Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: adeo

Your search found 2166 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 463-468:


463. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page aiii | Paragraph | Section]

suscaeptis contentionibus aduersus probitatem: tamen mihi concaedi postulo, si nunc magnis quibusdam rationibus vna in re sentire tecum prohibear, nec propterea velim credas immutatam esse meam erga te voluntatem, aut quicquam tibi de meo iudicio decidisse. Non sum inquam adeo ambitiosus, vt offendar, si quisquam praesertim vir optimus atque amicissimus, in quo albo te collocaui, diuersus eat a mea sententia: fieri enim potest, vt integra amicitia, nonnunquam inter se amici dissentiant. Quippe veram amicitiam, quae manauit ex fontibus honesti, egitque radices in


464. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page a4v | Paragraph | Section]

me quoque imprudentem similis error per imbeciliorem aetatem inuoluerat: agitabar insanis cupiditatibus adipiscendae sapientiae, ac vt verum fatear, inanis cuiusdam gloriolae stulta libidine vexabar. Credebam fretus huiuscemodi praesidio, me celebre nomen summamque authoritatem esse consequuturum: adeo quidem, vt principes consilio meo magnis in rebus tanquam oraculo delphico vterentur. Itaque quo celerius ad optatum finem pertingerem: dederam me inusitatis laboribus: dies noctibus ac diebus noctes euoluendis libris iungebantur: nulla erant quietis interualla, Inquies igitur animus assiduis


465. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page bii | Paragraph | Section]

(vt prouerbio dicitur) qui sibi non sapit, Quinetiam eos, qui vni dumtaxat negotio inhaerentes fugiunt consuetudinem amicorum, vitant eorum congressus, abhorrent a conuiuiis et gymnasiis, omniumque suauitate sensuum, non dubium est peccare aduersus naturam: indidit enim penitus in visceribus atque adeo in ipsis medullis titillationem voluptatum: quibus nisi vtamur, videbimur male sentire de natura, planeque ingrati esse, quod eius munus gratuitum contemnimus, quae nihil facit absque summa ratione. Et mihi persuasum est inquam nihil esse flagitii in perfruendis


466. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page bii_v | Paragraph | Section]

raro tamen sit quin sexagenarios, quibus lege Papia fibula imponitur, deficiant. Si quidem arescente corpore nullus amplius voluptati locus relinquitur, ac earum sacietas est, saepe dolore atque penitudine comitante: magna enim inter voluptatem, et maerorem cognatio intercaedit, atque adeo iunctae sunt, vt altera ex altera profluere videatur. Vnde apparet hactenus permissum esse vti voluptatibus, quatenus necessitates nostras expleamus, ut usu cibi somnique propter alimentum et requiem corporis. Similiter in propagandis liberis, et aliis, si qua sunt eiusmodi: ab extrariis vero,


467. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page c4v | Paragraph | Section]

Tanta quidem reuerentia sapientiae non priuatim modo, sed publice quoque habet, vt nullus mortalium, quantumuis audacia opibusque polleat, possit tamen conferri cum illius authoritate. Accaepimus saepe inter ciues grauiter tumultuatum factis interdum secessionibus. Ceterum interuentu atque adeo conspectu viri sapientis, ciuibus pudore deterritis, cecidisse arma de manibus, restincta seditione, Quod sapientissimus poaeta significanter et graphice descripsit his verbis.
Ac veluti magno in populo cum saepe coorta est.
Sedicio, saeuitque animis ignobile


468. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page eii_v | Paragraph | Section]

appetimus cum ratione? Nempe summum bonum, non autem putes illud bonum, quod quidam circumscribunt magna ex parte fortuitis rebus aggregatum, dubium, varium, mutabile: quo tamen nullus mortalium adhuc potitus fuit: Sed certum, stabile, sempiternum in sola contemplatione atque adeo aspectu diuinae mentis consistens, ex qua ceu perenni fonte voluptates cumulatae omni suauitate fluunt, diisque pariter et hominibus (ut Plato inquit) omnia bona proficiscuntur , quae nullius mortalis aut oratione exprimi, aut cogitatione complecti queant. Nam


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.