Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: vestigia Your search found 472 occurrences
1 2 3 4 5
Occurrences 10-12:10. Šižgorić, Juraj. De situ Illyriae et civitate... [Paragraph | SubSect | Section]
11. Šižgorić, Juraj. De situ Illyriae et civitate... [Paragraph | SubSect | Section] salis copia conficitur. Et ad [h]ostium eius Crappanum Crappanum insula plana, in qua coenobium est fratrum sub observantia divi Francisci degentium. Est et in superiori agro Noricus mons in loco vocato Nucetum. In supremo vero et Lucano plurima antiquitatis reperiuntur vestigia in aere et argento et auro et marmore.
Verum, ut agri Hilisci agro Traguritarum contermini percipiatur conditio, intelligendum primo, quod Hilis sit promontorium Diomedis Hilis promontorium et, ut alii referunt, pene insula
Aurea insula Aurea insula deinde faucibus portus Sibenici adiacens, saxeis collibus turrita et XII flamminibus dicata, fertilis quidem amigdoletisque et vinetis et olivetis abundans. Est insula portuosa et piscosa habens in colle vetustissimi oppidi vestigia iam solo aequata. Haec insula saepius mihi tribuit domicilium morbi tempestate, in qua post rei divinae operam inter scopulos montium et arborum umbras suavissimas Musas colere solebam.
C. XIII.
DE
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.