeant, me hominem e veteri disciplina veterum institutis uti patiantur. Hos ego, optime Balthassar, qui mihi in humanioribus studiis, quod de Tiresia etiam apud inferos Homerus ait; soli sapere videntur,


1697. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxix | Paragraph | Section]

Achillis irae quam simillima:
Junonis gravis ira et inexsaturabile pectus. Irae videlicet magnitudinem, quae propter Latinae linguae egestatem uno verbo exprimi non poterat, pluribus verbis expressit. Vides igitur, me in primo Homeri versu, atque adeo in prima voce, nequaquam nimis liberum, sed fortasse nimis anxium fuisse. Eundem hunc versum Helius Eobanus Hessus ita convertit, ut mihi videatur, quasi dedita opera, in ipso aditu sui operis immoderatae libertatis exemplum posuisse. Scripsit enim:


1698. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxix | Paragraph | Section]


Ipsa dum pateat re tandem, verane Calchas
Vaticinans, an falsa canat. res cognita cunctis,
Quam memoro; testes cuncti, fatalia vitae
Queis nondum tristes ruperunt stamina Parcae. 5
Quippe olim, atque adeo nuper, cum se Aulide Grajae
Densarent puppes Priamo, Phrygibusque ferentes
Exitium; ad fontem fierent cum sacra virenti
Sub platano, purae qua sese illimis agebat
Rivus aquae; monstrum confestim apparuit


1699. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xlvi | Paragraph | SubSect | Section]

utriusque linguae ratio patitur, reddendas curent, studeantque iis potissimum et verbis et sententiis uti, quibus Poeta Graecus usus esset, si latine scribere instituisset. Quod quidem Interpreti nostro ita feliciter cessisse comperio, ut haec sua lucubratio superiores omnes versiones, atque adeo celeberrimam illam Helii Eobani Hessi multis nominibus superasse videatur. Quamobrem et doctissimo Auctori vehementer gratulandum arbitror, et immortales habendas gratias Principi praestantissimo BALTHASSARI ODESCHALCHIO, qui, ut est flagrantissimus optimarum artium et cultor et fautor, non


Bibliographia locorum inventorum

Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].


More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.