Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nil

Your search found 2234 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 427-431:


427. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

atque adeo (sicut et prius dixi) familiarissimum habeant, non aliter ac dulcissimae fidissimaeque suae nutriculae loquelam: uti vere Scriptura, benignissima quaedam alumna omnium bonarum mentium ac piarum animarum appellari posset, ac etiam deberet. At contra, bone Deus, quam nil minus a Theologis (quod dolens gemensque dico) actum elaboratumque est inde ferme a Christi temporibus usque ad nostram hanc aetatem, quam ut ipsemet nativus sermo, textus ac sensus Sacrarum literarum clare perciperetur: utque Christiani ipsummet suum praeceptorem in eis clare loquentem,


428. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 34 | Paragraph | SubSect | Section]

praecedentibus, quod iam uno anno regnaverat, cum praecedens instauratio regni facta est: et post elapsum etiam alterum annum regni accidisse illa quae mox narrantur. quam opinor esse veram sententiam. Anni merconarii, pro certi, ac determinati, quibus mercenarius nihil addi, sicut et conducens nil adimi patitur. Is. 6. et 21: In tribus annis, tanquam annis mercenarii, alleviabitur gloria Moab. Mercenarius anni in annum, Levit. 25, Tanquam mercenarius anni in annum eris cum illo: pro, tanquam mercenarius annuus, qui sese ei non addixisset in longum tempus, aut perpetua servitute


429. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 243 | Paragraph | SubSect | Section]

νοσεῖν circa quaestiones: 1. ad Timoth. 6: pro, extreme ac stulte illis addictum, illarum nimium cupidum esse. INSIPIDUM, pro inutili, aut nullius momenti ponitur. ut Ezech. 13, Insipida structura, aut incrustatio: pro, stulte instituta, et nil profutura. Sic et Christus, comparans doctores sali, dicit perinde inutilem esse doctorem mutum, peccataque non arguentem, aut diserte profitentem quae deberet, ac sal insipidum. Iob 1, Nec insulsum quid tribuit Deo: id est, non obiicit ei quod aliquid sine ratione faciat. De quo plenius vide


430. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 425 | Paragraph | SubSect | Section]

miserias directum significat: alias laboriosum ac difficilem, passive. Sic et vanitas alias rem nullius momenti notat, alias ipsam iniquitatem: sicut et Latinis vanitas utrunque notat. Potest ergo sensus esse: Maximo ac laboriosissimo conatu nihil proficient, irritus erit eorum conatus, vel nil nisi malum ac peccatum patrant: vel denique impiis consiliis conatibusque noxia et prava opera efficiunt. Cupiditas concipiens parit peccatum: Iacob. 1. id est, pravi affectus ac veluti perpetui aestus originalis malitiae, concipientes aliquam pravam cogitationem ac consilium, tandem patrant


431. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 491 | Paragraph | SubSect | Section]

] dicam) aurea substantia aut bonitate, seu imagine Dei. Sic et aliis linguis saepe Principium pro prima conditione et sorte, vel etiam pro prima parte rei ponitur. Matth. 24, principia dolorum ea sunt. Tecum principium in die virtutis tuae: habet in Vulgata Psal. 110. quod nil significat. In Hebraeo est, Populus tuus spontanei [?:-ut ] prompti, scilicet ad cultum tuum, in die victoriae tuae, seu cum viceris ac debellaveris hostes tuos, et populum tuum redemeris. Principium, aut caput verborum [?: ] veritas, et in seculum omne iudicium


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.