Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nullo

Your search found 1022 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 496-541:


496. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 752 | Paragraph | SubSect | Section]

de variis Hebraismis, secundum partes orationis, troposque ac figuras, et denique secundum totas sententias, varias Regulas, ac etiam integros Tractatus proponendo, disputavi. Grandis sane, ac cum primis ardua mihi haec materia fuit, ut quae cum per sese sit difficilima, tum etiam a nullo hactenus vel mediocri diligentia tractata. In priori quidem parte non parum sum ab aliis adiutus, qui vel in Commentationibus, aut etiam Annotationibus suis, vetus aut novum Testamentum illustrarunt: vel phrases quoque Biblicas collegerunt, tractaruntque. At hic non perinde habui, quos vel ut


497. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 781 | Paragraph | SubSect | Section]

cum fidei analogia aut morum honestate pugnet. Si enim tale quid sit in textu proprie accepto, proculdubio figuratam orationem esse. 3 Huic illius celeberrimi patris praecepto possis etiam quasi quandam ampliationem adiicere, ut si sermo ita acceptus etiam quid inutile, frivolum, et nullo modo ad rem pietatemve faciens, vel etiam prorsus a materia subiecta scopoque praesenti dissonans, aut denique aliis perspicuis locis de eadem re sententiaque pronunciantibus repugnans contineat: tum demum suspicandum est, tropum aut figuram esse. In qua re Lectorem pii ac intelligentes


498. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 786 | Paragraph | SubSect | Section]

est, quod omnis contrarietas non tantum dictorum Scripturae, sed et in toto genere ad eam summam reduci posse videtur, quod eidem subiecto contraria, vel inter sese pugnantia, seu certe incompatibilia tribuantur. ut, circumcisio est omnino observanda, Geneseos decimoseptimo: Circumcisio nullo modo est observanda, Galatas quinto. Parentes sunt diligendi, Exod. 20. Parentes sunt odio habendi, Lucae 14. 4 Omnis porro conciliatio locorum in eo potissimum sita est, ut monstretur vel videri tantum, non autem revera esse contraria ea praedicata quae uni tribuantur: vel


499. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 791 | Paragraph | SubSect | Section]

Deum esse obliviosum, praesertim nostri, in calamitatibus. Esa. 39 pingitur Deus sollicitus, quod non sit qui se opponat irae eius, et ruenti iustitiae succurrat. Tandem dicit, eum sibimet opem tulisse suo brachio, et sua iustitia, seu suo mediatore: nobis scilicet, non sibi. nam ipse in nullo periculo fuit, aut ope indiguit: sed facit id ad nostrae fidei confirmationem, ut agnoscatur tam sollicitus ac condolens esse, nostrumque periculum suum facere. 23 Porro in lectione Scripturarum diligenter observanda sunt ea praesertim dicta, quae de Christo loquuntur. Ipse enim


500. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 795 | Paragraph | SubSect | Section]

obediant: ac obedientibus vult suo loco bene esse, non obedientibus rationalibus aeternum exitium imponit. Secundo, patefecit etiam eam suam voluntatem, quod hominem lapsum, suam misericordiam implorantem, velit per ac propter filium servate, etiamsi amplius veram plenamque obedientiam praestare nullo modo queat. Denique et ea est eius voluntas, quod in extrema die velit iudicare omnes rationales creaturas, praesertim homines, vivos et mortuos. 6 Altera res praecipua in Sacris literis est Homo, qui est animal rationale, constans corpore et anima: initio quidem in summa


501. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 816 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

candide admonendos, quo ipsi facilius, rectiusque de omnibus valeant iudicare. 10 Reliquum est, de ratione supputandi per Olympiades paucula adnotemus. Graeci quidem hoc pacto, per Olympiades inquam, annos digerunt. quod, si Plutarcho credimus, primus fecit Hippias Elaeus: quamvis nullo admodum subnixus, ut idem Plutarchus meminit, necessario ad fidem argumento. Significat autem apud eos Olympias, spacium annorum 4. hac nimirum de causa, quod eo intervallo recurrente receptum olim fuerit publica in Olympiis certamina, ad quae tota Graecia avidissime confluebat, edi. Caeterum


502. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 816 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

legitur, Christum natum ex virgine Olympiadis 194 anno tertio. Ex quo intelligitur, si annos Christi, natalem proxime antecedentes, partiaris per quaternarium, centies nonagies atque ter duobus annis superaditis, prodire illum ipsum annum, quo primum per Olympiades numerari coeptum est. Unde nullo negotio Olympiades singulas discernes. Incidet, ni fallor, primae Olympiadis annus primus, in annum ultimum regis Achas: id est, quarti Millenarii annum ducentesimum quintumdecimum. Caeterum Romani plurimum per consulem annos numerarunt, quod facere sunt adorsi post exactos reges: nempe annos


503. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 823 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

accommodum sum; potest. Inter Matthaeum et Marcum convenit, dicunt namque Christum post dies sex adduxisse discipulo: in montem. Atqui Lucas ait: Factum est post haec verba diebus fere octo, assumpsit Petrum et Iohannem et Iacobum. Quid igitur? dissentiuntne? minime. Conciliantur autem hi loci nullo negotio: tum quod Lucas dicat, non simpliciter octo, sed fere octo: tum quod per synecdochen, partem aliquotam diei praecedentis, et rursus partem aliquotam sequentis comprehendit, atque duas has portiones a sex diebus secludit. Plurima vero de conciliandis Evangelistarum scriptis


504. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 827 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quin aliquae saltem fructus spiritualis partes, hoc est, aut doctrina, aut redargutiones, aut institutiones, aut correctiones, aut denique consolationes quaedam sumi ex eo possint. Imo vero quibusdam in locis tanta est optimarum rerum seges, tam dives proventus, ut omnes illae partes simul et nullo prope negotio demetantur. ¶ Sed quod candidati nostri tandem assequantur, qua ratione quod tantopere commendamus, perficiatur, nos exemplum unum, ex quo tota res evadet illustrior, subiiciemus. Sit igitur in manibus locus ex concione Christi, quem Matthaeus cap. 10.


505. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 836 | Paragraph | SubSect | Section]

diffusius in Psal. 118, de authoritate falsa docentium, et de authoritate synodorum. Idem quoque in lib. ad Constantium Augustum affirmat. CYRILLUS AD REGINAS DE RECTA FIDE. Necessarium nobis est divinas sequi literas, et in nullo ab earum praescripto discedere. Idem in Evangelium Iohann. libro 1. capite quarto: Paulus ait, cognitionis ac sapientiae thesauros in filio esse absconditos: credere oportet, non ab alio ipsum discere. Sed cum in patre sit, omnia patris, tanquam perfecta eius sapientia,


506. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 837 | Paragraph | SubSect | Section]

Osanna laetantis. Sed non propter haec pauca, quae notare atque interrogare facilimum est: sed propter diversitates, ut dictum est, interpretum, illarum linguarum est cognitio necessaria. Qui enim Scripturas ex Hebraea lingua in Graecam verterunt linguam, numerari possunt, Latini autem interpretes nullo modo. Ut enim cuique primis fidei temporibus in manus venit codex Graecus, et aliquantulum facultatis sibimet utriusque linguae habere videbatur, ausus est interpretari.


507. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 847 | Paragraph | SubSect | Section]

suae decore spoliatur. Idem super 38. cap Iob, lib. 28. Moris sacri eloquii est, ut res semel dicta pro confirmatione replicetur. ALIAE REGULAE INTELLIGENDI SACRAM SCRIPTURAM, PROMISCUE EX S. PATRIBUS COLLECTAE. Nullo locutionis genere utitur sacra Scriptura, quod in consuetudine hominum non inveniatur: quia utique hominibus loquitur. Augustin primo de Trin. cap. 12.

EXPLICATIO. Hilarius super Psalmum 126. Sermo enim divinus secundum intelligentiae


508. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 850 | Paragraph | SubSect | Section]

esse Samuelem illum prophetam, perfactum facilius intelligitur: sed diabolus, qui se transfert in angelum lucis, in phantasia Samuelis consideretur. Quod ex sermonibus eius recte dinoscitur: quoniam funesto Sauli dicebat, Tu et filii tui mecum eritis. Etenim si verus hic Samuel ostensus esset, nullo modo iniquum regem consortem suae felicitatis post mortem diceret. De hoc tropo alibi disserui. sic Virgilius in quit, Mirantur Iulum: intelligens cupidinem, speciem Iuli praese ferentem. Figuratae locutiones sacrae Scripturae suavius et iucundius nos afficiunt, quam si eadem


509. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 888 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Haec verba quidem de creatura etiam dicuntur, sed non secundum eandem rationem. Nam cum homo dicitur simplex, non quia compositus non est (solius enim Dei est esse essentiam simplicem) sed simplex homo dicitur, quia non habet doli duplicitatem. Sic et cum dicitur aliquid invisibile, non quia a nullo in quantum est, videri potest (hoc enim solius Dei est) sed quia aliquos latet similiter, etc. Sunt autem Collativa; quae de Deo sic dicuntur, ut de creatura dici non possint, haec, quae in eo summa sunt, et singularia: ut Ingenitus, sempiternus, sine initio, et


510. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 893 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

lege in Christo. Caput XXXI. Modi praedictionum in Christo sunt fere viginti sex. 1 Aut de mirabilibus eius, conceptu et nomine: ut est, Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emanuel. 2 Aut de loco nativitatis: ut est, Et tu Bethlehem, civitas Iuda, nullo modo minores in civitatibus Iudae: ex te enim prodibit dux, qui reget populum meum Israel. 3 Aut pro his quaein rudimentis gessit: ut est, Priusquam sciat puer cognoscere malum, et eligere bonum. 4 Aut de iustitia eius atque iudicio: ut est, Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem:


511. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 904 | Paragraph | SubSect | Section]

Pharisaei praefert: ut ostendat eam multo magis iustificatam esse illo, qui sibi summum apicem iustitiae arrogabat: cum alioqui revera Dominus dicere velit, ipsam quidem perfecte iustificatam, illum autem adhuc in profundo suorum peccatorum haerere. Sic minus bonum aut inferiorem gradum, pro nullo putant aliqui etiam in illo dicto poni, quod qui unum mandatum solverit, et sic docuerit, minimus vocabitur in regno caelorum, pro, nullus: quod scilicet nullum locum ibi sit habiturus. Comparativus ergo interdum non tam minuit alteri aliquam qualitatem, et alteri auget, quam simpliciter


512. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 922 | Paragraph | SubSect | Section]

Castrametabor circa domum meam ab exercitu transeunte: id est, Tuebor aut defendam domum meam ab omni hoste ei insidiante. Verbum Castrametari, non recipit eam constructionem aut sensum ab aliquo, sed verbum Tueri aut Defendere, pro quo hic Castrametari ponitur. Mar. 9, Hoc genus daemoniorum in nullo potest exire: id est, eiici aut cogi ut exeat. Sic et relativum interdum refert non ipsam vocem antecedentis, sed eius sensum, ut in relativo dixi. 24 In similitudinibus aut alias, vox non raro alio respicit constructione, plerunque autem ad proxima, alio


513. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 947 | Paragraph | SubSect | Section]

legem non noverunt me. Ioan. 16, Haec facient vobis, quia non noverunt patrem neque me: ubi non de noticia, qualem diaboli et impii habent, loquitur: sed de viva ac salutari, nempe quae simulamat Deum, eumque timet, nec multum diversa est locutio Pauli 2 Cor. 5, Neminem novi, id est, ex nullo pendeo, nulli confido. Verbum Heemin, credere, hac eadem figura saepe non tantum noticiam historiae significat, qualis etiam in impiis esse potest: sed etiam affectus consequentes, quos pii doctores hoc tempore uno fiduciae nomine complectuntur, quos nos libro de voce et re Fidei


514. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 976 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

non tantum in corde per incredulitatem, sed etiam blasphemo ore per talia sophismata aut inanes ratiocinatiunculas mendacii arguunt, et suam incredulitatem erroremquam confirmant. Sensus ergo est: Impossibile est hunc nobis dare carnem suam ad manducandum. Quomodo enim tandem hoc fieri potest? Nullo certe modo. Igitur totus eius sermo vanus est. Interrogatio hic, valde usitata figura negat, et non quaerit aut interrogat. Porro haec natura aut vis voculae, Quomodo, valde crebra est in sacris Literis: ut Matth. 12, Si satanas satanam eiicit, quomodo ergo stabit regnum eius?


515. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 979 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

aliqui illud 1. Sam. 2, exponunt: Non audierunt vocem patris sui, quia voluit eos Deus perdere: pro, ideo. Psal. 116. Credidi, quia: id est, propterea locutus sum. Simile exemplum habes et Ioan. 15, Vos dixi amicos, quia quaecunque audivi a patre, nota feci vobis: ubi vox Quia, nullo modo causam efficientem rei, sed tantum probationem sententiae ab effectu indicat: posset vero non male etiam conclusive exponi. DE GENERALIBUS, INDEFINITIS ET PARTICULARIBUS SENTENTIIS. In hac materia universalium et particularium Scripturae


516. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 985 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

aut Aposiopeses, etiam longiores multo crebrius quam in aliis linguis in sacris Literis fiunt. Gen. 3, Non moriemini: sed scit Deus, quod in die qua comederitis, aperientur oculi vestri, et eritis sicut Dii scientes bonum et malum: sub. ideo neglectis eius inanibus minis ac terriculamentis, nullo modo tantum vestrum commodum negligatis, sed potius quamprimum comedite, ut evadatis tam sapientes, etc. Sic ibidem: Et nunc ne forte extendat manum ad arborem vitae, et comedat, ac vivat in seculum: sub. extrudamus eum, et ponamus paradiso custodem, qui eum hinc arceat, sicut


517. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 992 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

59, Insidiantur animae meae absque praevaricatione mea, absque peccato meo: pro, cum nihil peccaverim. Sic Psal. 95, Insidiantur animae meae, non scelus meum, et non peccatum meum: pro, nullo meo scelere impulsi, vel potius, cum nullum scelus patraverim. Isa. 44, Operabitur brachio fortitudinis, et non vires: id est, tamdiu strenue laborabit, donec eum vires deficiant. Ierem. 33. Desertus est locus a non homine: id est, ut nulli amplius adsint homines. Valde


518. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1029 | Paragraph | SubSect | Section]

tanquam eloquentem, nostrum elegisse me apostolum Paulum. Videtur enim, ubi ait, Et si imperitus sermone, sed non scientia, quasi concedendo obtrectatoribus sic locutus, non tanquam id verum agnosceret confitendum. Si autem dixisset, Imperitus quidem sermone, (et non addidisset:) Sed non scientia: nullo modo aliud posset intelligi. Scientiam plane non cunctatus est profiteri, sine qua esse doctor gentium non valeret. Certe si quid eius proferimus ad exemplum eloquentiae, ex illis epistolis utique proferimus, quas etiam ipsi obtrectatores eius, qui sermonem praesentis contemptibilem putari


519. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1050 | Paragraph | SubSect | Section]

Thurii historiae explanatio haec est, ne facta admiranda, etc.) Ea enim (ut dixi) usa est superior omnis aetas, eademque pauci nunc utuntur. Pendentem orationem appello, quae per se nullo exitu terminetur, nisi res, de qua agitur, insisteret ipsa, ac perveniret ad finem. Quod genus, cum in infinitum excurrat, delectare nullo modo potest. Nam aures omnium receptum quendam et exitum semper expectant. Nam in caeteris quoque rebus laboris mensuram nosse, et terminum aliquem saltem


520. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1050 | Paragraph | SubSect | Section]

pauci nunc utuntur. Pendentem orationem appello, quae per se nullo exitu terminetur, nisi res, de qua agitur, insisteret ipsa, ac perveniret ad finem. Quod genus, cum in infinitum excurrat, delectare nullo modo potest. Nam aures omnium receptum quendam et exitum semper expectant. Nam in caeteris quoque rebus laboris mensuram nosse, et terminum aliquem saltem prospicere, voluptati est omnibus: eoque fit, ut in certaminibus sacris et stadiis, qui prope metam sunt, respirare, et quasi relaxare


521. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1087 | Paragraph | SubSect | Section]

pervertunt: ut cum ille interdum dicit, novum hominem esse liberum a lege, non esse sub lege, sed super legem, non debere ullo modo urgeri ac gravari a lege. Quod illi quasi habitualiter, seu (ut ita dicam) inhaerenter intelligunt, quasi ita semel sit liberatus ab ea perfecte, ut eam porro sentire nullo modo debeat. Verum hîc duplex restrictio necessaria est: altera, quod solummodo ratione maledictionis ac benedictionis a lege simus liberati, ne ea nos vel damnet vel iustificet, vel ullo modo in iustificatione ac salute impedire queat: non quod ei non debeamus in posterum


522. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1106 | Paragraph | SubSect | Section]

legis, ut eius primarius, verus ac genuinus sensus aut scopus non plene aut perspicue perspici possit. Id vero duplex est, teste Paulo. Nam non solum ipse Moses sibi imponebat velamen, agens cum populo Exod. 34, sed etiam erat, et est adhuc velamem supra omnia non renatorum corda, quae nullo modo illum verum ac nativum fulgorem legis ac voluntatis Dei percipere, aut saltem ferre possunt: sed potius ut rem stultam contemnunt, aut etiam ut noxiam ac non ferendam detestantur. Dicam porro de istis duobus velaminibus, facta nova subdivisione, ac primum de legis ipsius


523. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1110 | Paragraph | SubSect | Section]

esse ad tempus; ut omnes concludat sub peccato, non ut quenquam sua impossibili iustitia iustificet. Eam quidem per sese consideratam esse bonam, sanctam et spiritualem, et datam ad vitam: sed iam esse imbecillem, non suo quidem vitio, sed per accidens, ob infirmitatem carnis nostrae, quae ei nullo modo satisfacere queat. Quare nunc nullum esse maiorem aut meliorem eius usum, quam ut peccatorem convictum et damnatum, ad Christum suum verum et primarium finem, instar paedagogi deducat, ipsaque tandem a domino aut paedagogia talis ad Christum deducti peccatoris deponatur et abrogetur.


524. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1113 | Paragraph | SubSect | Section]

non fuisse veram salutis rationem ante victimas Leviticas. Quod ergo inde a condito mundo ante Leviticas victimas valuerat per tot secula, amplius bis mille annos ad salutem: hoc etiam postea valere debere, facile erat illis ratiocinari. Nam Paulus vehementer urget, presertim in Galatis, legem nullo modo abolevisse promissiones ante 400, aut etiam bis mille annos datas: sed tantum fuisse earum sigillum aut confirmationem, indicem et paedagogum homines eo ducentem. 6 In illo admirabili,


525. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1127 | Paragraph | SubSect | Section]

frustra plane ac sine ullo fructu mortuum esse. Mirum vero plane est, quod iam tanti dogmatis aedificium de iustificatione peccatoris, per solam substantialem iustitiam totius divinitatis huic insufficienti fundamento superstruere audeat, quod nomen Iehova soli divinitati Christi, et nullo modo etiam eius humanitati conveniat, cum in hoc ipso scripto clare scribat haec verba, quibus verbis David hominem quendam non modo mortalem, verumetiam mortuum, hoc sacratissimo Dei nomine יהוח Iehova, dignatus est, eumque a Domino e media morte


526. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1128 | Paragraph | SubSect | Section]

opus imbuit, ille ad hanc multo magis necessariam rem non excitasset? Illud autem maximum est, longeque gravissimum, eiusque rei causa praecipue de hac materia volui dicere, quod si hanc hypothesin ponere diabolum Ecclesiae permiserint, nonne tota Scriptura nobis fiet omnino incerta? Nullo autem modo concedendum est, Spiritum sanctum tam obscure, minimeque explicate scriptam doctrinam de Deo tradidisse, cum quidem ob hoc ipsum scribere haec voluit, ut ab Ecclesia plane intellecta, veram ei viam Deum colendi, suamque salutem inveniendi commonstraret. Nam de eo plane nullum


527. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1158 | Paragraph | SubSect | Section]

potest? 2 Deinde, certum indubitatumque est, sacras Literas omni prorsus errore ac impostura, omnique reprehensibili sententia carere: cum alioqui alia omnia scripta quorum cunque demum hominum, Rabinorum magistrorum vel praeceptorum aut crassis erroribus, aut saltem incommode dictis nullo modo careant: sed pleraque sunt illis contaminatissima et refertissima. Sequamur ergo potius sinceram Dei veritatem, quam hominum venenis infecta commenta. 3 Tertio, in Theologia totaque Christiana vita in eo plurimum situm est, ut sis de tuo dogmate, sententia, consilio, conatu


528. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1158 | Paragraph | SubSect | Section]

at ex solis sacris Literis posse integre extrui. Abundêid praesens religionis et Ecclesiae instauratio declarat, ubi innumerae controversiae, quin et verae gravesque sententiae aut dogmata sint exposita, quae ex omnibus Conciliis, canonibus aut decretis et patribus explicari aut confirmari nullo modo queant. At ex solis sacris Literis plena eorum expositio, solidaque confirmatio haberi potest, et hactenus Dei beneficio luculenter in nostris Ecclesiis exhibita propositaque est. Sint nobis exempli loco haec capita, nempe vera ac genuina natura fidei, iustitiae et iustificationis, et


529. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1161 | Paragraph | SubSect | Section]

Omnia enim dona dotesque, artes et scientiae exercitio quidem crescunt, et ferri instar splendescunt: intermissione vero refrigescunt, languescunt, et quasi plane emoriuntur. Sicut ille praeclare de toto hoc genere inquit:
Vidi ego quassatas mota face crescere flammas:
Et vidi nullo concutiente mori. Est vero moris in Academiis initio lectionum aliquid praefari, quod cum ipso genere scripti lectionisque conveniat, et auditorum animos ad sequentem institutionem incitet ac praeparet. Quem ego iam, licet nequaquam vituperem, non tamen prorsus sequi necesse habeo,


530. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1170 | Paragraph | Section]

valet, quod in hanc partem non possunt esse suspecti, tanquam in gratiam nostri aut religionis huius quicquam falso testentur, iuxta proverbium de domestico teste, etc. Verum postquam Ecclesia agnovit et testata est, quinam libri vere a Deo traditi sint, et quinam sint suppositicii: nullo modo porro habuit ius prohibendi, ne credamus veris Dei libris, aut mandandi ut credamus falsis a satana et impiis compositis. Hoc enim esset, se supra Deum efferre. Nullo igitur modo vel Ecclesia, vel quisquam alius propterea est supra Scripturam, aut supra aliquod mandatum, quia


531. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1170 | Paragraph | Section]

Verum postquam Ecclesia agnovit et testata est, quinam libri vere a Deo traditi sint, et quinam sint suppositicii: nullo modo porro habuit ius prohibendi, ne credamus veris Dei libris, aut mandandi ut credamus falsis a satana et impiis compositis. Hoc enim esset, se supra Deum efferre. Nullo igitur modo vel Ecclesia, vel quisquam alius propterea est supra Scripturam, aut supra aliquod mandatum, quia dicitur de eo testari, aut quia ei de eo testanti creditur. Sed si ius haberet tollendi aut prohibendi quae in Scriptura Deus mandat, aut praecipiendi quae ille vetat: tum vero vere


532. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1172 | Paragraph | SubSect | Section]

habeantur. Videndum enim, ut veteres Iuris prudentes dixerunt, CUI BONO. Item, quia cum accusatores publicum bonum quaerant maximo suo incommodo et periculo, quae plerunque confessores comitantur: ideo eis veritatique fraudi esse eorum actio non deberet. Praeterea, cum de nullo foedo dogmate sint verisimiliter infamati, ex charitate credendum est, eos bono Dei spiritu agi. Contrarium iudicium est de reis tot errorum nomine constanter non ab uno tantum aut altero, sed et publico rumore infamatis. Adhaec, cum nunc inter reos veniant viri non vulgares,


533. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1175 | Paragraph | SubSect | Section]

16 Repetat respondens argumentum brevissime, uti moris est, quo appareat, an recte aut perperam adversarii sententiam acceperit: et quo clarius appareat, an ipse quoque apposite ad rem respondere, aut sciens vel insciens a scopo aberret, et ad aliquid aliud digrediatur. 17 Nullo modo liceat a proposito argumento ante eius finem, multo minus a proposito themate discedere ad alia, ulla occasione aut praetextu. 18 Omni studio in tota argumentatione tendatur ad certas et firmas aliquas conclusiones, ne temere ac diu sudemus, et clamemus, nihil certi


534. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1179 | Paragraph | SubSect | Section]

intelligentia, varia hominum ingenia varios sensus explicare, variamque authoritatis Scripturarum opinionem existere: possibileque fore, aut in authoritate earundem, aut in intellectu, inextricabilem dubietatem hominum mentes suspendere. Ubi erit solidum refugium peregrinantium? Certe in alio nullo, quam in militantis Ecclesiae usu atque adprobatione: sive haec sit circa Scripturam et eius authoritatem atque intellectum, sive extra Scripturam in consuetudine accepta per Ecclesiam. (Nota: Verbum Dei, quod est lucerna pedibus hominum, et lumen seminis Ecclesiae vel hominum, debet sequi


535. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1188 | Paragraph | SubSect | Section]

Dei. fol. 77. Sic quoque in libro de Expresso verbo Dei, ad Regem Poloniae scripto, et nuper Lovanii edito, variis modis ac rationibus extreme extenuat ac profanat Scripturam: illud perpetuo urgens ac inculcans, ex Scripturis sumi ac defendi omnes omnium haereticorum errores. Quare nullo modo esse permittendum adversariis, ut contra eos ex Scriptura disputent aut pugnent. In cuius rei testimonium unum locum ex plurimis proferam, in quo alterius cuiusdam sententiam de hac re citans comprobat: quem textum adverbum nihil meum interserendo, ne quis erret, adscribam.


536. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1188 | Paragraph | SubSect | Section]

Scripturas obtendunt, faciendum sit. Hunc igitur, inquit, potissimum gradum obstruimus non admittendi eos ad ullam de Scripturis disputationem. Si hae sunt illae vires eorum, an ne eas habere possint, despici debet, cui competat possessio Scripturarum, ne is admittatur ad eas, cui nullo modo competit? Haec ommia ipsius Hosii, alium quendam citantis ac comprobantis, verba de removenda ex Religionis disputatione sancta Scriptura, non mea fuerunt. At Christus contra non tantum cum Pharisaeis et Saducaeis, sed etiam cum ipso satana ex Scripturis disputat.


537. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1192 | Paragraph | SubSect | Section]

non adstringi iure divino ad communionem sub utraque specie, Cap. 1. Itaque sancta ipsa synodus a spiritu Sancto, qui est spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et pietatis, edocta, atque ipsius Ecclesiae iudicium et consuetudinem secuta, declarat ac docet, nullo divino praecepto laicos et clericos non conficientes obligari ad Eucharistiae sacramentum sub utraque specie sumendum: neque ullo pacto (salva fide) dubitari posse, quin illis alterius speciei communio ad salutem sufficiat. Nam etsi Christus Dominus in ultima coena venerabile hoc sacramentum


538. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1195 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

An'non est haec tum ipsius rei immota veritas, tum et omnium gentium non plane Epicurearum ac furiosarum sententia et opinio, quod si quicquam omnino aliud, Religio certe per sese suaque natura sit ac esse debeat in omnibus suis partibus res vere bona, salutaris ac sancta, et nullo modo ad placitum libidinemque ullius, vel unius, vel etiam omnium mortalium dirigenda ac inflectenda, aut inde ullatenus dependens. Turcis profecto hodierna die in infinitum certior, sanctior, firmior, ac magis immota est ipsorum Religio, quam nobis Christianis: si sic in nostris sacrosanctis


539. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1195 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Verum nunc nos, relictis istis manifestis derisoribus et illusoribus viventis Dei, eius verbi, Religionis ac Ecclesiae, atque adeo omnium hominum et totius mundi, in sua abysso diabolicae impietatis: convertamus nos ad pusillos Iesu Christi, eisque monstremus aliquot gravissimas causas, cur nullo modo possint citra extremam Dei contumeliam, et suum aeternum exitium, ista ratione ac conditionibus, quas conciliabulum proponit, et Pappa postea in suis dispensationibus etiam plures et tetriores proponet, uti.


540. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1198 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sui mendacis pectoris abominanda libidine ac audacia de tantis controversiis religionis pronunciare. 2 Secundo dicunt, Christum constituisse Apostolos novi Testamenti sacerdotes. Quaerimus hîc iterum, quomodo aut quo verbi Dei testimonio hoc quoque vanissimum commentum probent? Nempe nullo alio, quam sua perfrictissima fronte, et extrema audacia quidlibet asserendi. At nos contra proferimus evidentissimum verbi Dei testimonium. Primum, quod totum novum Testamentum in tanta sui prolixitate et tot librorum varietate nusquam Apostolos vocat Sacerdotes, aut ullos omnino


541. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1216 | Paragraph | Section]

potuit Iesus in sua patria multa miracula facere 190 Pharisaei et Iudaei nisi crebro lavent, non comedunt 207 7. Quare tui apostoli illotis manibus comedunt? 212 8. Exiverunt Pharisaei, et coeperunt altercari cum Christo 189 9. Hoc genus daemoniorum in nullo potest exire, etc. 207 9. Omnia sunt possibilia credenti 218 Quime recipit, non me recipit, etc. 210 10. Ad duritiam cordis permisit Moyses praeceptum hoc 24 Confestim ablegabunt asellum 182 16. Praedicate


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.