Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tum

Your search found 6631 occurrences

More search results (batches of 100)
First 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 6189-6198:


6189. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

esset toto terrarum orbe tam deserta ora, nulla tanta barbaries, quae Rhacusinum nomen non audierit admirabunda, dignumque laude ac prope invidia non duxerit. Caritate autem in patriam tali est inventus omni vitae tempore, quali esse potuit civis patriae amantissimus: tum quidquid valuit dignitate, quidquid gratia, qui[d]quid virorum principum favore et in Italia et in Gallia, eo ad pericula a nobis propulsanda, ad reipublicae utilitates augendas, ad sarta tecta nostra jura et commoda servanda usus est. Quare bene ac sapienter


6190. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

doceret, quam ipse diutius in iisdem ediscendis moraretur. Itaque necdum confecto cursu theologiae, in qua, sicut in ceteris rebus, longe omnes anteire visus est, Collegii Romani moderatorum jussu publice docere coepit mathematicorum scientiam. Qua suscepta provincia tum demum patuit tota atque explicavit sese illa immortalis ingenii magnitudo, digna plane omnium terrarum principis urbis admiratione. Vicit enim maximam, quam de se concitaverat, opinionem ac famam. Quod quum dico, vereor sane, ne cui oratio videatur mea magis ad


6191. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

si in ceteris rebus, quas pe[r]tractandas suscepit Rogerius, omnes fere semper vicerit, in hoc se ipsum vicisse videatur. Non enim expolivit rem ornavitque, sed plane condidit ac prope creavit. Ferebantur quidem de corporum principiis sententiae philosophorum plurimae tum veterum tum recentiorum, quae eo minus doctis hominibus in dies probabantur, quo magis recta philosophandi ratio ubique terrarum coepit invalescere. Vetera obsoleverant, nova non inveniebantur, res ad desperationem prope redacta videbatur; quum hic vir magis iis


6192. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

rebus, quas pe[r]tractandas suscepit Rogerius, omnes fere semper vicerit, in hoc se ipsum vicisse videatur. Non enim expolivit rem ornavitque, sed plane condidit ac prope creavit. Ferebantur quidem de corporum principiis sententiae philosophorum plurimae tum veterum tum recentiorum, quae eo minus doctis hominibus in dies probabantur, quo magis recta philosophandi ratio ubique terrarum coepit invalescere. Vetera obsoleverant, nova non inveniebantur, res ad desperationem prope redacta videbatur; quum hic vir magis iis laudibus


6193. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

elementis primis simplicibus atque inextensis, hinc assumptis a Neutonio viribus mutuis, quae pro diversis monadum seu punctorum illorum materiei in spatio inani disseminatorum distantiis sunt diversae, novum protinus aedificium extruxit, confirmavit, vindicavit. Tum illam, de qua nulla umquam conticescet aetas, curvam lineam circa aliam rectam se volventem plicantemque, ductuque suo velut quibusdam cruribus ad contactum accedentem, quin usquam possit omnino concurrere, proposuit ante oculos; cujus ope non intelligeretur solum,


6194. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

acclamationes etiam, quum sese in coetus litteratorum hominum ferret atque in conspectum daret? Illum omnis Italia, quod in ea erat altus atque eruditus, quasi decus proprium, summis ubique laudibus est prosequuta; illum Gallia hominum doctissimorum copia referta jam tum suis sedibus dignum ac nomine censuit; illum Britannia Comitis Macclesfieldii, praesidis Societatis Londinensis, studio fuit etiam rogatus, ut cum aliis Societatis Londinensis astronomis in Californiam trajiceret Veneris transitum sub


6195. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

suo non exiguo collato construxerat, astronomorum speculam absolveret perficeretque, novis additis molitionibus, omnium commodissimam ac magnificentissimam. Jamque e Venetorum finibus eque Etruria Latioque redux Mediolani constiterat, moliebaturque cum alia multa, tum Hujus doctissimi elegantissimique operis duo tomi jamdiu lucem publicam viderant; reliquorum duorum editionem tum adornabat Rogerius, ut litteratorum hominum desiderio summo tandem satisfaceret. Stajanorum carminum de recentiori


6196. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

Jamque e Venetorum finibus eque Etruria Latioque redux Mediolani constiterat, moliebaturque cum alia multa, tum Hujus doctissimi elegantissimique operis duo tomi jamdiu lucem publicam viderant; reliquorum duorum editionem tum adornabat Rogerius, ut litteratorum hominum desiderio summo tandem satisfaceret. Stajanorum carminum de recentiori philosophia suarumque in eadem enarrationum supplementorumque editionem; quum paullatim seu defatigatione fibrarum cerebri, sive alia caussa


6197. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

firmis tamen adhuc atque integris videbatur corporis viribus) coepit animo dejici, mente debilitari, atque in varios delabi errores. O vicem mortalium deplorandam! O commutationem rerum miserandam! O ingeniorum fragilitatem! O caducas spes atque inanes conatus! Quis tum Mediolani non ingemuit? Quis non tali tantoque casu commotus est? Quis eum etiam non ploravit? Quis non doluit? Te hoc loco, Luciane Lucianus Pozza Nicolai filius, patricius Rhacusinus qui aegrum Mediolani invenerat Boscovichium


6198. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

lectissimae amicorumque sinum sic aegrum atque afflictum deduceres. Et quamvis ipsum non exoraveris, cepisti tamen civicae caritatis fructum vel maximum. Itaque gaude isto tuo tam praeclaro animo, et fruere cum tuo hoc singulari erga civem patriae carissimum studio, tum omnium hujsce urbis hominum grati animi testimonio perenni: tu enim illi praestitisti, quod Senatus, et universus ordo patricius, clarissimique cives, si illic adfuissent, facere debuissent. Sed quoniam, patres conscripti, recordatione acerbissima amissi ejus


Bibliographia locorum inventorum

Zamanja, Bernard (1735-1820) [1787], Oratio in funere Rogerii Josephi Boscovichii, versio electronica (), Verborum 4192, Ed. Irena Bratičević [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [zamagnabboscovichoratio].


More search results (batches of 100)
First 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.