Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nil

Your search found 2234 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 681-720:


681. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

modo, ne qua meae feriat te flamma Machaerae.” 9.
Hoc ego compositus genii sermone loquentis
Attonitusque haesi atque minis perterritus ultra
Nil volui, sed vota animi inconsulta reliqui.
Quas potero tamen ipse novo stimulatus ab oestro
Ignotae telluris opes et commoda pandam. 10.
Hortus


682. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

certare audet caeloque repelli
Non patitur. Torvo Michaël tunc ore requirit:
“Quis vestrûm ut Deus est? Quae vestra potentia, mentes
Adversae? Caelo ite, Deus sic imperat, ite!”
Hic pavidi, trepidi, nil respondere valentes
Nilque referre ausi, pergunt pugnare silendo.
Demum victi omnes, caelo cessere ruentes
Immani numero genii, deponere saevum
Indociles rancorem animi, quo Virginis almae


683. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Emmanuelis habet, terrena in membra supremum
Descensurum ista designans voce Tonantem.
Invictus madidâ Gedeon hanc pelle figurat,
Quae sola aethereae compluta humore pruinae
Emisit liquidum laeso nil vellere rorem.
Talis erat Virgo, quae flaminis una beati
Rore potens, ideo grandem quoque postea facta
In pluviam, tacito Iessea in gramina lapsu,
Laetitiae fontem salvo candore profudit.


684. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

procul intuitus, secura timentis
More animae quam culpa gravat, petit ima propinquae
Antra specus, latebra lucis solante pudorem.
Attamen aethereus princeps hunc Ales in ipsis
Quaesitum latebris, sed nil minus inde timentem
Interpellat amans, aeternae foedera pacis
Insinuat iustaeque Dei mala deprimit irae:
“Vidit Adame tui poenam Deus optimus”, inquit,
“Flagitii, nec posse tuas extergere labes


685. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ingentem caeli gazis, opibusque puellam
Ventre tenes, legis quam prodigiosa salutat
Arca- illam maius mirabiliusque futuram
Prodigium. Nec passa suis immota teneri
Cum vitae tabulis, sed nil vitale daturis,
Ad vitae lumen, speculum virtutis et aequi,
Ad morum normam, vitalem legis avitae
Effigiem, ruitura volat templi Arca Mariam.


686. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

sacris numerare penatibus annos?”
“O Domina, o genetrix,” sic illa reponere sueta,
“Quid votis optare meis felicius unquam,
Quid animis versare queam, quid laetius ista
Sorte petam, quam nil adversa matre ligari
Numinis obsequio ut valeam?” Rorantibus Anna
Haec oculis responsa hausit vultuque madente
A lacrymis, tenerae spectabat gaudia Natae.


687. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Hic divina tuae Numen caeleste parabit
Nutrimenta fami: Charitum plenissima suges
Ubera, nectareis animam saturantia succis.”
His ita perpensis sic est affata maritum
Anna: “Deest nostris ultra nil, optime coniux,
Pollicitis, sancti quam summo Antistite templi
Auspice divinas Soboles concedat in aedes.
Ergo age nunc, coniux, siquidem neque filia nostris
Obnixa est votis, primo te siste gerenti


688. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Exterret fatis. Qui dum componit obortos
Corde metus, capit ista socer responsa Sacerdos:
“Novi equidem Simon, nec te nescire putabo,
Quam somni sit vana fides. Concepta sub umbris
Nil lucis figmenta ferunt: coëuntia casu,
Nocturno occurrunt rerum simulacra sopore.
Fortuitus formarum error quid dicere veri,
Aut casus quae fata potest protendere? Mendax
Nos ubi collecta percellit imagine


689. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Medicus Astyages somni inter ludicra visae
Ex utero gnatae crescentis imagine vitis,
Cuius in immensum protensi palmitis umbra
Totus erat oriens, Cyro accessura nepoti
Imperia agnovit. Vitio nil fata morante
Obsistentis avi: cuius quoque somnia, nostrae
Vera fuisse docent fractae Babylone catenae.
Claraque Iosephi nox est, cui supplice spica
Crevit honor dum distractum pro merce, secundum


690. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Admoniti pandant quae sunt ventura Prophetae.
Si sacer ignota de Nazareth hactenus omnis
Subticuit Vates, quid eam proferre recentis
Famae posse putas? Non provenit inde quod altas
Afficiat mentes.” “Nil me movet iste,” reponit
Herodes, “somnus. Sed quod mihi saepe vetustis
Auditum est extare libris, tibi dicere, Simon,
Non opus est. Novisti etenim, paritura potentem
Nostra quod Iudaea Ducem, quem totius


691. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Insidias fraudesque illas quis dicet, iniquae
Mollitur quos mentis Arabs? Pro pace petenda
Transmissos Aretas nuper crudele peremit
Legatos: ubi lex prohibens offendere sanctum
Legati nomen? Sed nil moror extera regum
Crimina et infidae gentis probra. Proximus ardet
Perfidia sanguis, sese domestica stirpis
Extulit impietas, quae ceu saeviret in hostem,
Saevit in affinem. Quas me quoque saepe cruento


692. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Regia quod novit Virgo, quae mentis et ipsum
Naturam superans penetrabat acumine verum.
Maturante magis, sapiens aetate puellam
Mirabatur anus, quod nullus in actibus error,
Nulla animi levitas, puris nil labis inesset
Moribus, aeternum natura imitante nitorem. 9.
Quae vero vitae ratio Mariamque teneret
Quae pietas, quae religio, sacrique


693. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

9.
Quae vero vitae ratio Mariamque teneret
Quae pietas, quae religio, sacrique caloris
Arderet quo flamma gradu, si nescia tantae
Virtutis portenta loqui me deseret oris
Gratia, nil moror: audebo licet impare lingua
Prodere: plus esset vitii de Virgine tanta
Nolle loqui exiguum vatem quam nolle silere. 10.
Prima fuit, sed


694. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Et dubitatis adhuc terrenaque membra morantur
Virgineis ignes vestros submittere votis?
Dicite, num potis est humanis artubus abdi
Tam 211 Tam: Fam sublimem animam cui nil adversa resistat
Membrorum gravitas, carnis nil sarcina mentem
Ire vetet, comperta Dei propellat amati
Quo bonitas? Nihil hoc fieri quo posse negetis,
Audio! Vestrarum Charitum nec limite tantam


695. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Virgineis ignes vestros submittere votis?
Dicite, num potis est humanis artubus abdi
Tam 211 Tam: Fam sublimem animam cui nil adversa resistat
Membrorum gravitas, carnis nil sarcina mentem
Ire vetet, comperta Dei propellat amati
Quo bonitas? Nihil hoc fieri quo posse negetis,
Audio! Vestrarum Charitum nec limite tantam
Circumscribi opus est animam, fulgere sed illa


696. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

matronarum
Sara fuit: genitorque operum praefectus in aede
Numinis, adiunctis altam quam surgere muris
Iusserat Ascalides. Daniel dilecta parenti
Labano soboles, donis instructa paternis,
Nil prohibente patris flammas Esthere novercâ;
A Iordane procul, Sephone ex urbe profectus
Pervenit Solymam. Tobiam, Nathanaelem,
Quosque referre mora est, patriâ migrare subegit
Prodigiosus Hymen; cunctisque


697. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

signis teque hoc sponsum omine dicet,
Connubium tantae poteris non velle puellae?”
Iosippus contra: “De me quod talia speres,
O genitor, frustra est: ostendent astra maritum
Nymphae illi virtute parem. Nil praeter avitum
Stemma mihi videor non impar, caetera longe
A tanta virtute absum. Dilecte quiesce
Quaeso, pater, nec nostra ultra connubia tenta.”


698. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Decernet, frons est hominum quo caeca, maritum.”
Hic Iosippus ait: “Credo, pater, ista, nec ullus
Adversae fidei locus est: seu Virginis iste
Ex hominum placito, sive aethere profluat Hymen,
Nostra nil refert.” “Tamen, o Iosippe, parentis
Vox est: te sacro durum non exime templo,
Ut mihi virginei thalami, post visa reversus
Signa (viae lentum nam ne vetat ire senectus)
Eventum referas, almum quo Numen


699. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]


Virgo subit, dum vota sui generosa pudoris,
Scilicet ut fanum, donec sollemnior Hymen
Tradendaeque viro tempus legale veniret,
Incoleret, mystae faciles sponsusque tulisset.
Iosippum Solyma nil vero morante paternus
Lar rapuit, pactae genitor quo vincula taedae
Aure tulit missaeque polo portenta columbae
Florentisque omen virgae; quo denique nuptae
Virginis et sparsae maiores murmure famae


700. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

ut propria nullus
Vota verecundus non accusaret amator.
Si te, nate, pari voluit formidine pressum
Connubialis amor, castosque proinde morari,
Quiverit aligeris Virgo si par Hymenaeos,
Nil mirum, Iosippe, fuit, sed summa vetabat
Quam dare Virgineae frontis reverentia dextram
Composuit celsis descendens calculus astris.
Venturum inde orbi quondam mens augurat ingens
Hac taeda flagrante iubar,


701. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

erat Glaphyre, partus extincta labore. 5.
Collecti templo cognati sanguinis omnes
Iessigena sacros pacta pro Virgine mystas
Laeti adeunt. Fidi nil connubiale morati
Reddere depositum mystae, sublimius ipso
Templo opus, educunt Mariam traduntque stupendam
Sponso inopi, gazae stellas superantis abyssum.
Illa ut erat iam docta visos venisse professas


702. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Spiritus adveniet nubes, tibi pronubus ardor.
Nullaque Virginei passuram incommoda ventris
Illapsu tacito implebit gravidamque suprema
Prole dabit Matrem, veluti si mane quietus
Gramine nil laeso tellurem irroret Olympus.
Virginei vero voluit quia germinis author
Spiritus esse Deus; quaecumque micabit ab illa
Luce, uteri lux nata tui, caeleste, beatum,
Sanctum pignus erit, verum ex Numine


703. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Iam plena incedit, socio quam foedera iungunt
Iosippo, sobrina tibi est: hanc seminis expers
Implevit puro soboles divina marito.
Iamque petituram vestra haec montana puellam
Aspicies fetamque Deo, nil iussa morantem
Numinis, hos ipsos cernes intrare penates;
Accessusque sui munus caeleste probabis
Tuque puerque tuus: nec te reditura relinquet,
Ni prius et pueri vocem mutique loquelam


704. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ad sua fallaces traxit commenta Pelasgos.
Virgineis vero prolatae oracula vocis
Certius innotuere animis, quae gnara quis ille
Se portante redux saliens in motibus ibat,
Vera Dei soboles: sed nil effata, relicto
Ad sua festinans remeat domicilia templo. 11.
Cedenti Solymis Mariae iam tertia fulsit,
Atque viae postrema dies, cum saucia


705. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

cum tecta patris suaque ora subivi,
Talibus extrema monitum se noctis in umbra
Asseruit (sive illa forent insomnia, sive
Caeli aliquod flamen) nato quae contigit uxor,
Prolis erit sine patre parens: nil dixerat ultra.
Saepe patrum veris ludunt insomnia formis.
Si nacta est sine patre uterum, quid labis in illa est,
Qua thalami iusto poterat sine foedere solus
Lascivire pater? Nulla est iniuria lecti,


706. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Bellorumque sitis, regum quae mitigat iram.
Imperii nullos partos sine sanguine fasces
Orbis habet: simili si saepe rigentur ab imbre
Quo primum nati, surgunt in culmina flores.
Regnorum natura eadem. Nil denique refert,
Dicatur quis plebis amans rex, sive tyrannus.
Infelix regum sine Marte precaria regnat
Purpura. Toto igitur Mars est quaerendus in orbe;
Uni concessum siquidem secura tueri


707. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Pone metum, Iosippe! Viam, quam tanta potestas
Mandat, solstitiis quamvis brumalibus, ibo.
Ibo, licet nono gravidam iam Delia cornu
Respiciat partusque meos effaeta videre
Promittat, nil iussa moror, nec principis aequo
Imperio obnitor; Deus est, qui Caesare mundum
In tabulas cogente, iubet Bethlemia rura
Visere: qualiscumque meum divina gubernet
Cura uterum, non maesta feram: dabit illa


708. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Adverso vitiis unus, virtutibus alter
Praestat et oppositis regnum moderantur habenis.
Haec et plura animo versantem et plura timentem
Deserit Herodem timor et praesente superbus
Imperio fingit se nil ventura vereri.
Callida sic regum sunt pectora, velle videri
Impavidos cum plura timent, et fronte serena
Emendant, obscura tegunt quam nubila mentem.
Fata, rudis veluti, Herodes nocturna popelli


709. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Legalis ritûs accitus ab urbe minister,
Vicinum cultro armatus pervenit ad antrum
Impiger et Mosea acie non degener uti
Levites. O corda prius scissura parentis
Lex, quam membra sui nil tale merentia nati!
Perge tamen, Levita sacer, legisque cruentum
Munus obi: felix nimium, si quem tua tangit
Cultri acies, acies cordis conversa sequatur.
O dignus caeli culter, quem sidera primae


710. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Grande tulit caelo iussitque imponere nomen
Tale dedit sobolemque illo signavit IEsum.
Mellea, qua totus cultri consumptus amaror,
Haec Mariae vox dicta fuit iamque acre doloris
Moseum nil marmor habet sublataque legis
Asperitas medico quod IEsus stillat olivo. 24.
Iosippus vero, visa est cui pauperis antri
Digna minus facies,


711. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Discere et infido demum sermone rogarent,
Infantis qua gente foret, cui pacta marito,
Quave tribu, quave urbe parens. Quibus aequa profari
Nulla mora est et cuncta, nihil crudele timentes
Expediunt, rapido nil servitura tyranno, 43.
His ita compertis immitia iussa satelles
Accipit et ferro volat incursare quietas
Nazaridas. Doctusque sacro de limine,


712. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Hospitibus tectum ostenditque novo ore micantem
Et matutino ridentem Phosphoron auro.
His monita exurgit toto stans corpore Virgo,
(Flexa genu prius) et Iosippi audita revolvens
Somnia, nil sistendum inquit, sed iussa Canopi,
Dissita quantumvis urgebat quaerere regna. 7.
Inde autem Pharium bibituris obvia Nilum
Est via deserti,


713. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Urbe migrare suis iunctum vidisse, parentum
Verba auscultantem iuvenem et pia multa ferentem;
Qui tamen ignaro comitatu avulsus et ultra
Non visus; quo versa solo vestigia pressit,
Nil erat, unde parens poterat turbata doceri.
Sic ignari omnes respondent omnia votis
Dissona maternis: quo se converteret illa
Non habuit, torquens animum sed saevus amaror
Obruit et quovis ferri crudelior


714. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

nati
Verberaque sannasque coronatique dolores
Verticis et quanto venalis proditor auro
Innocuam invasit sobolem, ceu cuspide pectus
Fixa, altum siluit pressoque obmutuit ore:
Hunc contra nil visa loqui, quem pectore forti
Sustinuit, materna scidit qui viscera mucro:
Non aliter, grandem quam siqua sorte molarem
Altior excipiat Ganges: iacet ille profundâ
Mersus aquâ labensque super non


715. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Possibilemque mori carnis transgressa vigorem.
At reliquae vero mentes, quibus arida necdum
Ossa levare fuit, nec fas assurgere membris;
Felices aliàs animae, quibus inde molestum
Et nil triste venit, quarum est suprema voluptas
Libertasque ratum statuit quod Numen habere,
Exultant pariter, sociis in carne resumpta
Mentibus applaudunt, tantumque nitoris habentes
Corporis exuvias, tantumque


716. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Dum stupet haec Virgo, formam Victoris adeptus
Apparet natus mediaque in luce refulsit
Divinus Stygis eversor; cui florida vultus
Maiestas orisque decor Phoebeia opacans
Lumina, frontis honor nil plus mortale timentis,
Totaque mirando facies perfusa sereno.
Os humerosque viro similis, cui victa decoram
Effigiem Libitina dedit lumenque iuventae
Perpetuum et laetos oculis afflavit honores.


717. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

similis, cui victa decoram
Effigiem Libitina dedit lumenque iuventae
Perpetuum et laetos oculis afflavit honores. 7.
Agnovit sobolem genetrix (nil gloria vultum
Mutavit, sed perfecit: nam quae abdita mente,
In corpus mortale prius prodire negata
Lux fuit; expletis concessa emergere fatis,
Transiit in luteos artus), fuit utque precante


718. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

vacuantque gementibus antrum
Terrigenis, rutili actutum qui luce beata,
Aeternas grates, facti pro laude rependunt. 43.
Interea laeto matris nil triste profati
Occubitu socii, cui nil lugubre timeri
Fas erat, immensum norant cui natus honorem
Reginae et solium caeli sublime dedisset,
Sed matrem celebrare omnes matremque vocare


719. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

rutili actutum qui luce beata,
Aeternas grates, facti pro laude rependunt. 43.
Interea laeto matris nil triste profati
Occubitu socii, cui nil lugubre timeri
Fas erat, immensum norant cui natus honorem
Reginae et solium caeli sublime dedisset,
Sed matrem celebrare omnes matremque vocare
Solliciti, summa funus pietate procurant.


720. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

nostra rudi fuit ore Thalia
Ausa loqui, si digna tuo sunt lumine, prona
Fronte fero: tibi conatu sudavimus isto.
Imparis ingenii damnet si parva laborem
Gratia, nil moror: affectu sperare faventem
Te Dominam, grandi non mentis acumine prodest.
Istud erat quod respexit Iesseidos author.
Id vero quo nunc, Genetrix, te respicit, hoc est:
Ut sibi supremis placidum sit


Bibliographia locorum inventorum

Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.