Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nil

Your search found 2234 occurrences

More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1346-1354:


1346. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

aulae Europeae, praesertim Galli, perpetui aemuli utriusque lineae Austriacae; vi hujus pacti ergo Phylippus suppetias misit Ferdinando contra rebelles Bohemos et Germanos sub duce celebri Ambrosio Spinola, qui subjecto palatinatu inferiori multa fecit pro Ferdinando; praeter haec nil magni a Hispanis gestum est, et Philippus 1621. anno mortuus est. 3 Ei successit Philippus 4‑us filius; hic initio statim adlaboravit ut errores commissos sub patre et languores emendaret, et hinc cardinalem ducem de Lerma, cum omnibus creaturis suis


1347. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

aequivalens stipulati sunt Portugalli, anno 1661; haec tamen pactio effectum non habuit, sed iterum recruduit bellum, anno vero '69. finalis pax inita est; procedente bello Phylippus, cum se liberasset a Gallis, omnes vires convertit contra Portugallos, sed nil effecit, adjuti enim erant ab Anglis, Gallis et Belgis. 16.1 Interim domi frater Alfonsi Petrus vestigia pressit matris suae contra Alfonsum, instigabant enim monachi et adulatores Petrum quod Alfonsus non sit eius mentis, et hinc altercationes enatae


1348. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

pacem subscribere debuit Ludovicus 14, et tunc etiam hac pace Acquisgranensi res composita est etiam per Anglos inter Hispanos et Portugallos, 1668. anno; hac ergo pace Portugalli in integrum restituti sunt, Hispani agnoverunt majestatem Portugalliae, et ex Septa (Ceuta) in Africa nil sibi reservarunt, omnes etiam aulae Europeae recognoverunt majestatem Portugalliae. 2 Regimen ergo Petri ab hac conventione celebre effectum est, caeterum Petrus prudentia sua feliciter gubernavit regnum suum.


1349. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

dirigendis; in hoc consilio meri tales erant qui Philippo faventes et eius creaturae erant et ipso facto ceteris exosi erant; inter caeteros praecipuus erat cardinalis Granvellanus, qui toti consilio, et ipsi quasi etiam gubernatrici praepositus, sine cuius assensu et nutu nil fieri poterat; hic vero homo ab omnibus odio ferebatur; vix ergo, his constitutis, Philippus discessit ex Belgio, jam enatae sunt dissensiones et morem mandatis regiis vix gerebant Belgae; capacitata fuit gubernatrix de eo quod hae dissensiones componi non possint, nisi


1350. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

viribus, internecinamque cladem ipsis intulerunt; ipse rex Galliae Ioannes et eius filius junior captus est ab Anglis, tres vero seniores eius filii fuga se salvarunt; eodem hoc anno David Scotiae regno restitutus est, praestito litro 100,000 librarum sterling, et cum scriptores nil memorent de aliis conditionibus, videtur Eduardus rursus renunciasse juri suo eminenti. 13.1 Interim filius Eduardus felicissime res in Galliis gessit; confusis enim rebus per absentiam regis diversa praedia et urbes occupavit Eduardus; interim enim in


1351. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

accitis aliquibus proceribus in eius vitam conspiravit; supressa tamen est haec conjuratio multique ex proceribus, ipse comes Lancastrensis ultimo supplicio affectus est; Henricus tamen comes Lancastrensis se fuga salvavit in Galliam ibique clam exercitum conquisivit; ubi Richardus nil mali suspicans genio suo indulgens in Hiberniam discessit, interim ergo Henricus comes cum exercitu comparuit in Anglia; Richardo vero nuncius adferri non potuit, referunt enim scriptores quod per septimanas contrarius ventus flaret, qui impediret communicationem cum Hibernia, et


1352. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

ad exheredandas sorores suas ex causa religionis, Maria enim fuit Chatolica et Elisabetham dicebat debere excludi, ut Maria excludi possit, secus nec eam excludi posse; edidit ergo decretum, a statibus confirmatum, quo sororibus successio adempta est, et Ioannae Grayae addicta; nil ergo suberat quam mors Eduardi, et reipsa '553. non sine suspicione veneni decessit; post eius mortem Ioanna Tudlei, nata Gray, regina proclamata est per Tudlei protectorem, vi testamenti fratris Eduardi; Maria absens fuit, sed datis litteris ad senatum jus suum erexit clamque


1353. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

eorum intentio fuit regem perdere, eiusque dignitatem convellere et eliminare; Scotis 400,000 lib. sterling exsolvere decreverunt titulo stipendiorum militarium, sed ea conditione, ut regem Carolum extradent, Scoti excecati pecuniarium vi eum extradederunt sub hac conditione ut nil contra personam eius suscipiatur; deductus ergo est ad Hampton Cur ibique arcte custoditus; profugit hinc et jam Angliam excessit, verum in insulam Vigg agnitus et reductus Londinum est; enatae sunt post haec lites inter independentes et praesbiterianos; Cromvellus ergo


1354. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

2 Tituli proventuum regis Anglici sunt hi: titulo juris regii ex domaniis; 2--o ex teloniis ab invectione mercium (haec rubrica magna est, merces etiam illatae, praesertim voluptariae, maximis teloniis onerantur); ab evehendis vero mercibus vel plane nil vel exiguum quid exposcunt, ad commercium suum florens reddendum; 3--a rubrica est venditio salis; 4--a accisa, quae pluribus mercibus inhaeret, nempe cerevisiae, hidromelli (seu ex pomis et piris facto potui), lithantracibus, tabacae, herbae, thee, caffee, cacao, vino et


Bibliographia locorum inventorum

Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].


More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.