Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: hodierna

Your search found 42 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 7-19:


7. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

teipsum. unde tandem agnoscit talis peccator aut infidelis, doctrinam per vestrum os prolatam, vere ipsiusmet Dei vocem doctrinamque esse, qui etiam intima cordis humani scrutetur et perspiciat: atque ita convictus et conversus glorificat Deum. Hic sane primarius usus sacrarum concionum est, etiam hodierna die. Obscurus locus est Psal. 51, Ecce veritatem diligis in interioribus, et in occulto sapientiam scire me facis. Sententia tamen omnium aptissima, et etiam ipsimet Hebraeae linguae convenientissima esse videtur, quod Deus diligat et doceat internam et occultam sapientiam,


8. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 27 | Paragraph | SubSect | Section]

hae videri queant. Prima, quod haec vox ubique in Sacris significet virginem: quod postea ostendetur. Secunda; quod huius vocis etymologia virginitatem sonat. significat enim absconditam, occultam. Duplici vero ratione virgines dicuntur absconditae, aut occultae. Primum, quia moris fuit, et hodierna die est in illis meridionalibus et orientalibus locis, virgines occultari domi, ut sic tanto certius earum pudicitia custodiretur: sicut et Phocylides monet, virginem usque ad nuptias custodiendam esse bene obseratis cubiculis, et non permittendum ut ante nuptias extra domum conspiciatur.


9. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

ideo fuit olim tributum regibus et sacerdotibus, quia illi in sui inauguratione inungebantur: ut de Aarone summo sacerdote et filiis eius habetur Exodi 29. Levitici 6. 7. 8. Num. 17. De regis vero inunctione habes Iudicum 9. 1. Samuelis 10 et 15. ubi David et Saul inunguntur. Usitatum sane et hodierna die est, Caesares ac reges inungi, Quam caeremoniam ideo Deus adhiberi voluit, ut et veluti separati a reliquo vulgo, eoque in maiori quadam reverentia essent: et scirent non esse in ipsis satis roboris ac industriae ad tantas functiones, nisi divinitus spiritu consilii, sapientiae ac


10. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

suos Apostolos ablegabat. Discinctus igitur contra, dicitur imbecillus: ut Esaiae 23. Non est cingulum ultra Iudaeis. Sic Iob. cap. 12 ait, quod Deus baltheum regum dissoluat: id est, eos exanimet ac debilitet. Cingulum fuit etiam ornamentum viris et feminis, Esaiae 3. et hodierna die est in multis locis. Inde fit per metaphoram Ioel. 1. Et accingi gaudio ac laeticia. Exultatione colles accingentur, Psalm. 65. pro, ornati erunt proventu, et laetis aut secundis rebus. Sic Psalm. 30. Soluisti saccum meum, et accinxisti me laeticia. Contraria locutio est, ACCINGI


11. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 229 | Paragraph | SubSect | Section]

sanctitatem commenti sunt, quae ab illis vel personis vel rebus in miseros homines per imputationem transiret, eosque ab omnibus suis iniustitiis imputative, non realiter aliquam suam qualitatem transfundendo, mundaret, aut iustificaret, Deoque gratos et acceptos aeternaque vita dignos sisteret. Hodierna quoque die saepe accidit, ut adversariorum seductores, inter quos etiam praepotentes episcopi miserum popellum seducentes dicant eos debere perseverare in papatu, se ipsorum culpam, si quae in ea religione esse possit, una cum poena in se recipere. Quod certe alia ratione quam per


12. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 233 | Paragraph | SubSect | Section]

quoque luctus ob cladem ac poenas Dei eodem modo depingitur Hier. 48, quod sit super omne caput calvitium, super omnem barbam rasura, super omnes manus incisio, et super omnes lumbos saccus. Tali aliqua ratione forte et Baalitae semet incidebant, simulantes dolorem de peccatis suis: sicut et hodierna die monachi Turcici, et Hispani, vulgo scorpionibus aut hamatis catenis sese flagellant. Quin et sodalitia aut collegia civium, qui se alicuius sancti nomine, ut fratres cognominant, inanes quasdam species flagellorum circumgestant. INCINERARE, est in cineres redigere. Solebat


13. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 301 | Paragraph | SubSect | Section]

Deo loqui, semetipsum excitare, et Deum celebrare. Linguis loqui, ibi admodum crebro ponitur pro peregrino sermone loqui. Protrahere linguam erga aliquem, est contumelioso gestu oris exerta lingua eum deridere. Isai. 57. Contra quem dilatastis os, protraxistis linguam? Tali enim gestu etiam hodierna die impudentes homines, alios deridere ac subsannare solent. A linguarum contentione aliquem abscondere, Psal. 31. i. tueri ac liberare eum a calumniosis et contentiosis adversariis. Lingua secreti,


14. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 471 | Paragraph | SubSect | Section]

alicuius urbis aut regni. Amos 5, Constituite in porta iudicium. Zach. 8, Veritatem et iudicium pacis iudicate in portis vestris. Hierem. 26, Principes Iuda sederunt in porta Domini nova. Sic et 36 capite legitur. Porro 38 eiusdem est, Rex sedebat in porta [?: Ben--in ] . Hodierna etiam die Turcae appellant palatium eorum tyranni, Portam. Notus in portis vir eius, cum sedet ipse cum senioribus terrae. Proverb 51 id est, ubicunque in loco celebriori, ubi optimates convenire solebant. Sic Ruth 4 est, Booz ascendens ad portam, consedit illic. id est, in foro


15. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 494 | Paragraph | SubSect | Section]

solebant coram hominibus et Deo Israelitae, vel honorantes, vel suppliciter petentes aliquid ab aliquo: quem eorum morem etiam Livius Decad. 3 indicat, cum Carthaginensium legationem ad Scipionem describit. Haec est etiam vis illorum verbi שחח Schacha. Hodierna quoque die Turcae et alii Orientales incuruatione corporis reverentiam exhibent, quibus non est imos aperire caput: quae consuetudo iam etiam a Christianis usurpatur. PRODIGIA, portenta ac signa, pro eodem ferme. usurpat Vulgata versio, nec in Hebraeo etiam sermone admodum


16. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 566 | Paragraph | SubSect | Section]

Madianitarum liberasti Israelitas. Secundum [?: ] hanc, aliquando significat similem diem, seu rerum statum in die Genesis 39. Fuit autem secundum diem hanc. Aliquando significat, ut hodie experientia testatur. Genesis 1, Ut faceret secundum diem hanc. pro, ut videtis hodie ut hodierna die ipsamet experientia testatur. Sic Deuteronom. 6, Ut conservet nos in vita secundum [?: ] hanc: id est, sicut hodie incolumes sumus. Sic I Reg 3 et 8. Alioqui nonnunquam secundum significat [?: ] aut hoc ipsum. Iudicum 13, Non indicasset nobis


17. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 580 | Paragraph | SubSect | Section]

ipse, Exodi nono: Qualis non fuit sicut ipsa et Exodi 30. Quisquis fecerit sicut ipsum. id est, simile. Eccles. 9. Sicut ista capientur homines in tempore malo [?: p-- ] sic accidet filiis hominum. Sicut hodie קום הזה saion haze: pro, ut hodierna die experientia testatur, Deuteronomii 8. Ut confirmet pactum, sicut hodie. id est, sicut nunc confirmatum et completum opere ipso pactum cernimus. Deuteronomii 29. Et proiiciet eos in terram alienam, sicut hodie: id est, pro ut nunc reipsi experimur. Non sum sicut una ex ancillis


18. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 601 | Paragraph | SubSect | Section]

flumina eius in picem, et pulvis eius in sulphur, eritque terra eius in picem ardentem. Noctu et interdiu non extinguetur, in seculum ascendet fumus eius, a generatione in generationem devastabitur. Sic et in Apocalypsi aliquoties infernus describitur per stagnum ignis et sulphuris. Audio sane hodierna die talem esse aspectum quorundam stagnorum ultra Romam, circa lacum Aruernum, et versus Neapolim. Quo forte spectat illud: Sulphurea [?: ] [?: ] aqua. Et haec causa est, quare Aruernus sit dicatum sine avibus, ut Virgilius eius etymon exponit. SUM


19. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 637 | Paragraph | SubSect | Section]

communem, vulgarem, aut cuivis obvium intellectum eius loquutionis: eoque verum eius sensum quaerit, et per illud mirabile verbum secundam personam intelligit. Aptius quoque est, ut uni rei unique individuo unum aliquod nomen tribuatur, quam ut integer sermo aut oratio appelletur. Quare ego malim hodierna quoque die initio Ioannis Verbum retineri, et filium Dei logon Verbum potius quam sermonem appellari: quam vocem et Germanica versio per Vuort expressit. Quidam hoc tempore suaviter philosophati sunt, filium Dei ideo vocari Verbum, quia pater eum cogitatione gignat: quod commentum


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.