Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nil

Your search found 2234 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 257-263:


257. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

factionis homines, praeter regium puerum, hosteis iudicari, eorumque bona publicari iussit. Illum enim et parentis amicitia palatino commendabat, quippe quem Matthias ex infimo fere loco in summum dignitatis ac fortunae euexerat gradum, et aetas, quasi nil proprio fecisset consilio, excusare uidebatur. Stephanus Bather Coruinum cum exercitu persequitur; agrestes in Feduarense monasterium tumultuose irrumpunt.


258. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

haec arma, quibus bellum Hungaris minaris, in Turcas conuerte. Qua profecto in expeditione fratris quoque ac Hungarorum bona opera es usurus. Satis amice suaserat, ni mens, ira et imperii cupiditate in praeceps data, sanum consilium fuisset auersata. Itaque Alberthus nil praeter regni Hungariae deditionem auribus admittens non modo ad pacem faciendam impelli non potuit, sed et fratri absenti, et legatis ipsis praesentibus conuiciatus est, praecipueque Transiluano praefecto perfidiam atque inconstantiam obiciens ostendit se esse et literis eius


259. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 45 | Paragraph | SubSect | Section]

leuem armaturam, cuius generis equites circiter trecentos apud se habebat equos sternere oppidoque erumpere iubet, ut hostem armis grauem, et ob id magis statarium quam concursatorem, procursationibus lacesserent. Hungari celeriter equos conscendunt, ex oppido prouolant, in Polonosque nil tale timentes impetum faciunt. Itaque, et equorum fraeti uelocitate, et hostium abusi ignauia, modo procurrentes, modo refugientes, atque non a tergo solum, sed etiam a latere hostem carpentes aliquamdiu uexarunt. Tandem ex Polonis aliquot uulneratis in oppidum sedato gradu ac nulla


260. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

Alberthus, ut dictum est, indutiis dolo impetratis, quo moram ac dilationem ad colligendas uires haberet, supplemento iam militum e Polonia accersito, iterum exercitum, nil tamen hostiliter agens, in Hungariam induxit, forte credens, quod quidam arbitrati sunt, Vuladislauum fratrem morbo, quem Albae contraxerat, interiturum. Rex posteaquam bellum redintegrare Alberthum audiuit, pręterquam quod cura est ei iniecta, ne rursus Maximilianus, Alberthi


261. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 169 | Paragraph | SubSect | Section]

ratione abs te regatur necesse est. Quum igitur tuo solius arbitratu mortales et uoti compotes procul dubio efficiantur, et in aduersa incidant, fac me, obsecro, si tua fert uoluntas, ita superbissimorum hostium uictorem, utpote qui maris possessionem sibi nefarie uendicant, ut tamen animus meus, nil per insolentiam secundis inflatus rebus, tibi qui ritu solis obscura illustras, lucidis uero ac per se fulgentibus splendorem adimis, omnia accepta referat. Methonem Turcae terra marique acriter oppugnant.


262. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

patitur feruorem, atque ad ipsos prope hostilium telorum ictus exponitur, haud plane alia magis causa quam ut illi largior suppetat uestrae uirtutis remunerandae facultas. Eia agite, commilitones, irrumpite in urbem, quam quidem Graeci, nobis multo magis quam Venetis dediti, incolunt! Nil uos terreat oppidanis adiunctus miles: is enim non ex eo genere est, quos Christiani aerarios appellant eosdemque militiae peritos putant, sed magna ex parte e lupanari atque meretricum contubernio euocatus, sicut inter lenones ferox est, ita


263. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 186 | Paragraph | SubSect | Section]

erat uendicanda. Itaque simulata reconciliatione fratrem in quosdam extra urbem hortos ad cęnam inuitat, redeuntemque sub uesperum in urbem atque aliquanto a comitibus amotum per speciem aspiciendae cuiusdam insigni forma mulieris, dato uni ex suis, cum quo consilium communicarat, negocio, nil tale suspicantem obtruncat, saccoque una cum grauibus saxis insutum in Tyberim demersit. Hoc parricidio admisso Caesar, cardinalatu, quem a patre ultro oblatum non religionis studio, sed spe, ut plaerique faciunt, opulentioris fortunae accaeperat, sese sponte abdicauit, palam


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.