Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nullo

Your search found 1022 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 271-338:


271. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 4 | Paragraph | Section]

atque hostili exponit iniuriae, quandoquidem et per se, ubi discordia immigrauit, regna collabuntur, ac ueluti ingentia in montibus robora, quae nulla uis uentorum conuellere potest, carie ipsa proprio uitio imis radicibus innata, nullo impellente ad terram concidunt. Quod profecto regno Hungariae pene euenire uidimus, dum singuli ferme principum regem, cui quisque studebat, creari contendunt. Sed iam inde narrationem auspicemur, unde eius perturbationis, de qua seruato temporum ordine primum scripturus sum, non modo origo,


272. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

protexit, fuit uir tanti consilii ac peritiae in republica temperanda rebusque gerendis, ut nunquam ferme quicquam rei inceperit, quantumcunque id arduum fuerit, quin ei ex uoto cesserit. Inerat tanta ars atque ingenii dexteritas, presertim ad animos militum pertractandos, ut non nunquam ei operam nullo stipendio, sed sola uictoriae spe praestiterint. Inerat cum quadam non illiberali calliditate magnitudo animi, qua omnes finitimos reges ita terruerat, ut


273. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

immerito forsan, ob mores non admodum ciuiles barbari appellantur, ratio honesti habita est. Neque enim Hungari hoc Matthiae officium amore aut imperio coacti praestiterunt, utpote quem, ut diximus, nec uiuentem admodum dilexerunt, nec mortuum quidem , nullo praesertim filio legitimo regni successore superstite, timendum putarunt. Tametsi haud prorsus immerito hunc Matthiae honorem habitum esse quidam existiment, quippe qui haud difficulter adducuntur, ut credant uitia eius uirtutibus magna ex parte fuisse redempta, neque mala eius tam


274. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

publico praesidio optimatibus munitis. Nam apud Hungaros, gentem armis deditam, potentiamque ac diuitias solum admirantem, nulla est tanta dignitas, modo sit inermis, quae suae tantum maiestatis reuerentia contra uim satis sit tuta. Secundum Boëmos Alemani auditi sunt, quorum oratio, quum nullo praesenti decore innixa esset, Hungaros minime mouit, tametsi Romani imperii dignitas antiquusque familiae splendor commemoratus sit, et ille senatus Hungarici conuentus, Ladislauo Posthumo Praghae extincto, in memoriam reductus, quo scilicet Fridericus, imperator


275. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungari dicunt, atque non procul a Batha oppido in Danubium influit. Hunc regulus cum suis copiis transgressus collem proximum (iam enim hostium exercitus aduentabat) e superiore loco pugnaturus occupat. Transiluanus praefectus, ubi reguli copias adeptus est, amnem nullo prohibente uado transit, Coruinis insperato clarissimorum Hungariae ducum superuentu perculsis. Confestimque acie instructa signa canere collemque subire, quem factio aduersa insederat, ac hostem inuadere iubet, clamitans


276. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

praescribere uideamur, hoc pro comperto habendum est omnia a Deo recte ac ordine constitui, nec eius curam quicquam effugere, quin etiam ita quaeque euenire, licet quaedam interdum parum ex uoto cedere uideantur, ut nullo modo magis e publico commodo accidere possint, siue ea Dei permissu, siue uoluntate fiant. Neque enim imperio et caeteris fortunae bonis, quae uoto expetuntur, sed fide, spe, perseuerantia atque rerum fragilium contemptu res Christiana procedit atque augetur. At dicet quispiam:


277. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

potest, quo ritu Hungari suis regibus sceptra tribuere consueuerunt, id paucis absoluendum putaui. Ritus inaugurandi reges Hungariae in Vuladislauo cur intermissus? Igitur cum Hungarorum quispiam regum e uita decedit, nullo ex se genito relicto successore (alioqui filius patri superstes iniussu etiam optimatum nulliusque interposita auctoritate regnum inire solet), uniuersa nobilitas a principe senatus conuocata ad Rhacosium campum armata conuenit, quem esse in Pestano agro


278. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 45 | Paragraph | SubSect | Section]

non parum ea re motum iri, atque in sui fauorem conuerti posse. Ciuitati militiae insuetae (omnes enim mercatores sunt) tantus terror hostium aduentu incidit, ut ni Boëmus quidam longe inter regios purpuratos clarus (Peutam Seuichouium populares appellabant) adfuisset, nullo ferme repugnante portis immissus esset hostis, propterea quod oppidanis, ex re scilicet insolita pauore torpentibus, nec portas claudere, nec muros ascendere, nec tormenta locis opportunis disponere occurrebat. Quod ubi Boëmus uidit,


279. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

impetrato, confugio, singulari certe ignominia affectus, utpote caeteris, qui mecum sensere, in patriam restitutis. Quem equidem eadem fide, qua regem Matthiam colui, perpetuo sum culturus, longe acrior inimicus tuis hostibus futurus quam fui Alemanis, aduersus quos Matthiae auspiciis, nullo sane odio, sed belli iure militaui. Quod ubi dixit, seque non solum modo magna cum efficacia locutum cognouit, sed etiam in intimam admissum amicitiam, Maximiliano non tam scelerato transfugae consilio offenso quam suo commodo moto, omnia Norici


280. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 56 | Paragraph | SubSect | Section]

esse solent, spargit famam Alberthum cum fratre in gratiam redisse, Boëmosque ingenti manu contracta Hungaris subsidio aduentare. Maximilianus successu, ut fit, rerum elatus, parum admodum ducens sedem olim regni Hungarici, qua nemo hostium ad illam diem potitus erat, nullo repugnante expugnasse, caduceatorem mittit, qui eius uerbis Budam a principibus, qui per idem tempus ibi erant, propalam peteret, atque ad uoluntariam deditionem, molli primum oratione pelliceret, oppugnationem deinde atque ea tandem,


281. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungariae urbes in potestatem suam redegisset, nobilitas uero imperium aspernaretur, nihil prorsus ab eo actum esset; est enim optimatum iuris reges et constituere et imperio abdicare, ad quorum quidem grauitatem, fidem, et constantiam pertinet a sententia semel ab omnibus comprobata nullo fortunae impulsu dimoueri. Itaque, inquit, si Maximilianus rebus suis consultum uelit esse, dum licet, citra pugnae periculum repetat domum suam, nec asperos leones iniuriis lacessat; quos mox plane uisurus est ira concitos per medias Alemanorum rapi caedes. Neque enim putare debet


282. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

rerum desperatione deponeret. Reuerso in Austriam Alemano Petrus Paganus, cognomento Longus, Nouae Vrbis arce, cui praefuerat egregie nec sine hostium clade, defensa ― nam plures sexingentis ex Alemanis, dum commissam suae fidei arcem tutatur, nullo ferme suorum amisso occiderat ― tandem deficiente commeatu pactus, ut cum suis rebus abiret, eam Alemanis dedidit, nullaque ob talem deditionem, utpote neccesario factam, infamia notatus in Hungaria est reuersus. Hoc statu Hungariae laetari pro se quisque ex his, qui fide


283. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

sua se armis repetere predicaret. Quo facto regi quoque Matthiae Coruino aliquantulum notae inustum est, forte detecta eius iam fato functi seu fraude, seu suspicione fraudis. Nempe sicut ingentem gloriam saepius fortunae quam uirtutis beneficio assequimur, ita interdum nullo nostro merito, sed insperato quodam euentu incidimus in infamiam. Ioannes Dalmata, sculptor illustris, regia munificentia eluditur. Erat in Hungaria, quo tempore haec gerebantur, Ioannes Dalmata, illustris sua


284. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 64 | Paragraph | SubSect | Section]

qui Albam Regiam praesidio obtinebant, commeatus simul stipendii inopia solicitante, ducibus atque adiutoribus transfugis Hungaris, omnia circumquaque frequenti uexabant incursione, pecora pariter hominesque, quos casus obtulisset, abigebant, tantumque audacię sibi sumunt nullo obsistente ― omnes enim tormentorum, quae plumbeas emittebant pillulas, ut ante dictum est, incesserat timor ut ne regionibus quidem longius positis parcerent. Itaque Paxon oppidum, quod ab Alba circiter quinque et triginta millia passuum abest, in ripa Danubii situm ex


285. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 65 | Paragraph | SubSect | Section]

comentum fuit suomet prodendis consilio. Nam quod locus absque praesidio esset, quodque tormento nec puluis accensibilis, nec pila missilis inesset, sed ad terrorem duntaxat hostium in conspectum datum, Alemani muris obequitantes facile animaduertere, nullo praesertim in muris propugnatore conspecto, qui eos missilibus arceret, cuius rei dubitatio statim exempta est, ubi quorundam captiuorum affirmatione id ita esse compertum est. Laeti igitur, utpote occasione praeter spem oblata, ad portas oppidi clamore sublato succedunt.


286. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 65 | Paragraph | SubSect | Section]

spem oblata, ad portas oppidi clamore sublato succedunt. Oppidani metu attoniti inter stuporem festinationemque, quae semper improuida est, male obserant portas: nam fores liminibus admotas haud ualido firmant obice. Itaque his nullo ferme resistente effractis, in oppidum Alemani irrumpunt. Nicolaum, ut euenit illis qui pecuniam saluti anteponunt, una cum filio capiunt, thesauroque, qui ingens fuisse dicitur, ueluti consulto hostibus seruato (tanta inest auaritiae coecitas) potiuntur. Sogorae


287. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

Miloque Boëmusius a Paulo Cinisio missi cum aliquot equitum turmis eos praedabundos inuadunt, ac parum admodum resistentes in fugam compellunt. Pilulariae enim, quas solas Hungaris timori esse hostes putabant, puluere propter imbrem inaccensibili, nullo eis usui fuerunt. Itaque quosdam interficiunt, nonnullos uiuos capiunt, reliquos fugientes Albam usque persequuntur. Huius haud satis digni dictu certaminis euentus adeo et hosticorum tormentorum Hungaris metum dempsit, et Alemanos formidinis impleuit, ut


288. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 81 | Paragraph | SubSect | Section]

ausi, ne lacessiti quidem, cum his, ab intestina modo peste securis, bellum gerere: ut scilicet tota Austria Hungari cederent; exules, qui Maximiliani partes secuti essent in patriam restituerentur; demum ut Maximilianus in regem subrogaretur ab Hungaris, si quid Vuladislauo humanitus accidisset, nullo filio patri superstite. Sed ut hoc, quod postremo loco positum est, legibus pacis adscriberetur, magis in odium Alberthi Poloni quam in gratiam Maximiliani factum est, tametsi id pro non adiecto foederi Hungari haberent, propterea quod iusiurandum pactioque praesentis


289. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 82 | Paragraph | Section]

magno quodam incendio recens extincto, etsi flamma e loco, ubi ignis accensus fuerat, nulla tollatur, fumus tamen supprimi una cum flamma nequit. Nam Vuladislauus, quod uidebatur nulli negocio intentus, ex quo gloriam sibi ac regno compararet, simul quia militaribus uiris nihil agendo nullo fere emolumento foret, Hungaris pariter ac Boëmis contemptui esse coepit, illis quidem quod haud idoneum regem ad regni munera exequenda se sortitos putarent, his uero quia regis Matthiae largitionibus assueti


290. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 83 | Paragraph | Section]

re haudquaquam perculsi, utpote ueterani et uariis bellorum euentis assueti, celeriter arma expediunt, atque conscensis equis in Hungaros impetum faciunt eosque primo congressu in fugam coniciunt, utpote magna ex parte rusticos bellandique imperitos. Itaque hoc facinore aedito nullo suorum uulnere, nedum cede, rati Hungaros sparsa dilapsos fuga nihil eo die minus quam de instaurando praelio cogitaturos, nocte praesertim appetente (sub uesperum enim pugna coepta erat), demptis galeis incompositique, ac solutis


291. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 90 | Paragraph | SubSect | Section]

opibus ac ciuium multitudine, soli inopia industriam acuente, aliquantisper coaluerat, quum iterum Rhacusanorum animis Epidaurii excidii metus obuersari coepit. Nam Sarraceni, Calabris ac Appulis superatis, Garganum montem nullo obsistente occuparant. Distat autem illa regio Italiae ab Illyrico littore e regione posito duorum ferme dierum nauigatione, mediocri uento nauim impellente. Itaque Rhacusani, communicato cum Iadestinis consilio, quorum


292. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 103 | Paragraph | SubSect | Section]

oppidanos extra muros pugnam inituros nec equo ad rem militarem idoneo, sed tolutario uehebatur, nec ferreo tegumento corpus munierat. Itaque adhibito equi sui gressu respicit ad equites, qui pone sequebantur, nulla uoce ad eos cohortandos aedita. Nam sicut nullo agendi, ita etiam nullo eloquendi studio tenebatur. Illi autem per se quid facto opus esset intelligentes ― et erant omnes ueterani milites ― admissis equis impetum in oppidanos faciunt, eosque in oppidum confestim compellunt, atque una cum fugientibus et ipsi portas


293. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 103 | Paragraph | SubSect | Section]

muros pugnam inituros nec equo ad rem militarem idoneo, sed tolutario uehebatur, nec ferreo tegumento corpus munierat. Itaque adhibito equi sui gressu respicit ad equites, qui pone sequebantur, nulla uoce ad eos cohortandos aedita. Nam sicut nullo agendi, ita etiam nullo eloquendi studio tenebatur. Illi autem per se quid facto opus esset intelligentes ― et erant omnes ueterani milites ― admissis equis impetum in oppidanos faciunt, eosque in oppidum confestim compellunt, atque una cum fugientibus et ipsi portas irrumpunt.


294. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 103 | Paragraph | SubSect | Section]

moratus, dum milites, quos imperauerat, conuenirent, uti exercitu aucto maiorem hostibus timorem incuteret, tutiusque eos persequeretur, ad reliqua Laurentii oppida expugnanda contendit, quibus fere intra paucos dies in potestatem redactis aduersus Priorem et Iacobum Scytham profectus nullo ferme negocio eorum conatus compressit. Nam quum illi confisi auxiliis Maximiliani Caesaris, cuius leuitatem nondum perspexerant, nouas res in Vuladislauum moliti essent, siue eius ignauiam contemnentes, siue regem perosi, cui studiis et suffragiis suis aduersati fuerant, tandemque


295. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 114 | Paragraph | SubSect | Section]

atque amplissimis instructi, magnum amicorum clientumque numerum semper apud se habent, quorum sane opera belli tempore maxime utuntur. His alii, sicut censu, ita dignitate inferiores sunt, licet et ipsi genere haud obscuri, et fortunis etiam mediocribus prediti sint. Postremi sunt nullo ferme honore, nisi quem uirtute propria compararunt, utpote qui neque sanguinis nobilitate, neque prouentibus, quos quidem nullos ex possessionibus capiunt, satis censeri possunt. Ad hos cum Gemius quinquaginta


296. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

omnium aetate nostra euenere, quum ignauia, tum dissensionibus principum Christianorum, qui quidem dum quisque alienae inuidet gloriae, nulla prorsus queunt coire societate, aut in communem hostem opportune componi. Centum prope millia hominum capta esse feruntur, nullo fere praedonum in populatione uulnerato, nedum interfecto, praeterquam circiter quingentos, qui profecto haud hostili ferro, uerum cuiusdam uici ab se capti incendio, fortuito noctu late effuso, periere una cum tribus millibus captiuorum. Postea


297. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

qui profecto haud hostili ferro, uerum cuiusdam uici ab se capti incendio, fortuito noctu late effuso, periere una cum tribus millibus captiuorum. Postea quam aliquot dies populando assumpti praedones suas quisque sedes cum praeda, quae cuique obtigerat, repetiuere, nullo non ante libidinis ac crudelitatis genere in Rhoxanos aedito. Nam ne quid postremo calamitatis infelicissimę deesset genti, omnes qui aut ualetudine, aut senio itineris laborem pati nequibant, interfecti sunt, hoste barbaro,


298. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 121 | Paragraph | SubSect | Section]

diem suum obiit, cui Orchanus quoque haud multum superuixit, Homurathe primo regni successore relicto. Qui comparato quam maximo, ut tunc erant Turcarum opes, exercitu confestim Hellespontum traicit, superatoque Melante amne ad Hebrum, qua Hadrianopolim interfluit, perrexit, lateque agros nullo hoste obuio populatus est, atque ingenti, quum pecorum, tum hominum, praeda abacta Callipolim est reuersus. Quam sane urbem in Cherroneso sitam ubi operibus ac praesidio muniuit, in Asiam se recępit. Huic vero Baiazethes I, a Tamerlano captus


299. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 127 | Paragraph | SubSect | Section]

existimantes etiam in quolibet dissidio ius amicitiae haud esse spernendum. Ad haec fidem plerique et ius iurandum tanti faciunt, quanti non modo fortunas omnes, sed et ipsam uitam. Fama satis constans est raro unquam Turcam inuentum esse, qui amotis etiam arbitris, atque sub nullo scripto, sibi creditam abnegaret pecuniam, et qui id sceleris commiserit, eum graueis apud inferos poenas luere arbitrantur. Regem suum postremo tanta colunt ueneratione, ut quosdam morti a rege destinatos in certam iuisse perniciem constet, nec ullo pacto induci potuisse, quo fuga


300. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 131 | Paragraph | SubSect | Section]

Nos enim Christum, quem uos Deum esse affirmatis, in omni sermone honorifice appellare solemus, poena ei grauissima constituta, qui de Christo quicquid per contemptum obloqui, aut ullam uocem eo indignam proferre ausus esset. Nec sane immerito. Nam sicut illum praeter morem humanae naturae nullo genitali semine procreatum esse arbitramur, ita omnes mortales sanctitate antecessisse nulli dubium est. Quum igitur nos extra uestra positi sacra Christum tanti facimus, cur tu aduersus


301. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

esse censebat, cuius maxime spectata esset integritas. Propterea quod falsi testes, cuius quidem generis hominibus haec corruptissima ętas maxime abundat, facile precio parari possunt. Num credis, prudentissime praetor, accusatorem meum hos difficulter inuenisse, qui nullo periurii respectu in meum testantur caput? Certe paruo conducti sunt precio, et si uerum uis audire, ipsi sese accusatori ultro obtulerunt, dum uel minimam utilitatem maiori faciunt quam hominis uitam. Neque enim hi in coetu hominum quocunque modo interficere dubitabunt, modo id


302. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 134 | Paragraph | SubSect | Section]

attributis, fraetus uirtutis suae fama rem summae audacię est aggressus. Praemissus enim a duce cum turmalibus duntaxat suis ad explorandos hosteis, adeo alacri animo occurentes Turcas est adortus, ut eos statim in fugam conuerteret. In qua quidem fuga plus quam dimidiam illorum partem occidit, nullo fere ex suis amisso. Tanta profecto fuit siue Turcarum formido, quae quidem rem uel maxime solet euertere, siue Michaelis uirtus, siue fortuna, quam ut saepius diximus, ubique pro Dei uoluntate accipimus. Nec circa Danubium per idem tempus res quietę inter Turcas et


303. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 137 | Paragraph | Section]

et contra Venetos bellum parat. Bazethes sublato, ut supra dictum est, fratre, atque ob id ipsum metu domestico liberatus, ueluti ex somno experrectus non iam praedatoria manu Christianos uexare, uerum totis imperii uiribus cum his congredi statuit, nullo non Christianorum hoste destinato; caeterum sicuti uniuersos magnifacere ac timere, ita singulos uehementer contemnere. Quum igitur aegre ferret Venetos, cum quibus sane pacis tempus iam exierat, quasdam urbes maritimas in


304. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

erat Carnici agri Venetae ditionis, inter Tergeste et Liquentiam late populatus est. Caeterum quoniam pro uicorum cultorumque frequentia haud quaquam occurebat praeda, regionum incolis in loca tuta dilapsis ― neque enim eo Turcae improuise accesserant ― in pagos ac uillas saeuitum est, nullo Christianorum prohibente, tametsi Veneti his in locis, ut paulo ante dictum est, exercitum tunc haberent numero Turcis praedonibus longe superiorem. Sed quum et copiae his non ex ueterano ac belli perito milite, uerum collectitiae essent, et legatus ipse ad exercitum Andraeas Zancanus


305. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

utpote ad praedam, non autem ad praelium a domo profecto, ac longi itineris labore omnium rerum neccessariarum inopia prope enecto. Itaque Alexander, quum procul dubio uel a parua uirorum manu praeda exui potuisset, quantum ad hostem pertinuit, nullo ferme aut prorsus paruo affectus est incommodo. Ducenti enim equites ― uulgo Albanesios uocant, opera eorum Itali aduersus Turcas maxime utuntur ― postremum hostium agmen carpendo quosdam occidere, aliquot etiam uiuos coepere.


306. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 151 | Paragraph | SubSect | Section]

continentia, quique non alienam modo, sed ne suam quidem pudicitiam magni faciebant. Quod temporis comessationibus supererat, iocis ac ludis, aut aucupio, rei aeque ac imperaturo dignissimae, dabatur. Literae quae sane humana ingenia uel maxime excolunt apud eum nullo fere in precio erant. Ab armorum et equitandi studio prorsus abhorrebat, ac si cuiuspiam mercatoris, non autem principis filius esset, magisque meminerat se ciuem Mediolanensem esse, cuius proprium est opificio ac mercaturae, ut plaerisque Italis mos est, incumbere, quam Francisci


307. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 152 | Paragraph | SubSect | Section]

coenandum ad legatum ita locutum esse: Quum ad principem tuum accesseris, ei nomine meo nuntiabis, uti aut pertinaciae suae in obtinendo alieno imperio finem imponat, aut sibi domicilium in coelo paret, quoniam in terris illud nullo pacto posthac est habiturus. Huic pleno temeritatis nuntio, haud impari insolentia Lodouicum Sforciam respondisse ferunt se Alfonsi minis non magnopere terreri, neque enim minoris esse suum pileum,


308. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 152 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsum primum conflagratum iri. Haud uana profecto Lodouicum locutum esse mox rei euentus comprobauit. Namque Alfonsus, parente morbo, quem animi aegritudine propter Gallorum in Italiam aduentum contraxerat, extincto, ubi regnum adeptus est, pessimo sane usus consilio, nullo quempiam ciuium suorum demeruit officio, cum multae ciuitates missis cum muneribus de more ad nouum regem oratoribus, non se quidem consueti aliqua tributi parte donari peterent, sed iniquo exactionum onere leuari postularent. Quae profecto res ei uel maxime


309. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

diebus totum regnum occupant; Veneti cum Ludouico Sfortia contra Gallos societatem ineunt, sed Ludouici fraude caeduntur. At Francorum rex audita Alfonsi fuga, castra Neapolim confestim mouit, urbeque potitus est, ciuibus eam nullo Ferrandini respectu habito ultro dedentibus. Ferrandinus enim quum regni nouitate, tum hoste potentissimo urgente, nullam apud suos auctoritatem habebat. Gallus Neapoli, quae sedes regni est, in potestatem redacta, reliquum quoque intra decem fere dies regnum sub eius imperium


310. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

uellet traicere in Graeciam, Turcarum praesidiis per illius orae loca dispositis facilius ab aditu arceretur; ad haec, quo Turcae nacti aliquando Italicae expeditionis opportunitatem commodius ac tutius ad occupandam Italiam copias traducerent, nullo hostili loco in Graecia, Macedonia atque Illyria relicto. Etenim praeterquam quod haec gens proferendis imperii finibus semper studet, malebat cum Gallis in Italia quam in Graecia rem gerere, propterea quod in aliena terra et uictoriam gloriosiorem esse, et uinci minus


311. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 163 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcis, et caetera omni praeda, quam in oppido nactus fuerat, in Siciliam, unde profectus erat, confestim enauigauit, ne ab iniquo bello abesset, quod aduersus Fridericum Neapolitanum regem, qui Ferrandino in regnum successerat, parabatur. Iam enim Gallus et Hispanus reges, nullo infamiae respectu, scelestum inierant consilium Fridericum e regno expellendi, atque illud, non quidem regio more sed latronum ritu, inter se diuidendi. Est enim proprium regum de suo largiri, non autem aliena adimere, et, quod turpissimum est, aliis per


312. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 169 | Paragraph | SubSect | Section]

ut erat, Methonem haud idoneam expugnationi fore, nisi prius suburbium in potestatem redigeretur, omnem oppugnationis uim eo conuertit. Admotis igitur machinis ac tormentis, suburbii muros, qua parte aditum molitus est, solo aequauit, fossasque celeriter compleuit, mox nullo ferme repugnante suburbium coepit, ab ipsis incolis retinendi desperatione prius magna ex parte concrematum. Ciues, itemque milites, qui in praesidio loci fuerant, intra oppidi muros sese recipiunt. Non desunt Turcae rebus prospere cedentibus. Itaque turres aedesque


313. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

uel per se graues accolas, nedum immixtos Italiae rebus intolerandos fore existimabant. Sed nec Turcae, maxime qui honestioris fortunae erant, bellum pace atque ocio mutare recusabant. Videbant enim damno magis quam emolumento illis id bellum esse: nam praeter quam quod nullo stipendio a rege accepto, sed suo ipsorum sumptu ac pecunia ex agrorum, quos precario possident, reditibus contracta semper militant, in ea expeditione nihil fere praedae obueniebat, quum nec Venetus terra, nec Turca mari bellator esset. Turcarum autem opes in mancipiis, caeterisque rapinis


314. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 181 | Paragraph | SubSect | Section]

suis, quos inter quidam Columnenses equites, uiri, ut nunc est Italorum uirtus, satis strenui, se in oppido obsidendum permisit, atque eo tandem inopiae deuenit, ut in sola fuga spem omnem salutis collocaret. Iamque naues, Hispanos fugientes auecturae, paratae erant, quum Veneti, nullo socialis fidei respectu ― erant enim cum Gallo rege tunc foedere iuncti ― aduersus Francos clam mittunt nauibus ad Consaluum cum commeatu ac stipendio sexingentos circiter Heluetios milites, quos haec aetas Suizaros appellat, rati Venetae


315. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 187 | Paragraph | SubSect | Section]

esset. Minister illud ipsum uinum, cui uenenum immixtum erat, sceleris ut diximus ignarus, offert: nemini enim rei atrocitatem Caesar aperuerat. Quod cum admotum labris placuisset pontifici, iussit apponi sibi aliquid esculenti, moxque semel atque iterum ipsius uini potionem nullo forte ministri gustu libatam, securus ueneni, eo quod exploratae fidei minister, habebatur, hausit. Interim cardinales, quos diximus ad coenam uocatos, ancipiti metu deliberare irentne ad pestiferas epulas, an ualetudine excusata domi se continerent. Sed quia eo


316. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 193 | Paragraph | SubSect | Section]

noua aliqua causa inter Venetum et Alemanum offensam exoriri, quo Venetis maius omni ex parte odium conflaretur. Igitur Veneti, abusi Maximiliani absentia, Carnos Histrosque, quatenus hae gentes ad Maximilianum pertinebant, suis per se copiis inuadere statuunt. Itaque nullo hoste occurente intra paucos dies, quicquid oppidorum ac uicorum in finibus Veneti imperii Alemanus tenebat, partim ui, partim hostium uoluntate, arcium praefectis pecunia corruptis, in potestatem redegerunt. Fuere autem ad septuaginta prope loca muris septa, quae in Carnico atque


317. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 197 | Paragraph | SubSect | Section]

estis, uos tutari potest. Amice monuerat Venetos hostis, sed illi, militiae simul imperitia, simul praesenti fortuna sublati uires non militum uirtute, uerum multitudine pensantes, cum rege bellicoso et optimi generis equite succincto manum conserere statuerunt, quum nullo modo eis praelium committi expediret, sed aut bellum ducere, quod quidem factu haud difficile erat ― bellum enim in solo et suis sedibus erat gerendum ― aut hostibus aequa petentibus parere, sua unicuique, quae per scelus occupauerant, ultro restituendo, et


318. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 203 | Paragraph | SubSect | Section]

iuuet. Nam horum alterutrum breui necessario euenturum esse, ut aut Galli Circumpadanam Italiam ab suo seruitio liberam omnino relinquant, aut mox Italiam una cum regno etiam Neapolitano uicto pontifice obtineant. Quae ubi rex Hispanus ex literis legati sui cognouit, nullo foederis ac socii regis respectu, ueluti equus oestro exagitatus regi Gallo, cuius sororis filiam in matrimonium duxerat, amicitiam renuntiat, conscriptamque octo millium hominum phalangem atque in naues impositam Neapolim proficisci iubet. Mandat insuper Rhaimundo Cardonensi, regni


319. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 206 | Paragraph | SubSect | Section]

ad quindecim millia hominum dicuntur. Sed rem miram et quae nescio an unquam prius usu uenerit, qui huic praelio interfuere, accidisse affirmant. Gallos quum et multo plures cecidissent, et ducem amisissent, pro uictoribus discessisse, seu ob hanc forte causam, quia hostium dux nullo uulnere accepto praelio excesserat, fugaque cum paucis arrepta pugnantes adhuc suos reliquerat, seu quia plures Galli ― maioribus enim copiis certamen inierant ― incolumes superfuerant, locumque in quo dimicatum est praelio functi haudquaquam deseruerant, sensu forsan casus ducis, qui


320. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 210 | Paragraph | SubSect | Section]

si ad spem euentus non respondisset, Selyne non sine sua suffragatione rege declarato, se non modo ampliorem ac opulentiorem satrapaeam habiturum, sed etiam salutem suam in tuto locatum iri, quamquam nullo officio frater fratris in regno Turcaico constituti gratiam redimere potest amore securitati cedente. Nam ferox gens Turcarum ex multis nationibus contracta, sicut metu magis quam charitate regibus suis paret, ita et reges magis terrore quam beneficentia subiectos in


321. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 219 | Paragraph | SubSect | Section]

caede ab se submouet. Nec fere apud Turcas, barbaram ac feram gentem, hoc Selynis facinus adeo detestabile uisum est, ut illi plaerique non ignoscerent, existimantes caeteros humanos affectus regnandi cupiditate uinci. Huc accedit, quia ingenita charitas, qua liberi parentibus iunguntur, nullo familiari usu apud Othomanos reges augetur: nam praeterquam, quod nemo ex regia prole iusto matrimonio, sed ex captiuis mulieribus nascitur, simul ac regi filius suscipitur, extemplo procul a conspectu patrio ablegatur, nec ei licet unquam patrem adire, aut attributae satrapeae


322. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

dignum futurum fuisse ob tantam indolem suae fortunae successione, nisi amor patrius filium potiorem duxisset. Atque quum horum casum quosdam miserari audisset, et ipse non modo ingemuit, sed etiam lugubri ueste sumpta, ueris an fictis lachrymis incertum, large fleuit, adiciens se fratrum filios nullo odio, sed bono publico, ac si partem aliquam uiscerum suorum necessario abrupisset, occidisse, quum nulli dubium sit regum multitudinem imperio perniciosam esse. Caeterum fidei religione iureque consanguinitatis propinquorum


323. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

alium scire, quod ipse ignorabat, percunctatur, quis dedisset rusticis arma, quo auctore tantum audaciae sibi assumpsissent. Dumque singuli fere nobilium conuentus per se magis admirantur agrestium audaciam quam his obuiam eunt, rustici, ingenti sui corporis hominum multitudine nullo obsistente coacta, referunt ad maiores natu, quonam modo coepta exequerentur. Et quum multa de inferendo Turcis bello inter se disseruissent, tandem animaduertentes se temere arma aduersum potentissimum hostem coepisse, nec se ulla re tantae expeditioni idonea instructos, bellum ciuile


324. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 237 | Paragraph | SubSect | Section]

unquam spes, nedum honoris locus ullus esset? Sequimini igitur Deum, libertatis uestrae auctorem, qui stupentibus aduersariis uestris uos una contraxit atque armis induit. Neque enim sine Dei nutu in unum armati, nullo nobilium obsistente, conuenistis. Itaque dum metu torpent, aggredimini hostes uestros: omnia caede ac fuga complebitis. Nihil minus sperant luxu suo perditi homines quam uobis animos esse excutiendi iugum seruitutis. Docete insolentes belluas ex aequo cum suis colonis ac ciuibus


325. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 243 | Paragraph | SubSect | Section]

occupata asportarentur, accedit, indeque Turcis leui praelio submotis, dum ea uehiculis imponi curat, ictus pila lapidea e tormento ab arce forte emissa, concidit. Cuius infelici ac miserabili casu tam sua cohors, quam reliquus exercitus relictis tormentis fugae se nullo hostium insequente mandarunt. Turcae enim, utpote apud quos non plus animorum erat, nihil magis cupiebant quam Hungaros omissa Chaualae oppugnatione citra dimicationem abire. Sepusiensis quantum gloriae aliquot ante mensibus, in terra Hungarica


326. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 252 | Paragraph | SubSect | Section]

ut regia auctoritas in dies despectior breui fere extingueretur. Adempta regibus ui imperii, equites quoque, quorum opera res Aegyptia stabat, modo in commeatus mittendo atque in uarios militares usus ablegando, modo tamquam emeritos in agros deducendo, prope exauctorauit, nullo eorum uacationis et ocii dulcedine astum caliphis sentiente. Caeterum quum circumspectus homo crederet nullum imperium sine militari manu posse consistere, adiecit animum ad milites ex seruis instituendos, ratus id genus hominibus arma esse tuto committenda, nec alios milites,


327. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 256 | Paragraph | SubSect | Section]

multitudine magis obrutus quam uictus, in solitudinem, quae inter Idumaeam et Aegyptum interiacet, paucis ex suis desyderatis, relicta hostibus urbe Gaza, cum reliquis equitibus refugit. Turca Gaza occupata retulit ad amicos, tentando animos eorum magis quam consilium exquirendo, an nullo laxamento hostibus dato Aegyptus, sedes Cercassorum imperii, petenda esset, an modus secundis rebus imponendus, nec solitudo Aegypto adiuncta, ob aquarum maxime penuriam exercitui transitu perdifficilis, intranda. Videbatur amicis omissa Aegypto finem imperii Turcaici


328. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 256 | Paragraph | SubSect | Section]

duobus millibus equitum praemisit iter exploratum, ne quid occultum aut repentinum ab hoste ingrueret. Hunc subsequi iussit cum iusto prope exercitu modicis itineribus Sinonem Macedonem; ipse cum peditatu et equitibus regiis postremus iter ingressus est. Biduo Mehmethes per solitudinem iuerat nullo hoste obuio, tertio die ei Iamberdinus cum equitibus suis occurit, iter Turcis pro uiribus infestum redditurus. Non fefellit Turcas hostium aduentus: itaque inter se inuicem cohortati Iamberdinum inuadunt. Nec Cercassi certamen detrectarunt, haud satis memores suae


329. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 262 | Paragraph | SubSect | Section]

Syriae regionibus, quae loca praesidiis munienda uisa sunt, ea, praesertim maritima, militibus firmauit, ne quid aperti atque opportuni naualibus Christianorum incursionibus foret. Christiani enim piratae illam oram infestam faciebant. Ab oris maritimis Damascum se recaepit, diutiusque nullo in loco quam Damasci commoratus est, allectus tum eius coeli salubritate, tum inde egredi ualetudine prohibitus. Nam dum iter per Syriam facit, in grauissimam inciderat febrim, quam ubi haud parum remissiorem sensit, morbumque posse iam se sustinere, commissa Iamberdino


330. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

subire facile in animum inducit. Nam quae homines chara habent, his, ut ita dixerim, incumbunt, et in eroganda pecunia suae quisque rei potius quam amici rationem ducit. Quum igitur neque Hungarorum uires incoeptis nostris moram inicere possint, neque illis auxilii externi spes ulla sit, nullo repugnante uictoriam, quam nemo Othomanorum regum ad hanc diem consecutus est, domum de Hungaris reportaturi sumus, modo cunctatio nostra eorum socordiam ac negligentiam non stimulauerit, torporemque, quo iam trigesimum annum marcescunt, excusserit.


331. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

deesse, quibus uim hostilem arcerent. Ea nempe erat id temporis Hungarorum, qui regis aetatem regebant, quum publice, tum priuatim auaritia, ut praeterquam quod a regio questore praesidiis locorum omnia maligne praeberentur, ipsi etiam praefecti haud paruam stipendii militum partem, nullo regiae censurae ob regis aetatem respectu, interuerterent. Et sunt sane plaeraque Hungarorum ingenia, ut non nisi metu in officio contineantur, atque eo petulantiae quosdam eorum prouectos fuisse satis constat, ut non dubitarent propalam praedicare e republica esse regem inopia


332. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

aditus patebit, sed etiam ad Italiam imperio Turcaico adiungendam gradus factus erit. Nam Turcae ita instituti sunt, Pater Beatissime, ut qui illis osculum obtulerit, eius nasum dentibus impetant. Nunc etiam Turca, quicquid terrarum est inter Sauum amnem et Adriaticum mare, nullo repugnante, si ad id animum adiecerit, armis quatriduo occupabit. Quis enim illi cunctantibus inopia stipendii Hungaris obstabit? Quibus regionibus subactis confestim arma Italiae inferet, finitima quaeque ditionis suae faciendo rerumque serie tractus iungendo. Nempe quum Arsia


333. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 283 | Paragraph | SubSect | Section]

sub terra agendum et puluere facticio arcem deiciendam edocet. Duces collaudato Gallo promissisque, si exitus consilium comprobasset, onerato, uim magnam fossorum ― et praesto erant ― contrahunt (nam haud procul inde argentariae sunt) atque intra paucos dies cuniculum egere, aut nullo Hungarorum ingruentis periculi sensu, aut quia ferramentorum inopia Turcis altius terram molientibus obuiam ire nequiuerunt, fossamque apertam e regione hostilis operis ducere, quo uis accensi pulueris in liberum coelum effusa


334. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 285 | Paragraph | SubSect | Section]

promiserat. Hunc in modum urbs celeberrima in Salomonis potestatem peruenit Hungarorum principum imprudentia atque inconsulta quadam superbia ― neque enim Turcam regem, omnium, quos nouimus, potentissimum, pacem petentem ita insolenter aspernari ac contemnere debuerant, ut nullo ei responso reddito legatum insuper sublato gentium iure retinerent, quum praesertim essent ab exercitu minime parati, nullaque fere ad bellum gerendum re instructi neccessaria; regni procuratorum simul negligentia, simul auaritia, ne regem ipsum Lodouicum in crimen traham, quem ob


335. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section]

singularem humanitatem uero prosequebantur amore, et cura publicae rei eos sollicitos reddebat, arbitrantes regem ad belli pericula subeunda propter orbitatem segniorem necessario futurum, ne, si quid ei accideret, imperium Othomanorum nullo e stirpe regia superstite interiret. Porro censebant nunquam esse arma Salomoni deponenda, si regnum e dignitate sua tueri uellet, satis gnari et Sophenos hostilem animum aduersus Turcas gerere, et Hungaros bello nuper lacessitos haudquaquam quieturos. Turcae


336. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 288 | Paragraph | SubSect | Section]

ne conspectum quidem hostium sustinentes, primo congressu fusi, magna suorum parte amissa in Moesiam refugerunt. Caeterum in Inferiorem Dalmatiam, quum ea regio sine praefecto, sine imperio esset ab Hungaris destituta, a Verbosnensibus Turcis per eosdem dies incursiones factae multique mortales nullo obsistente capti. Leone Decimo morte repentina sublato Hadrianus pontifex eligitur; Turcae a Syrmii vastatione repulsi in regionem Baciensem grassantur, sed reditum, uulnerato duce, difficilem experiuntur. Eodem tempore


337. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

hostia emend.) K: hostia M 131 * nulli KZg: nullo M 132 * possent Kg: posset M


338. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

KZ: transferret M ** uinctus K: uinctum M *** nullo KZ: nulli M 136 137


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.