Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: modestia

Your search found 90 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 40-46:


40. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 30 | Paragraph | Section]

appellare. Quamquam ille, utpote cui senatus Hungaricus regnum destinarat, neque reginae indigebat suffragatione, et eius procacitate ac petulantia, quibus illa regem sibi conciliare conabatur, uehementer offendebatur. Nimirum pudore ac modestia, praecipuis mulierum bonis, uiri maxime capiuntur. Accedit huc quod haec mulier, uel si caeterae dotes eam satis commendarent, sterilitate ac paterno genere (satis enim constat Ferdinandum Neapolitanum regem, patrem Beatricis, aut


41. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 106 | Paragraph | SubSect | Section]

Quamquam, rex Vuladislaue, propter insitam humanis mentibus regnandi cupiditatem plaerique mortalium in magno imperio summam consistere gloriam putant, quandoque tamen regnum fastidire quam accipere, et modestia potius uincere praesertim suos quam imperio maximae laudis esse solet, propterea quod alterum armis ac fortunae beneficio plaerunque paratur, in altero animi celsitudo et humanitas, a qua quidem homines appellationem traxerunt, omnino elucescit. Cui profecto tanta inest


42. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 106 | Paragraph | SubSect | Section]

fama, ad Boemorum regnum, quod quidem Matthiae Chugniadi magnopere id petenti, ut probe nosti, destinatum erat, prouexit, tuae potissimum humanitatis gloria te regem Hungarorum creauit. Huius tantae uirtutis laudem non confirmabis modo, uerum etiam summopere aucturus es, si insita tibi modestia ac animi magnitudine erga fratrem hoc tempore usus fueris. Qui quidem, licet omnium consensu in regnum paternum, quia tu illud non postulasti, suffectus sit, tamen non nisi tua uoluntate et illud inire et administrare animo proposuit, eo quod post pacem tecum factam non


43. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

ad Mestrim in litore Venetiis proximo positis pronunciasset eorum, qui diripuissent, praedam futuram. At ego crediderim Deum maluisse Venetos illa clade admonere iustitiae, cuius alioquin eos ingens obliuio coeperat, quam funditus perdere, quandoquidem non magis Francorum regis modestia quam Maximiliani mora, deinde inter ipsos reges dissidium rem Venetam subleuarit. Vnde Venetos tot regum coniuratione non obrutos fuisse diuinae claementiae potius quam ipsorum regum errori procul dubio tribuendum. Nihil enim refert ad salutem


44. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 220 | Paragraph | SubSect | Section]

sese recępit. Bazethes uero haud minus rerum perturbatione moestus quam uictoria lętus, Constantinopolim se contulit. Curam illi intendebat, ne Selynes imperii auidus gloriaeque appetens militaris Turcarum studia in se accenderet, Achimathisque e contrario modestia atque in patrem pietas apud gentem inquietam armisque deditam pro socordia haberetur. Igitur nondum exercitu dimisso, quemadmodum citra tumultum Achimathi regnum confirmaret, agitare cum amicis coepit. Nam praetoriani milites, quos Ianiciarios uocari diximus, pre se ferebant


45. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 229 | Paragraph | SubSect | Section]

Achimathes Cossicius regi Achimathi Othomano salutem. Aduersarium tuum patriam sedem occupare iccirco Deus uidetur permisisse, quo et ille grauiore lapsu, acerbiores pro flagitiis suis poenas lueret, et tu dignitatem tuam ac patrium regnum, a quo modestia ac pietate in parentem decidisse uisus es, maiore gloria mox recuperares. Itaque non posses a Deo nec honestiorem, nec tutiorem uiam ad repetendum patrium regnum optare, quam quae tibi nunc oblata est. Nam non solum humanitate tua ac iustitia, quae te dignum imperio facit, sed etiam odio


46. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 253 | Paragraph | SubSect | Section]

quia reges illi humanum genus his fere beneficiis conciliarint atque excoluerint: importunos imprimis tyrannos extinxere, aspera bella composuere, agros militibus suis assignarunt, oppida condiderunt. At nos, uiri Turcae, ex benefactis coelestes non cupimus honores ― sit procul a nostra modestia tam impia cupido. Non eximimus nos hominibus, nec obliti sumus humanae infirmitatis. Satis scio, quicquid agimus, diuino id esse subiectum arbitrio: eodem cultu Deum omnium rerum auctorem una uobiscum colimus. Eum solum


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.