Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nil

Your search found 2234 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 286-290:


286. Vrančić, Mihovil. Carmina in actis Tomicianis... [page 11_201 | Paragraph | Section]


Funera tot vidi campis heu strata meorum,
Direpta et vidi templa domosque deum,
Visa (nefas) etiam mihi sunt mea signa per agros
Inter se nostros Marte coire gravi
Et toties nostros nostro quoque sanguine vultus
Conspersos vidi: quicquid erat miserum,
Nil grave tam posset fieri, nil denique triste,
Cui non succubuit jam mea vita malo.
Sed quae tanta fuit tantae mihi causa ruinae,
O superi? tantum cur merui exitium?
Quo tandem vestras laesi pia numina mentes?
Quod nostrum offendit pectora vestra scelus?


287. Vrančić, Mihovil. Carmina in actis Tomicianis... [page 11_201 | Paragraph | Section]

heu strata meorum,
Direpta et vidi templa domosque deum,
Visa (nefas) etiam mihi sunt mea signa per agros
Inter se nostros Marte coire gravi
Et toties nostros nostro quoque sanguine vultus
Conspersos vidi: quicquid erat miserum,
Nil grave tam posset fieri, nil denique triste,
Cui non succubuit jam mea vita malo.
Sed quae tanta fuit tantae mihi causa ruinae,
O superi? tantum cur merui exitium?
Quo tandem vestras laesi pia numina mentes?
Quod nostrum offendit pectora vestra scelus?
Sexcenta in nostris regnis


288. Vrančić, Mihovil. Carmina in actis Tomicianis... [page 11_202 | Paragraph | Section]

auri, non vobis copia deerat
Argenti, pinguis fertilitasque soli.
Vos nec equos estis peregrinis ducere regnis
Assueti, aut validos vestra ad aratra boves,
Vos fontes gelidos habuistis, flumina, montes,
Planicies, silvas, oppida, castra, lacus.
Cum vobis nil deest, vos vobis (hei mihi) deestis,
Vos vestri gladii vestraque dextra necat.
nam quae tanta fuit vobis heu dira cupido
Nostra peregrino subdere colla duci?
Matthias quicquid magno sudore recepit,
Externos vidi perdere id omne duces.
Mathiae(!) similem


289. Vrančić, Mihovil. Carmina in actis Tomicianis... [page 11_202 | Paragraph | Section]

vestras in vos assuescite vertere vires.
Projice tela manu mox mea progenies
Et venias veniam peccati exposcere tanti
(Rex est hic mitis), ne dubita, dabitur.
Mitte meos ad me, Fernande, remitte volentes,
Cur retines nugis viscera nostra tuis?
Nil agis, invite, qui frena imponere tentas,
Altera jam quaeras, altera regna tibi.
Desine jam tandem, jam desine velle quod optas,
Nil agis, invite, quod petis, alter habet.


290. Vrančić, Mihovil. Carmina in actis Tomicianis... [page 11_202 | Paragraph | Section]

est hic mitis), ne dubita, dabitur.
Mitte meos ad me, Fernande, remitte volentes,
Cur retines nugis viscera nostra tuis?
Nil agis, invite, qui frena imponere tentas,
Altera jam quaeras, altera regna tibi.
Desine jam tandem, jam desine velle quod optas,
Nil agis, invite, quod petis, alter habet. Michaelis Wrantii Dalmatae, adolescentis, ad Sigismundum regem patrem de coronatione Sigismundi filii.
En, Sigismunde, tibi, quod tota


Bibliographia locorum inventorum

Vrančić, Mihovil (1507 - ante 1571) [1529], Carmina in actis Tomicianis (1529-1530), versio electronica (), 258 versus, Ed. Zygmunt Celichowski [genre: poesis - epigramma; poesis - elegia] [word count] [vrancicmtomiciana].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.