Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nunquam

Your search found 1736 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 453-472:


453. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

benefacite his qui oderunt uos, et orate pro persequentibus et calumniantibus uos, ut sitis filii Patris uestri, qui in caelis est. Cum ergo incomparabiliter plus boni in hoc existat, ut simus filii Dei, quam mali in quauis hominum iniuria, diligamus inimicos. Nunquam illi tantum obesse nobis possunt, dum oderint, quantum prosunt, si diligantur. Pungunt quidem eorum iniuriae, sed repensum pro iniuria beneficium odorem aeternae remunerationis fragrat. Filii enim erimus Dei Patris, si inimicos dilexerimus. Inimicum autem diligere est ita


454. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

audire uolunt nec, quanta sibi promittantur, attendere terrenarumque rerum curis impliciti caelestia contemptui habent. Proinde relicto uitae pastore necesse est eos fame sitique perire, nihil in se habentes, quo recreentur, et cum interierint, ad inferna delabi, nunquam de ascensu cogitantes, in quo saluari potuissent. Dum ergo breuem modicumque laborem subire nolunt uoluptatibus dediti, poenas pati ingentes atque aeternas coguntur. Talis uitae exitus illos manet, qui mundum magis quam mundi dominum diligunt.


455. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Parabola XI Duo reges erant contrariae penitus inter se naturae propositique diuersi. Alter seruos suos die una omnibus affluere faciebat deliciis, ita ut nihil ab eis desyderaretur, quod caro concupisceret. Reliquo uero uitae tempore omni prorsus uoluptate exutos nunquam conquiescere sinebat, semper infestans, semper ab eis poenas exigens, magis quam dici queat atroces. Alter econtrario per diem unum suos multum uexabat, sed deinceps per omnes reliquos bona cuncta illis ad uotum suppeditabat. Quis adeo imprudentis ingenii est,


456. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

in angustiis laboribusque uersari gaudet, ut postea uerae beatitudinis bonis felicitet sine fine. Quis ergo usque adeo rationis inops est, qui non potius eligat Deo seruire, ut pro breui labore felicitatis aeternae praemia capiat, quam diabolo ancillari, ut pro breuibus deliciis nunquam finienda subeat supplicia? Quid hac uita breuius? Quid aeternitate prolixius? Et tamen--- o, humanarum mentium caecitas!--- quam multi reperiuntur, qui sibi praeoptent breuem uoluptatem cum infinitis cruciatibus quam breuem laborem cum quiete sempiterna. Malunt hic


457. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

egit, quae proposuerat. Atque eodem ocio, quo talia tractabat, inutiliter consenuit. Neque peculium suum, ut promittere solebat, auxit, sed imminuit. Tales profecto et illi sunt, qui iuxta Euangelium relinquere omnia et Christo seruire saepe decernunt, nunquam incipiunt. Quicquid sibi in religione seruandum sit, ante ediscunt, et cum se ad eam rem satis expedierint, semper restat aliquid, quod excusent, quo se impediri dicant. Hoc autem fit, quia semiplenam habent charitatem. Quam si perfectam haberent, nihil


458. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uirtutibus desudarint, non aequalia merita sint, nonne respondebit plus ei se debere, qui Deo patri obtulit in sacrificio cum uirtutibus libertatem, quam qui solas donauit uirtutes? Esto uterque seruet ea, quae religionis sunt, alter tamen ita se subiecit atque ligauit, ut nunquam sibi fas sit ab obedientiae, castitatis, paupertatis uoto resilire, alter uero, quanuis Deo non minus obsequens sit, nondum tamen pro Dei amore aliorum etiam imperio se subdidit. Sed in eo adhuc manet, ut, quanuis castitatem seruet, non tamen ita, ne connubio illam, si


459. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

autem, qui cum uictoriae laude rediere, triumphus datus et cum rege simul considendi et conuiuendi locus. Haec parabola nos omnes respicit. Quibus in hac uita assidue pugnandum est et, ut uincere ualeamus, nunquam conquiescendum. Qui semper fortes sunt, semper uincunt uirtutumque armis muniti nullum in se uitio locum relinquunt. Qui prostrati resurgunt, hi sunt quos peccati poenitet, et post lapsum cautiores facti malarum cupidinum laqueos diabolique insidias uitant


460. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

omnino non potest, nisi cum dolo aliquo seducti a proposito colendae uirtutis desciuerint. Tunc enim et ipsos callide sibi conciliatos mittit in interitum sempiternum. Demus igitur operam, si tuti esse uolumus, ut diabolo semper aduersarii simus, amici nunquam. DE QVINQVE SENSVVM PVGNA Parabola XX Erat metropolis nominatissima, Irenen uocabant, in qua cum summa animorum tranquillitate degebatur. Nihil discors, nihil turbulentum aderat. Sed in uia, quae ad eam


461. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

a patre, et cum illud, quod pollicitus fuerat, sedulo implesset, haeres factus bonis omnibus affluere coepit. Vsque adeo profuit ei mores uitamque correxisse. At uero alter magis arrogantis animi proteruitate obduratus, nec promissis allici nec minis potuit deterreri. Et quoniam nunquam ab inueteratae maliciae proposito discedere uoluit, patre post diuturnam patientiam in indignationem tandem concitato meritas tanta obstinatione poenas dedit, non modo ab eo exhaeredatus uerum etiam teterrimo carceri uinculisque aeternis traditus. Hanc


462. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

punit, sed, ut corrigantur, expectat. Si poenitentiam agimus, ueniam indulget et aeternae beatitudinis efficit participes. Obstinatos autem caelesti haereditate indignos iustus iudex in infernum deiicit cruciandos. Et cum hoc ita sit, quis tam sibiipsi infensus est, ut nunquam eum deliquisse poeniteat nec iam, quantum potest, maturet per uitae emendationem uitare supplicia, beatitudinem promereri? Nolo, inquit Dominus, mortem peccatoris, sed ut conuertatur et uiuat.


463. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

operibusque fructuosis se exercere, ut eo labore transferri ad ciuitatem mererentur. Si qui autem ignauiae dediti uoluptatem corporis quam laborem sequi maluissent, ad ulteriorem insulam, foedam, squalentem, feris rapacibus et mortiferis anguibus plenam deportarentur exilio nunquam finiendo. In insula ergo, in qua primitus positi fuerant, alii propositum sibi praemium affectantes relegationemque timentes nauiter operi incumbebant. Alii uero ociosam uitam actitantes iocis risibusque tempus terebant praesentiumque uoluptatum illecebris deliniti nihil


464. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

pecuniam. Igitur elemosinis tandem diues factus dicere solebat mendicos prius oportet fieri, qui diuites euadere cupiunt. Haec parabola orare nos admonet et quasi mendicos in omni loco omnique die sublatis in caelum manibus Deum deprecari, si pane illo uesci uolumus, quem gustando nunquam esuriemus, si opibus illis ditari, quas nec fur surripere nec tinea potest corrumpere. Petite, inquit, et accipietis; quaerite, et inuenietis; pulsate, et aperietur uobis. Quid ergo cunctamur? Ipse iubet poscere, qui solus potest dare, et nisi paratus esset


465. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

qui saturati estis, quoniam esurietis! Qui uero non plus quam naturae necessitas postulauerit uentri indulgent, hi iumentum, quantum ferre praeualet, onerant. Inde rationis compotes appetitum frenant, uitiis abstinent, uirtutum quaestu ditantur et ad caelestem patriam hilares redeunt iam nunquam non beati futuri. De his enim dictum est: Beati, qui nunc esuritis, quoniam saturabimini! Cauenda est igitur intemperata libido, quae cupiditatibus seruit, ipsumque corporis nostri iumentum


466. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

latas uias habent, quae ducunt ad perditionem, deliciis admodum foecundi sunt, sed quae in perniciem uertantur. Incolae carnibus uiuunt, quia pecudum more praesentibus contenti futura non consyderant. Adherens terrae holus decerpunt, dum terrenarum rerum obruti curis ad contemplanda caelestia nunquam eriguntur. Porcos pascunt, qui turpis libidinis caeno inquinantur. Hircos sequuntur, qui infamis uitae foetorem exalant. Canibus lepores inuadunt, qui procacis linguae latratibus innocentiam aliorum laedunt. Nidulos aucupantur, quos inanis gloriae cupiditas tenet, dum honores ambiunt et


467. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

cum multum una alteraque die operis confecisset, lapsus demum resedit factusque est remissior, et laborem pertesus telam, cui texendae tanto studio incubuerat, imperfectam dimissit. Hic autem, qui in eiusmodi negocio minus strenuus uidebatur, quia tamen coepto operi manum nunquam subtraxerat, eo peracto boni prudentisque textoris laudem reportauit. Haec parabola admonet saepe contingere, ut religiosae uitae propositum mutent, qui, dum proficere immodestius affectant, supra uires sese laboribus grauant. Ediuerso autem moderate laborantium temperies constans


468. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

affecisset, istos, qui magis inimicis suis quam sibi fidi erant, loco hostium habuit missisque apparitoribus comprehensos carceri tradidit atque mulctauit. Quidam tamen, antequam in uinculo coniicerentur, cum sibi ignosci suppliciter poposcissent, ueniam impetrarunt. Et hos quidem rex, ueluti si nunquam deliquissent, benigne susceptos ciuitate donauit bonorumque consortes fecit, in illos tantum, quos peccati nunquam poenituit, iustus, in alios omnes magis quam dici queat clemens. Nam si peccare non cessantes impunitos dimisisset, non ignoscere peccantibus uideretur, sed fauere, quod ab


469. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

carceri tradidit atque mulctauit. Quidam tamen, antequam in uinculo coniicerentur, cum sibi ignosci suppliciter poposcissent, ueniam impetrarunt. Et hos quidem rex, ueluti si nunquam deliquissent, benigne susceptos ciuitate donauit bonorumque consortes fecit, in illos tantum, quos peccati nunquam poenituit, iustus, in alios omnes magis quam dici queat clemens. Nam si peccare non cessantes impunitos dimisisset, non ignoscere peccantibus uideretur, sed fauere, quod ab omni prorsus bonitate alienum foret. Longiusculo ambitu recitata parabola, quoniam ipsa se pandit, a nobis


470. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Parabola XLIX Quoniam autem similitudines, id est parabolae, semper minus aliquid habent quam res ipsa, quae per illas designatur, quicquid inferno diximus, parabola est. Eadem profecto ratione, quicquid nunc de paradiso, hoc est caelesti regno, dicturus sum, erit parabola. Quia nunquam tanta de illo dici queunt, ut multo maiora non supersint. Igitur, cum inferni loca et poenas lugubri quodam atramento descripserimus, econtrario paradisum, ubi perfecta felicitas est, candidiore omni cerusa colore Domino adiuuante depingemus. Paradisus igitur amplissima amoenissimaque


471. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

currit, uolat, iam in ianuis est. Quotidie ad finem suum uita nostra properat et ad uitam illam, quae non habet finem, transmigrare nos cogit atque compellit. Pigritamus tamen et cunctamur, et uirtutum uiatica praeparare nobis negligimus. Quae certe nisi nobiscum tulerimus, deficiemus in uia: nunquam ad montem Domini et domum Dei Iacob perueniemus. Hoc ne forte contingat, semper ante oculos habeamus illum terribilem et expauescendum extremi iudicii diem, qui, antequam uenerit, haec praemissurus est signa: bella, fames, pestilentiae saeuient; pseudoprophetae surgent et seducent multos;


472. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ad parabolam respicimus, lex illa, quae malis necem, bonis honorem proposuit, sententia diuini iudicii est. Deus morte aeterna peccatores punit, iustos autem uitae immortalis felicitate remunerat. In tanto ergo uitae necisque periculo constricti, ita metuamus, ut non desperemus, ita speremus, ut nunquam sine metu simus, dicente Propheta: Seruite Domino in timore, et exultate ei cum tremore! Notae post conuiuendi


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.