Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: adeo

Your search found 2166 occurrences

More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1948-1964:


1948. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

Hungarico iure recuperata quoad formam gubernii, et systema tricesimale his accensetur, provinciae hae minus felici solo atque Hungaria gaudent, et cum populatio in iis admodum increverit, necessariis pro sustentatione vitae productis aliunde egent. Opificia e converso fabricas et manufacturas adeo provexerunt, ut magna fabricatorum quantitas ipsis a domestica necessitate reliqua maneat, paucae tamen adhuc ex iis ad eum profectionis gradum perductae sunt, ut exterorum fabricatorum concurrentiam possint sustinere. Donec Gallicia provinciam Poloniae constituebat,


1949. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

intermedia aliqua Haereditaria provincia exteram regionem contingit, punctum. Haec est prima, licet admodum angusta porta, per quam quaestoribus Hungaris ad omnes, qui seu Nigrum seu Mediterraneum accolunt, populos, quin ad ipsum etiam oceanum adsitasque illi gentes adeoque in universum usque adeo orbem aditus patet. Cum tamen Hungaria per Mare Adriaticum Mediterraneo oceanoque propius iungatur, beneficium liberae huius navigationis potissimum ad Turcicas Mari Nigro adsitas provincias et Imperium Moscoviticum, cuius complures navigabiles fluvii in Mare Nigrum se exonerant, refertur.


1950. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

cum utroque loco, ubi Hungarica navigatio desinit, Carolostadio nempe et Kosztanicza connexuit. Caeterum Hungaria, licet hac parte omnibus exteris regionibus per mare adsita, nullam aliam cum iis commercialem relationem habet; quam eam, quae per stabilitos in Mediterraneo ipsoque usque adeo Oceano caesareos consules procurari potest. Nullus praeter Moscovitas et Turcas cum ulla alia gente commercialis tractatus existit; relictum sibi ipsi hac parte commercium unice ab industria mercatorum eorumque saepe timidis quandoque etiam male directis speculationibus pendet.


1951. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

ornatus, aut luxus obiecta, quae ex affluentibus per quaestum pecuniis comparantur, in nullam sumantur considerationem, cum tamen pecuniis et copiosior statarius ad omnem artis disciplinam formatus miles interteneri, et hic omnibus requisitis melius provideri, et arma, machinae totusque usque adeo apparatus bellicus perfici possit; ab eo, quem flos commercii habebat, gradu, ipsum etiam externae securitatis gradum metiendum esse facile adverterunt. Ab eo tempore nullum legislationibus populorum horum momentosius obiectum fuit quam commercium. Huc aula, huc natio omnis sua continuo studia


1952. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

mercatores non tantum in nundinis, sed alias etiam tantam sibi comparant quantitatem, qua adiacentem districtum providere possint. § LX. Minutioribus Norimbergensibus dictis, uti et iis, quae galanterie nuncupantur universisque isque adeo, quae extra Germanicas provincias elaborantur, fabricatis, donec etiam libera adhuc fuit eorum inductio, nullus ferme quaestor Hungaricus a prima manu se providebat. Primarii e depositoriis Viennensibus, secundarii mercatores potissimum in nundinis Pestiensibus, a Germanis


1953. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

solet, egeat provisione iam iidem mercatores in Iaurinensi etiam Comaromiensi et Strigoniensi comitatu frumentum per hebdomadales nundinas colligere et adverso Danubio promovere solent. Si maior adhuc sit necessitas, conquiritur frumentum in Vacziensibus et Pestiensibus nundinis totoque usque adeo comitatu Pestiensi et Cumania usque Bajam, quod oppidum est emporium frugum comitatus Bátsiensis. Si necessitas magis adhuc urgeat, successiva haec progressio usque Neoplantam quandoque usque Semlinum porrigitur. Instrumenta totius huius navigationis sunt nautae


1954. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

in suo deserto illocatur, ab ea, in possessione iam exstante una aliave deserta sessio impopulatur, et ideo de his etiam obiectis separatim agi debeat. Quod septemtrionalis Hungariae pars in systemate commercialis illius, quam § 15 stabilivimus, Regni divisionis, considerata adeo populo abundet, ut necessarium pro sustentatione vitae frumentum a meridionalibus comitatibus petere debeat. Cis-Danubiana interim in sensu eiusdem paragraphi considerata pauca quidem iam praedia contineat, vastissimas tamen adhuc habeat paludes Fertöienses, Balatonienses,


1955. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

tantum alimentationis statum habent, cruda etiam illa et pertinax gens Valachica merito referri potest. Licet enim hi, plerumque colonicales sessiones teneant, tamen seu naturali inclinatione seu animi depravatione ad desidiam quaeque huic iuncta sunt vitia: ebrietatem, furta et praedocinia adeo proclives sunt, ut propter malam sessionum suarum culturam inediae frequenter exponantur; numerosum hunc populum ad procurandam sibi maiori labore subsistentiam deducere eo magis interesset, quod loca plerumque habitet semota et montosa, ad quae difficilis est tempore famis commeatus


1956. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

malam sessionum suarum culturam inediae frequenter exponantur; numerosum hunc populum ad procurandam sibi maiori labore subsistentiam deducere eo magis interesset, quod loca plerumque habitet semota et montosa, ad quae difficilis est tempore famis commeatus convectio. Verum indoles gentis iam adeo est depravata, ut nulla ferme, nisi a futura generatione, si eadem in scholis nationalibus debite excolatur, emendatio sperari possit; hae autem propter incolarum paupertatem plane in Valachicis pagis difficillime induci possunt. Quare nationales scholas inter Valachos, sin secus, publicis


1957. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

in potestatem rebus suis libere utendi impingentes lege publica abolendos esse Deputatio arbitratur. DE VINEARUM CULTURA § CVI. Status culturae vinearum. In culturam vinearum genius populi Hungarici adeo propendet, ut has, ubi solum admittit, longe maiori studio atque agros colere; imo, si duo hi labores in contentionem veniant, hunc semper prae illo negligere soleat. Inde fit, ut in Hungaria tantum vini producatur, ut defectu distractionis externae resultans a moderato domestico usu quantitas


1958. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

quia aut nullus aut nonnisi excessuris utilitatem sumptibus parabilis accessus ad eas patet. Habet iterum alias, quae patent et tamen longe maiorem, quam usus proprietariorum ferat, lignorum quantitatem producunt. Habet e converso alias, quae sufficientibus quidem lignis provisae sunt, sed quarum adeo inordinatus fit usus, ut illic defectus lignorum intra paucum tempus iure praemetui possit. Habet denique vastas plagas; quae omni prorsus ligno sunt destitutae. De primi ordinis locis superflua est omnis cura, donec fortassis eas populatio propius attingat. Nam tum primum operae


1959. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

maxime idonea videbuntur media, proponenda descendatur; vulgare adhuc illud praeiudicium, quasi seu Quinque-Ecclesiensis seu Szegediensis seu quaecunque alia tabacca peculiari aliqua qualitate polleret, evellendum videtur, Hungariae solum demptis tantum frigidis et sabulosis locis producto huic adeo est favorabile, ut si idem semen eadem plane in diversis licet locis industria adhibeatur, eadem etiam ferme tabaccae qualitas sit proditura. Quare dum unius loci tabacca alteri praefertur, non ita intelligi debet, quasi prior ille locus aptiori pro tabacca solo gauderet, sed quod illic maior


1960. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

solo gauderet, sed quod illic maior iam industriae meliorque culturae species invaluerit. Luculentum eius rei exemplum editum est in campo Varasdinensi, qui antea pro colenda tabacca minime idoneus censebatur. In hoc enim homo Italus, sed rei huius apprime gnarus, sub defluo Americano bello adeo perfectam tabaccae speciem produxit, ut primam eius classem a 26, alteram a 15, ultimam a 9 florenis vendiderit deductisque omnibus notabilibus sane in eam rem factis expensis in singulo iugero 60 florenos lucri fecerit. His praemissis, ut utilissima post sericum producti huius cultura perfici


1961. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

producant, coepere aliqui equatiorum proprietarii grandiores exteros admissarios adhibere et in locum vagae, quae passim vigebat, equorum procreationis domesticum et regulare, quod de manu appellare solemus, caballarum admissionis institutum consectari. Verum industriam hanc pauci adeo adoptarunt, ut nec pro curribus domesticae nobilitatis maioris staturae equi haberi potuerint. Caeterum adhuc vagorum equatiorum usus viguit, adhuc minoris staturae equi procreabantur; interea aliae gentes suam equorum speciem iam in altiorem staturam provexerunt; interea non tantum


1962. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

temporibus eo semper impendantur. DE MELIORANDA OVIUM SPECIE § CXLVII. Originariae Hungariae oves crassam lanam producebant. Hungaria inde a primis temporibus ovibus abundavit; sed hae crassam adeo lanam proferebant, ut eius usus tantum in pannis inferioris sortis haberi potuerit. Ad corrigendum hunc defectum coeperunt oves sic dictae Germanicae introduci. Sed et hae lanam mediocribus tantum pannis idoneam producebant. Pro nobilioribus pannis semper adhuc lana delicatior ab exteris


1963. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

pastoribus, qui domesticos modum oves has curandi edoceant, per mare transmiserit. Pastores hi lustrato Litorali in Alpibus Croaticis Mercopail, locum pro sede harum ovium selegerunt. Et vero quamquam locus hic raram, et ad apparentiam minime succosam herbam producat, quamquam item adeo frigidus sit, ut oves octo ferme mensium spatio in ovili foeno interteneri debeant, oves illic optimo cum successu educabantur. Ut earum species propagetur, vendebat Camera superfluos arietes privatis, qui speciem suarum ovium emendare voluerunt; de modo autem qualiter id procurari possit,


1964. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

in Bekova et Radonicz in dominio Bácsiensi, dein 1787. in Puszta Kula in dominio Zemboriensi, 1788. in Tárkány et Tokod sicque successive in Bozok, Marót, Kis-Megyer et átsa, et arietes Hispanici et modus oves has tractandi idem, qui in Hispania viget, introducebatur. Per hanc manipulationem adeo meliorata est Hungaricae lanae species, ut aliqui decrescens subinde eius pretium illi causae attribuant, quod maior iam delicatioris lanae quantitas producatur, quam fabricae Germanicae nobilioris speciei pannos conficiant. § CXLIX. Gregem


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica (), Verborum 26295, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendesc].


More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.