Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: maritimam

Your search found 20 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 5-10:


5. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 125 | Paragraph | SubSect | Section]

ac crudelitate, ita et imperio omnes ante se Othomanos reges superauit. Eodem anno, quo regnum iniit, Constantinopolim coepit. Deinde Peloponesum pulso inde Graeco rege occupauit, et demum quicquid terrarum Istro amne et mari Aegeo atque Ionio continetur, cum toto fere Illyrico, praeter maritimam Dalmatiae oram, atque eas regiones, quae ultra Naronem et Vrpanum amneis Hungaris regibus parent, in potestatem redegit, principibus regionum, quos interposita fide ad se euocauerat, nefarie necatis. Verum uti celeriter, ita non sine suo ipsius periculo tot regna subegit. Nam cum


6. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 137 | Paragraph | Section]

ferret Venetos, cum quibus sane pacis tempus iam exierat, quasdam urbes maritimas in Graecia atque Illyrico possidere ipso mediterraneis regionibus imperitante, omni studio ad eas in potestatem redigendas incumbit, eoque magis, quod ad custodiam regni sui pertinere arbitrabatur maritimam oram suis obtineri praesidiis, ne aliquando ea loca ad se oppugnandum hostibus aditum praeberent. Valde enim eum propter Italiae propinquitatem perterruerat Gallorum in regnum Neapolitanum duce Carolo Octauo aduentus, quum praesertim eum haud lateret Christianis, qui in


7. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 138 | Paragraph | SubSect | Section]

uix reuertitur. Igitur ubi Veneti accepere, qui sane id temporis maris Adriatici imperium non minus stulte quam inique, utpote rem omnibus gentibus communem, et ob id non sine acerbissimo humani generis odio, sibi uendicabant, Turcas tantam classem parare, et ipsi ad rem maritimam solito maiorem curam conuertunt. Nihil tamen aperte factum est, priusquam Turcae animus ac consilia satis cognita sunt. Itaque misso ad Turcam ueluti ad amicum cum donis regiae Venetaeque item fortunae congruentibus legato Andraea Zancano, uiro magis


8. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 142 | Paragraph | SubSect | Section]

fama ad Iadestinos Turcarum incursionem uehementer formidantes celeriter praefertur, fidesque famae propter hanc captiuorum restitutionem habita, tametsi a quibusdam Hungaricae ditionis Dalmatis per literas nuntiatum erat Iadestinis, ut sibi Turcarum haud paruam coactam manum, atque in maritimam oram procul dubio excursuram, cauerent. Itaque Iadestini in maximas inciderunt calamitates, quum hostium dolo, tum sua ipsorum imprudentia: neque enim alicuius fuit consilii auctore communi Christianorum hoste metum, qui sane eos conseruare poterat, deponere, et amicis


9. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

Macedonas patrio quodam, seorsum a Graeco et Illyrico sermone usos, teste Alexandro Magno apud Curtium, suspicor ipsos Albanesios antiquos esse Macedonas, a Bulgaris, Sarmatiae Asiaticae gente, e mediterraneis regionibus in maritimam Macedoniae oram expulsos. Non enim me praeterit accolas olim Rha fluminis, quos nunc partim Rhacianos, partim Bulgaros appellant, pulsos a Thataris e patriis sedibus profugos ad Tanaim amnem, inde ad Istrum


10. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

admonendo. Hosteis insuper, ut erat stolida et procaci lingua, quod sane uitium plaerisque nouis inest hominibus ― erat enim ex humili ordine ad eum gradum promotus - uerbis obterit: luxum, mollitiem, rei militaris imperitiam, sordidae mercaturae arteis, quas Veneti, ut plaerique maritimam incolentes oram, promiscue exercent, obicit. Quin euadatis, inquit, in muros, fortissimi uiri, et regi nostro inspectanti, uirtutisque ac ignauiae nostrae arbitro, operam praestatis? Neque enim ipse more Veneti principis domi in urbanis deliciis procul ab hoste


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.