Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nunquam

Your search found 1736 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 481-565:


481. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

dictum est: Jo. 8. Si filii Abrahę estis, opera Abrahę facite, nobis quoque dictum putemus. gen. 15. Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam . Fides sola nunquam ei ad iustitiam reputaretur, nisi congruis fidei uirtutum ornamentis sese excoluisset. Et hoc est quidem quod alibi ait Dominus: Jo. 14. Qui credit in me, opera quę ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet.


482. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

proderit, a quo abest iustitia. Ideo subditur: Matth7 Multi dicent mihi in illa die: Domine Domine nonne in nomine tuo demonia eiecimus? et in nomine tuo uirtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis quia nunquam noui uos | discedite a me omnes qui operamini iniquitatem! Hoc idem Apostoli uerba docent dicentis: Cor1.13 Si fidem habuero, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum.


483. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

dicant quis unquam illorum | se uel Deum | uel Dei filium esse confessus sit? Et si eum se esse Christus affirmauerit, cur ei non credunt? cur eius uerbis fidem non pręstant? cum etiam ipsi homines, quibus talia agendi data fuit potestas, in nomine Christi ea se egisse nunquam dissimularint. Quibus certe si crederent, et in Christum, qui ab iisdem prędicatus est, crederent. Porro cum nec operibus uolunt credere, audiant inclamantem:


484. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Illi uero eam latronum speluncam faciunt, qui ineffrenatę libidinis ardore, nulla loci aut sacrificiorum habita ratione pudicicię insidiantur alienę uel oris nutu | uel oculorum nictu | uel impudenti aliquo uerborum prolatu. Melius cum iis ageretur, si nunquam domum Dei adiissent | quam ut ingressi sic in ea quasi in prostibulo uersari non dubitent. Deterius tamen adhuc peccant, qui ea mente illuc conueniunt, ut simpliciorum fidem perniciosis quęstionibus peruertant, zizania superiacientes, ubi satum est triticum.


485. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Hi ergo et surdi sunt et muti, cum nec aures accomodent Ecclesię doctoribus | ec quicquam tale aliquando loquantur. Qui nisi conuersi postremo sese offerant Christo, ita ut ipse digito tangat eorum aurem | et saliua palatum, nunquam sanitatem consequentur . semper ad ea quę salutis sunt, surdi et muti erunt. atque ut ita etiam ad malum sicut ad bonum surdi et muti forent. sed ut deterius peccent, et leuam aurem habent,


486. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cum morimur. et si ante impetratę uenię priuilegium nobiscum deferimus hinc decedentes , in electorum numero ascribimur. Sin uero sine illo uitam obimus, ad mortem nunquam intermorituram descendimus Luc3 | ad tenebras exteriores, ubi est fletus et stridor dentium | et poenarum finis omnino nullus. Beati igitur illi, quorum antequam iudicabuntur, erunt praua


487. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

alioquin per inconstantię uitium | nec satis creduli esse arguemur | nec ipsa quę intra nos est, sanari filia poterit. Est autem constantis animi repugnare cupiditatibus, a bono instituto nunquam deflecti, et cum semel ad colendam ęqui honesti-que uirtutem conuersus fueris, nusquam ab ea discedere uelle. Profecto qui sic sibi constiterit, intrepidus uitę finem expectabit, spe certissima firmatus de morte se transiturum ad immortalitatem | et illam beatitudinem, quam


488. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sibi potuisset, euacuat inanis glorię cupiditate. deinde hanc ipsam gloriam prauis operibus, ad quę semper pronior est destruit | et in suimet infamiam turpiter conuertit. Nam quanuis aliquando etiam non improbi ingenii esse uideatur, nunquam tamen non majore sui parte malus est. de quo Iacobus apostolus: Vir inquit duplex animo inconstans est in omnibus uiis suis. Quippe qui nunc hoc | nunc illud appetit, cui quod modo placuit, modo displicet, et rursum quod displicebat placet. Qui si


489. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

agere aggreditur, semper antequam perficiat cessat. atque idem nec sedere | nec stare diu potest. multiplex, uarius, discors est, secum pugnans sibi-que-met contrarius | nec in uerbis nec in factis idem. Profecto qui talis est, nunquam aliquo honestioris uitę studio proficere poterit. immo cum in seculi huius pelago uela faciens frequenter naufragetur, mergendum tandem in profundo inferni facile coniici potest. Nunquam enim sic respicit , ut non cras deterior quam hodie sit.


490. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pugnans sibi-que-met contrarius | nec in uerbis nec in factis idem. Profecto qui talis est, nunquam aliquo honestioris uitę studio proficere poterit. immo cum in seculi huius pelago uela faciens frequenter naufragetur, mergendum tandem in profundo inferni facile coniici potest. Nunquam enim sic respicit , ut non cras deterior quam hodie sit. Nos ergo ne quando ad ejus tam damnosam animi mobilitatem tam periculi plenam declinemus, discamus post constantiam etiam fortes esse | et iam de


491. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et ad metum mortis referri. non tam quia timuit, quam ut hac etiam in re, sicut in cęteris in se hominis naturam ostenderet. Separari autem a corpore nemo est qui uellet, nisi idem per separationem istam ad ęternam beatitudinem se transiturum speraret. Paulus Apostolus nunquam dixisset: Cupio dissolui, nisi cupitę dissolutionis causa potior subesset | quam in corpore uiuere. quam ipse ostendit continuo subiungens: et esse cum Christo. Christus autem postquam coepit contristari | uel ut alius euangelista ait, tedere


492. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Diu uiuere sperabat diues ille in Euangelio, qui frugum ubertate lętatus dilatare cogitabat horrea | cęllaria-que ampliare | et his quę una ęstas attulerat, per annos multos frui. Tantos autem cogitatus abscidit nunquam satis prouisa mors. atque nocte illa, qua ipse sibi longiora feliciora-que uitę spacia promittebat, coactus est decedere et cuncta quę collegerat, aliis relinquere possidenda. Frustra igitur aliquid diuturnum fore speratur, quod statim potest deficere.


493. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quid nuncient prophetę. Sed inuenta deinde preciosa margarita, quę est Euangelium Christi, omnibus aliis pręferendum scripturis, eam amplectere, eam exosculare, eam pro uiatico habe cum ambulas, pro cibo cum recumbis, pro puluillo cum dormis, pro speculo cum uigilas. nunquam euangelicus codex uel de manibus tuis discedat | uel de memoria exeat. In eo si assiduus fueris, cęlestium desyderio terrena contemnes. et hoc quidem erit | uendere omnia, quę in pręsenti uita possidentur , et ipsam emere margaritam, quę


494. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

excideris, quantum mali perpetraueris, et ad mentem sanam rediens amaris fidei fletibus, Petri exemplo, laua perfidię sordes, et mereberis rursum fieri membrum Ecclesię, a cuius corpore auulsus fueras | et iam cum mortuis computatus. Hęc tecum meditare, hęc mente reuolue. Nunquam ueniam desperabis o peccator, si et istorum quos modo commemorauimus crimina | et Domini erga ipsos benignitatem atque misericordiam recte metitus fueris. Sed fortasse dices: Non solum grauia et horrenda sunt peccata mea, verum etiam plurima


495. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Cuius autem tunc fortitudo imminuta fuerit, hic demonum accusationibus grauatus damnationi succumbet. De decem praeceptis. Caput III Illius autem spes nunquam fallitur, qui Dei pręcepta quam potest studiose obseruat, dicente Domino in Euangelio: Si uis ad uitam ingredi, serua mandata. Mandata uocat quę decalogo continentur. Non habebis deos alienos.


496. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

iussit uittas hyacinthinas, quas quoties aspicerent, toties eorum quę ad comparandas animi uirtutes pręcepta sunt, recordarentur. Nobis uero, quibus non iam littera, sed spiritu uiuere conuenit, uittę istę in corde, non in paliis reponendę sunt et nunquam dimittendę. Quid enim ita ardenter amplecti debemus ut mandatorum memoriam? Quorum obseruatio nos ex corruptibilibus facit incorruptos et ex mortalibus immortales et ex terrenis cęlestes, quę denique diabolo nos erripit et Deo coniungit.


497. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et fratribus eius. Et si apostolis opus erat iugiter orationum sacrificio, quis tutum se a tentationum periculo sperabit, nisi semper orauerit? Hoc quoque roganti necessarium, ut nunquam de Dei misericordia diffidat, sed semper se impetraturum speret quod petit, si modo illud fuerit sibi, uel ei pro quo petit, profuturum. Omnia, inquit, quęcunque petitis, credite, quia accipietis, et eueniet uobis. Male tamen id credit, qui


498. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in eandem sententiam prorupit dicens: Prope est Deus omnibus inuocantibus eum, omnibus inuocantibus eum in ueritate. Frustra igitur heretici precibus insistunt, frustra omnes illi, qui Christi religionem ueritatis fide non sequuntur. Nunquam futurę salutis, quam orant, compotes erunt, nisi crediderint. Ad hęc si precatione poposcerimus rem aliquam, cuius incertus est exitus, id est, qua impetrata nescimus, utrum commodo an incommodo nobis futura sit, Dei uoluntati


499. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sed necessitati aliorum. Multi, inquit, dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetauimus et in nomine tuo demonia eiecimus et in nomine tuo uirtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis: Quia nunquam noui uos. Discedite a me omnes, qui operamini iniquitatem! Tunc te nosse incipiet, cum ab eo scelere, in quo nunc obstinatus perduras, abstinere decreueris. tunc et gratiam conferet ut abstineas, et cum pro tua oraueris


500. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cęcus ille, qui nondum satis credulus uisu recepto quasi per caliginem cernebat uidebantur-que ei homines (ut Marcus ait) tanquam arborum effigies incedentium, deinde plena fide Christum suscipiens iterum-que ab illo contactus clare uidere coepit omnia. Ita nunquam perfecte illuminari poterit, cuius non erit ex omni parte poenitentia perfecta. de qua perfectione inferius, quantum Dominus nostras quoque tenebras illustrare dignabitur, dicemus. Interim reliqua poenitentię bona cursim


501. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in deserto et mortui sunt, sed qua qui recte usi fuerint , uiuent in ęternum | Consule igitur saluti tuę dum licet. Nam quo nunc tendis, in ultima uię crepidine terribile pręcipitium est | quo si corrueris, nunquam inde resurges. Nulla est enim redemptio in inferno. Quo autem a nobis reuocaris, inde aditus est ad cęlestem beatitudinem, ad angelorum gloriam, ad requiem gaudium-que sanctorum. Nequaquam erit ita ut uidetur difficile a prauis


502. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

duodeuiginti annos inclinata ad cęlestem medicum tandem accedens extento dorso errigitur. quoniam eum qui mortuos ad uitam excitat, suam etiam infirmitatem quanuis chronicam diutinam-que curare et posse credidit | et uelle sperauit. Nunquam serum est salutem quęrere, cum semper spes impetrandi suppetat, donec in corpore datur spirandi copia. Sed quia dierum nostrorum exitum nescimus, periculosissimum est postremum expectare, ne forte is hodiernus uel crastinus sit | et tunc mori cogamur,


503. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

si tu paratus es ad poenitentiam agendam. peccatum in spiritum sanctum Quod autem Christus dixit | blasphemiam in Spiritum Sanctum irremisibilem esse, multi dubitant, utrum intelligendum sit, quod nunquam dimittatur, an quod difficulter. vsque adeo existimant, si poenitentia adsit, nihil obstare, quin benignitas diuina pręstet ueniam. Quale igitur uel quam magnum esse potest scelus tuum, quod te ad desperationem remissionis


504. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nihil obstare, quin benignitas diuina pręstet ueniam. Quale igitur uel quam magnum esse potest scelus tuum, quod te ad desperationem remissionis quiuit compellere? et de Deo non recte sentire, ut tibi poenitenti parcere omnino nolit, cum nunquam ad poenitentiam conuersis et in ipsum confidentibus non ignoscat? Dauid Si adulterium, si homicidium perpetrasti, utrunque Dauidi, cum se peccasse doluisset, est remissum.


505. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

periculo liberarunt . Olim quoque cum ab Aegypto Moyse duce Hebrei ad Terram Promissionis pergerent, manna de cęlo esurientibus, aquę de petra erumpentes remedio sitientibus fuere. Et si Deus nunquam defuit | ne delinquentibus quidem turbis | ob eius merita qui illis pręerat, quanto minus defuturus est ei, qui relictis omnibus ipsius sese dedicat seruituti? Recte itaque a psalmista est dictum: ps. 36


506. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quid enim prodest corpus tenuare abstinentia, et prauas cupiditates ab animo non euellere? si sic ieiunas, non Christum imitaris, sed diabolum. qui certe neque comedit neque bibit, et tamen nunquam a sua peruersitate resipiscit. Sicut nec illi, quibus lamentantibus, quod ieiunando calamitatem nequirent auertere, Deus respondit: Esaia 53 Ecce in die ieiunii uestri inuenitur


507. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ieiunare ne iussi quidem uolunt? Sed si uiro Dei misso in Bethel, cui mandatum fuerat, nequid ibi gustaret, donec redisset, semel pręterisse mandatum non fuit impune | quomodo hi non punientur, qui nunquam parent? Ille sedens adhuc ad mensam a Domino sibi dictum audiuit: Quoniam non obedisti sermoni meo, non infereris in sepulchro patrum tuorum | cum-que rediret, a leone in uia oppressus occiditur | et ab hominibus ibidem tumulatur.


508. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Beata terra cuius rex nobilis est | et cuius principes uescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam. Profecto non hominum sed pecudum uita est | habere incerta comedendi tempora | passim-que pasci, quasi qui nunquam satientur | et edaciores idolo Bel bibaciores-que existant; si tamen idolum illud tantum in die consumpserit, quantum mentiti sunt eius sacerdotes, hoc est, similę artabas duodecim, oues quadraginta, uini amphoras sex. Sed tamen potatus huius atque abliguritionis


509. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

charitate etiam assidue est uersandum, quia Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet | et Deus in eo. Ab his ergo tribus uirtutibus nunquam est cessandum, quia certissimum uinculum sunt, quo Deo coniungimur et copulamur, nunquam ab illo recessuri si in his uitam finiri contigerit. Has autem uirtutes nequaquam esse ociosas noueris. qui enim in Deum credit | et in Deo


510. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quia Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet | et Deus in eo. Ab his ergo tribus uirtutibus nunquam est cessandum, quia certissimum uinculum sunt, quo Deo coniungimur et copulamur, nunquam ab illo recessuri si in his uitam finiri contigerit. Has autem uirtutes nequaquam esse ociosas noueris. qui enim in Deum credit | et in Deo sperat | et Deum diligit, hic quotidie agere studet, quicquid ei gratum acceptum-que fore


511. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

est uirtus. In hoc fere omnes conueniunt, ut dici sapiens non debeat, nisi qui cunctis pręcellat animi bonis | et tam scientia sit instructus quam probitate. Philosophi Summum itaque bonum expetentibus, quod semper inquirendo philosophi inuenire nunquam potuerunt, opus erit eam discere doctrinam, quę a Deo nobis non ab hominibus tradita sit. cum sola uerissimum ad beatitudinem monstret iter | et eandem certissime polliceatur atque conferat. Neque tamen qui mediocri scientia


512. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Dei autem sapientia et Dei uirtus Christus est. Hunc scrutare in Veteribus cęlatum Scripturis, in Nouis manifestum, in utrisque admirabilem atque adorandum | summi boni doctorem ac largitorem. boni, inquam, quod tota gentilitatis Academia semper perquisiuit, et nunquam potuit inuenire. Neque enim fas erat, ut tantę rei, qua nihil homini maius potest contingere, alius esset cognoscendę monstrator | quam qui esset fruendę donator atque autor. Minus dignitatis habitura erat nostra religio,


513. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

recursu mutabilior? Non est ergo uirtus uita beata, sed illa cęlestis ęterna-que felicitas, quę debetur uirtuti, si uirtus ipsa cum uera religione iuncta fuerit. Beata quippe est, quę nunquam subducitur, nunquam deficit, bonis omnibus affluit semper, malis uacat, desyderium implet. denique ad summum bonorum peruentum est, cum ad illam peruenitur. Huc accedit quod Christianorum sapientia non ita rigide neque


514. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Non est ergo uirtus uita beata, sed illa cęlestis ęterna-que felicitas, quę debetur uirtuti, si uirtus ipsa cum uera religione iuncta fuerit. Beata quippe est, quę nunquam subducitur, nunquam deficit, bonis omnibus affluit semper, malis uacat, desyderium implet. denique ad summum bonorum peruentum est, cum ad illam peruenitur. Huc accedit quod Christianorum sapientia non ita rigide neque inhumane


515. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Beemoth / Leuiatan Beemoth et Leuiathan in historia Iob legitur, quos elephantum et cętum uocari diximus | alter tamen proprie bestialis interpretatur, alter persequens eos; quasi enim ferocissima bestia nunquam ab hominum persecutione conquiescit. Vulpis Vulpis pręterea quia fraudulentus est appellatur , ut in psalmo: Partes uulpium erunt. Et qui


516. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Domus eorum es, si perdite uiuis. draco tibi est diabolus, si uirosos eius afflatus non deuitas. strutio tibi est si terrenarum rerum curis implicaris. Strucio Licet pennas habeat strutio, nunquam tamen a terra subleuatur. Pilosus Pilosus tibi est, si in uitiis consenesces. pilosa namque est senectus. Ulula Vlula tibi est, si in tenebris uitam agis | et ab eo auerteris qui ait: Ego sum lux mundi.


517. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nabuchodonosor Hic idem diabolus Nabuchodonosor est rex Babylonis. Nabuchodonosor | sedens in angustia agnita exponitur. Diabolus enim creatori suo rebellis, quanuis agnoscat errorem suum, qua tamen superbia est, nunquam adduci potest, ut ipsum peccati poeniteat. Rex autem est Babylonis, in illos exercens imperium, qui errore aliquo confusi sunt. nam Babylon confusio dicitur. Hic obsedisse Hierusalem describitur, hoc est homini fideli tetendisse insidias | propriis tamen uiribus ciuitatem


518. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

autem neminem superat, nisi qui inductionibus eius assentit. denique quicquid agit, quicquid molitur, eo tendere noueris ut fallat, cum-que deceperit, ut interimat, et quidem morte illa quę semper cruciat | et mori cupientes mori nunquam sinit. Idem signis etiam pręstigiis-que mentem hominis nititur obstupefacere | transmutat-que se in angelum lucis, ut cum Dei angelum uel sanctorum aliquem esse credideris, facere non


519. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nostrę, ut suos angelos pędagogos nostros esse uoluerit, haud multum timendus est mortis machinator diabolus. quia semper uincemus, si semper angeli de cęlo nobis missi monitis inspirationibus-que parebimus | et a Domini nostri mandatis nunquam discedemus. Omnem igitur uincendi spem in Deo collocemus. et quoties uincimus, ei soli uictorię gloriam dedicemus, ei gratias agamus | dicamus-que cum psalmista: ps. 88 Tu humiliasti sicut uulneratum superbum, in brachio


520. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

statim dissoluentur | te-que omni molestia liberum ac pristinę quieti restitutum continuo cognosces. Cum-que hoc tibi contigerit, Deo gratias age, qui tam cito Sathanam pedibus tuis subiecit. Nisi enim ille opem tibi laboranti miseratus attulisset, nunquam uicisses. Tanta est autem Domini nostri erga nos benignitas, ut etiam pro eo quod ipso adiuuante uincimus, remuneret uictores | et suum beneficium in nostrum transire patiatur meritum. modo post uictoriam ne insolescamus, sed


521. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Cum pręterea continentiam semper oppugnet lasciuia | et liberalitatem auaritia | et humilitatem ambitio | et breuiter probitatem nequitia, assiduum nobis cum uitiis bellum est. Nunquam igitur quiescamus, semper repugnemus. quamdiu repugnamus uincimus. quoties autem quiescimus non quiescente aduersario superamur. et irruentibus malis dissipantur bona | nihil-que homini illi relinquitur, qui carnis cupiditatibus ultro se subiicit.


522. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo. Non est autem esca neque potus regnum Dei. edemus ergo et bibemus non corporalia sed spiritalia alimenta, diuini conspectus perennem et nunquam defuturam dulcedinem | ineffabilis-que claritatis gloriam. Et hęc quidem erit militię nostrę merces, si modo uictores et non uicti de isto certaminis campo, in quo nunc positi sumus, decesserimus.


523. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ignominię ab impiis perferendę exposuit. Ille tamen gloriam eius quęsiuit, qui cum illo erat. Glorificauit enim Deus hominem quem assumpsit, a morte suscitando, in cęlum transferendo, quod semel assumpsit nunquam dimittendo, adorandum et angelis et hominibus proponendo. Iudicauit autem iudicio damnationis Iudeos incredulos | et gentiles in errore obstinatos | et fideles fidem opere destruentes. Quod ergo non


524. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Porro illi in nomine Christi congregati sunt, qui pari mente atque animo Christo seruiunt | et piis orationum actionum-que obsequiis Deo famulantur. Optimi cuiusque lateri crebro adhęrens, nunquam non addisces aliquid | uel dictum sapienter | uel factum prudenter | uel obseruatum sancte. Adde quod neque pręcepta | neque exempla, quę litteris mandata legimus, ita mouent | ut sanctorum hominum uiua uox | et pręsens oris aspectus | et uitę totius tenor oculis


525. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quam benignus Dominus noster sit, qui mira quęque operandi confert gratiam credentibus in se ac sperantibus. Nisi enim ille bona cuncta suppeditaret, ad tantam sanctitatis perfectionem hominis imbecillitas nunquam peruenisset. De pavpertate colenda. Caput XXVII Sed gratiam istam accipere non merentur mundi diuitiarum-que amatores. Vt igitur et sanctorum


526. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quoties diuitiarum cupido animum titillauerit, oppone illi paupertatem Christi apostolorum-que inopiam. memorare diuitis purpurati in inferno miserias | Lazari-que mendici in Abrahę sinu beatitudinem. Atque ita carni imperando et nunquam cedendo uincere assuesces | et ut semper uincas, semper time ne uincaris, ut-que semper tutus sis, nunquam esto securus. Nam in carnis certamine cum sępe superior euaseris, nisi quotidie uictam uinculis constringas, rumpet pacem,


527. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

memorare diuitis purpurati in inferno miserias | Lazari-que mendici in Abrahę sinu beatitudinem. Atque ita carni imperando et nunquam cedendo uincere assuesces | et ut semper uincas, semper time ne uincaris, ut-que semper tutus sis, nunquam esto securus. Nam in carnis certamine cum sępe superior euaseris, nisi quotidie uictam uinculis constringas, rumpet pacem, non stabit conuentis, et cum frenum momorderit, trahet te quo uolet, ueluti sessorem effrenis et indomitus


528. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

non est, quia neque dum cogitant malum | neque dum operantur conquiescunt | et post commissum ipso conscientię morsu torquentur. Ideo autem non erit, quia uita quoque defuncti eo descendunt, ubi nulla est quies, nullum ocium, sed assiduus labor, sempiternus horror, supplicia nunquam finienda. Talia quippe manent simulatores ipsos pacis | et sub amicicię persona latentes insidiatores. Non enim Deo obediunt, sed prauę mentis libidinem secuti, quod ipse prohibet hoc agunt. Dei omnipotentis lex est:


529. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

mulctandum. Quodcunque autem peccatum leuiorum modum excesserit, mortiferum erit. ideo in Scripturis dicitur peccatum ad mortem; non ad mortem hanc omnibus communem, sed ad illam quę propria damnatorum est. quę utique illos quos inuadit, non perimit, sed quo nihil est tetrius, nunquam morituros ęternis cruciatibus torquet | dolore-que afficit omni morte magis expauescendo. (!) Porro ex hac delictorum specie illud maximum esse creditur, quod blasphemia in Spiritum Sanctum in Euangelio nominatur.


530. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ipsum-que habeat patrem, tanta cura diligentia-que adhiberi debet, ut crimen quod huiusce mali causa existit, caueatur ac uitetur. Illis enim qui hoc contempserint | et post peccatum ad poenitentię remedia non recurrerint, nihil reliquum erit, nisi ut ad suplicia nunquam finienda damnentur | audiant-que omnium terribilium maxime expauescendam Iudicis uocem dicentis: Ite, maledicti, in ignem ęternum, qui paratus est diabolo et angelis eius! hęc ergo ultima peccati pernicies est, quod


531. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quem uestiebat purpura, quem quotidie delicata saginabant conuiuia: nudus in inferno sepelitur, et in igne ardens gutta aquę indiget, qua linguam refrigeret. Si talis est pręsentium diuitiarum fructus, nonne stultissimus est, qui eas concupiscit? et non potius ad diuitias nunquam perituras aspirat? Beati enim pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cęlorum. Qui ergo tria hęc quę proposuimus caruit , ille arbor bona bonos germinans fructus erit, mala


532. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

In cęlo enim, quo ille properat, non est Engadi uicus balsami ferax, non Sabea regio thuris abundans, non preciosorum unguentorum mater Arabia, sed quod his longe redolentius ac suauius habetur | diuinę pręsentię indicibile odoramentum | et cunctis animę sensibus nunquam defutura dulcedo, Apostolo dicente: Ad Cori. prima II Nec oculus uidit | nec auris audiuit | nec cor hominis excogitauit, quanta pręparauit Deus suis dilectoribus


533. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uentris ingluuie gigni libidinis intemperiem. Cum igitur tot mala ex incontinentia gulę deriuentur, multo tamen ęrumnosiora his deinde sequuntur. Quid enim miserius quam ęternę beatitudinis expertem fieri | et nunquam finiendis affligi suppliciis? Ad Cori. prima VI Ebriosi inquit Apostolus regnum Dei non possidebunt . et in Euangelio seruus contumax atque temulentus diuidi iubetur, hoc est a sanctis


534. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

rata-que habentur, alibi ait | fornicatorum partem cum ueneficis idolatris-que futuram, in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda. Non solum igitur beatitudinis possessione priuabuntur, uerum etiam suppliciis nunquam finiendis tradentur. Hoc quam uerum sit manifesta multorum exempla docent. Sodoma In quibus Sodomam et Gomorram libidinibus ardentes ardentior de cęlo pluens


535. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

contingat | quam Sodomitis, quam Gomorreis, quam Zambri et Madianitidi scorto, quam denique est illud quod in puniendo adulterio Lex decernit. Nihil enim terribilius dici aut excogitari potest | igni inextinguibili, tenebris exterioribus, uerme immortali, perenni fletu, nunquam quieturo dentium stridore | poenis-que illis, quarum grauitas neque intermittenda | neque eleuanda | neque seculis ullis unquam speratur finienda. Quorsum igitur illa mortiferę cupidinis fomenta? amatorias missitare tabellas, delinificis blandiri


536. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tibi uendicans, nihil te lucri fecisse argueris. atque ideo pro ignauię crimine, pro interioribus tenebris, quibus obnubilatus animus futura non prospexit, tenebras patieris exteriores. ibi erit pro lętitia fletus, pro crapula et ingluuie dentium stridor. nunquam inde exies de diuitiis istis exiturus citius quam putas. Quod si perituris conferre semper duratura soleres, melius tecum actum duceres carere opibus | et esuriendo panem ostiatim quęrere | quam


537. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

est Deo seruorum suorum uoluntaria paupertas | quam diuitum seculi quotidiana munera. De vitio avaritiae. Caput XVII Sed quid de illorum cupiditate dicemus, qui cumulandis opibus nunquam satiantur | atque in tantum tenaces sunt, ut nihil pauperi porrigant? et quibus magis curę est | pecuniam quę sibi superat nulli usui recondere | quam egestati impartire alienę? Quam male cum illis agitur | nosse operęprecium erit,


538. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quid prosunt auaro diuitię, si custos illarum est, non dominus? Prouerb. 17 Quid denique prosunt diuitię stulto, cum sapientiam emere non possit? Multę opes nunquam aut raro admodum queunt suiquam nisi scelere constare. Nam qui iuste acquirit et moderate expendit, nec diues erit nec pauper. Qui autem ingentes quęstus faciunt | supra-que modum locupletantur, et iniqui et auari sint necesse est.


539. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Sed profecto nulla ibi religionis ratio ducitur, ubi auari animi nihil nisi quod rapiant attendunt. Quanuis autem multa deprędentur, multa parent, multa undique congerant, nunquam tamen satiantur, semper restat quod aceruo addi cupiunt. Nec minus huic uitio obnoxii sunt, qui liberis nepotibus-que abundant | quam qui soli sunt. Qualem Ecclesiastes admiratur


540. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

non imitaris? Quid tibi prodest si uniuersum mundum lucreris, et animę qua nihil preciosius est, detrimentum patiaris? Igitur dilargitis tandem istis caducis labilibus-que rebus ad ęterna et nunquam desitura bona mentem errige | et cum Dauide Deum deprecare: Ps. 118 Inclina cor meum in testimonia tua, et non in auaritiam. Atque ita Domini suffragante


541. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

grato suum collocarit beneficium. Nihilominus soluta etiam gratia | nos ei debere fateamur, quia dignos nos suo beneficio iudicauit, quia prior ad amiciciam uenit, ut merito redametur, qui coeperit amare. Interim si grati esse uolumus, nunquam patiamur excidi memoriam collatorum in nos beneficiorum. Ingratus est qui non reddit. audeo dicere non minus ingratus est qui non meminit. quoniam ne tunc quidem gratus fuit, cum acciperet.


542. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uolumus peruenire. Hęc est ergo nostrorum erga Deum maxima gratitudo: pro amore illius, qui prior dilexit nos, uoluptates, opes, ocia contemnere, continentiam seruare, modico contentos esse, religiosę uitę laboribus nunquam defatigari. Serui dei Talem quippe pro beneficiis gratiam primo Deo retulere apostoli, deinde martyres cęteri-que Christi serui, uirgines quoque et uiduę | omnes-que illi qui


543. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Felices nunc hi, qui ut qualem possunt pro beneficiis Deo gratiam referant, Christo seruiunt, Christum adorant, de Christo die ac nocte cogitant, Christi pręcepta totis uiribus exequi contendunt | et contemptis terrenę luxurię deliciis post eum currere nunquam desistunt. Sed ne solos Iudeos accusasse uideamur, nostrorum quoque in Christum infidelitas (ut alia delicta prętermittantur) in medium ueniat, non tam quę modo sit, quam quę olim fuerit | et ueri assertione uicta desierit.


544. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et tuis flagitiis ostendis contrarias illis actiones ad gratitudinem pertinere. Gratus itaque erga Dominum ac Redemptorem suum erit, qui non pecuniam ipso, sed ipsum pecunia chariorem habuerit, nihil cum ipso simulauerit, nihil in ipsum impie neque cogitauerit | neque fecerit | et nunquam de clementia Dei diffisus omnem salutis suę spem in ipso sitam fixam-que semper esse curauerit | et tandem mori potius quam Deo peccare optauerit. Atque hęc hactenus. nunc autem ad reliquas charitatis partes descendere statuens,


545. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fieri, ut ociosus mali omnino expers sit, cum etiam ipsum ocium malum sit. Merito itaque et ab Ecclesia propellitur | et ab ore Domini ueluti mucidus panis expuitur | atque ad tenebras relegatur, ut semper patiatur malum, qui nunquam facere uoluit bonum. Mat. 3 Omnis enim arbor quę non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. Mar. 11 Ficus etiam habens folia,


546. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uideamus, a qua humilitate ad hanc sublimitatem peruenerit, quam tamen semper habuit a Patre et cum Patre communem. (!) Cum igitur Deus esset, hominem quem ipse fecit assumpsit nunquam dimissurus, ut et homo fieret | et Deus esse non desineret . de paupercula matre nasci uoluit, non in urbe regali, sed in paruo oppidulo Bethleem, non saltem in domo uulgari sed in iumentorum stabulo, ubi reclinatus in pręsepio uagiit


547. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Sit igitur nobis curę, ut minimi simus, in omnibus patientes, in omnibus mites et mansueti, nulli malum pro malo reddentes, paruo contenti, in laboribus assidui, seruire magis quam pręesse cupientes | nunquam captemus hominum gloriam, sed semper Dei laudem | et proximorum profectum. Parati simus omnia supplicia | omne mortis genus perpeti prius quam Deo peccare. Per hanc humilitatem aditum nobis


548. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Perniciosa est ergo humilitas | fingere quod non es, et esse quod non debes. Nam licet callida simulatione falli possint homines, Deus tamen nunquam fallitur: omnia nuda et aperta sunt oculis eius | ipse cordis et renum scrutator unicuique reddet iuxta opera eius | quę tunc quidem iudicanda exponentur, cum nihil erit occultum quod non sciatur, neque absconditum quod non reueletur.


549. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

extrema prius perpetienda sunt | quam contra Dei iussa, mandata, leges aliquid agendum. Nec unquam dubitandum, quin illud bonum ęquum-que sit, quod iussum a Deo atque constitutum fuerit. Cuius unius sapientia nunquam errat | et bonitas a sui perfectione deflectitur. Cuicunque igitur ita ut oportet de Deo persuasum fuerit, non inquiret quare sic aut sic aliquid ille iubeat siue mandet, sed tantum quod imperatum est, id persequi atque perficere


550. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Cuncta quęcunque sunt, autorem suum agnoscunt | et ei obtemperant. Cęlum, terra, mare, uolucres, pecora, pisces, nec animantia tantum, uerum etiam inanimata eandem naturam seruant, quę illis ab initio est collata , et nunquam ordinem suum, quem a Conditore acceperunt transgrediuntur. Vnde psalmista Dominum alloquitur et ait: ps. 118 Fundasti terram et permanet | ordinatione tua perseuerat


551. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

digni, etiam ad leues offensas excandescimus, ringimur, furore replemur. Quod si paulo diligentius conscientiam nostram examinabimus, inueniemus | nihil mali nobis non iure ac merito accidere. Nam licet illum a quo accepimus iniuriam nunquam offenderimus, offendimus tamen Deum in multis | Ideo quicquid etiam ab illis quos non lęsimus patimur, ex iusto Dei iudicio prouenire sciamus | feramus-que molliter ac modeste. iuxta illud Micheę prophetę:


552. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in perditionem. Hinc est quod sanctissimi homines prospera mundi contemnentes | renunciantes-que pręsentibus bonis tolerant spontaneam paupertatem, ieiunant, esuriunt, sitiunt, algent, uigilant, orant, peregrinantur, laborant, nunquam conquiescunt. ut per dura atque aspera uictis uoluptatum illecebris debita uirtuti pręmia percipiant | et pro breui afflictione ęternam capiant beatitudinem. Corripiamur ergo a Domino, ne cum hoc mundo damnemur. Pugnemus


553. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

igne aurum, ita ille de miseriarum angustiis purior exeat atque clarior. Hinc satis constat, quam male cum illis agitur, qui nihil aduersi patiuntur, et tamen peccare non cessant. Manet enim eos post breuem pręsentium rerum successum nunquam finiendus cruciatus et horrenda apud inferos supplicia. Alia etiam pręsentis felicitatis infelicitatis-que ratio est. quoniam dum differtur in fine iudicium discretio-que iustorum atque iniustorum, interim tam prospera quam aduersa mundi huius omnibus communia sunt. ideo et his


554. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

destinabat, ut uincentibus inęstimabilis boni donatiuum distribueret, profecto ad militiam eius nullo modo pertinere poterit, qui non ita se subiecerit, ut pro tuenda ueritate nec supplicia nec mortem subire recuset. Is demum Christo militat, qui sępe mundi turbinibus quatitur, et nunquam superatur. dicente ipso Domino: 16. In mundo pressuram habebitis | sed confidite: ego uici mundum. Quando hic qui uicit mundum, seruos suos


555. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sęuitia nostra est gloria. Cum nos interficere credas, carcere isto corporis liberas. unde soluti de terra tollimur ad cęlum | et pro patientię uirtute a Domino coronamur, non corona sicut est tua peritura, sed nunquam deficiente, nunquam defutura. Libet itaque abs te interimi, ut uiuamus cum Christo, quem nulla ui nobis potes auferre | neque nos ulla quęstione, ullo tormentorum genere a charitate eius separare. Hoc te frustra prorsus conatum scies, cum etiam ipsa postrema in


556. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

gloria. Cum nos interficere credas, carcere isto corporis liberas. unde soluti de terra tollimur ad cęlum | et pro patientię uirtute a Domino coronamur, non corona sicut est tua peritura, sed nunquam deficiente, nunquam defutura. Libet itaque abs te interimi, ut uiuamus cum Christo, quem nulla ui nobis potes auferre | neque nos ulla quęstione, ullo tormentorum genere a charitate eius separare. Hoc te frustra prorsus conatum scies, cum etiam ipsa postrema in mortem anhelantium


557. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. Quid inquies agam, si desiit persecutio? si nemo ad impietatem compellit? quomodo crucem Domini portare debeo? Si paratus es impia suadentibus nunquam cędere | et prius omnes omnium tormentorum cruciatus forti animo subire | quam Christum deserere, crucem Domini geris | et ipsum sequeris | illo-que te dignum pręstas. Da igitur operam ne prompta desit uoluntas ad patiendum tunc quoque cum patiendi non suppetit occasio.


558. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cor. 2. 11. Paulus Damasci Iudeorum insidias | et prępositi Aretę regis minas per murum in sporta depositus effugit, non tamen mortis metu sed dilatione, ut adhuc superuiuens multorum saluti consuleret. Nunquam enim cessauit prędicando, disputando, scribendo | omnes quos erroribus implicitos cernebat, ad uiam ueritatis reuocare. ut-que illos quos ad Christum conuerterat, in fide solidaret, sęuissimi Neronis furorem contempsit. Suo


559. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Plus enim debemus diligere bonum animę, non nostrę modo, uerum etiam alienę | quam bonum corporis nostri. hoc enim temporale est, illud ęternum, hoc carnale, illud spiritale. pręferenda autem sunt carnalibus spiritalia | et temporalibus ęterna | et mortalibus nunquam moritura. Quod si te quoque in hoc pietatis agone intrepide currentem ab infidelibus occidi contigerit, gaude. quia iam cum illo uiuere incipies, qui pro omnibus occidi uoluit | et in illo inclyto


560. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sed fatigatione, non uoluptatem ullam corporis appetierit, sed tribulationes et angustias et cruciatus et conuitia et probra ab impiis illata | et acerbissimam atque despicatissimam crucis mortem. Ille saluandi mei gratia qui perieram, cum Deus esset, hominem assumpsit; homo factus nunquam conquieuit, Iudeam, Galileam, Samariam peragrando ignaros instruere, ęgrotos curare, mortuos suscitare, multa mira et incredibilia operari. Cum-que in omnibus diues esset, elegit sibi paupertatem, aliorum impensis uitam sustentauit, alieno usus


561. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

curare, mortuos suscitare, multa mira et incredibilia operari. Cum-que in omnibus diues esset, elegit sibi paupertatem, aliorum impensis uitam sustentauit, alieno usus est hospitio, esuriuit, sitiuit, fatigatus est. flesse pluries legitur, risisse nunquam. Adhuc puer quęsitus est ad necem. deinde adultus odia semper perpessus est impiorum. a discipulo uenditus ac proditus est, a Iudeis comprehensus et afflictus | et qui peccatum non fecerat, ligatur, accusatur, falso testimonio circumuenitur, conspuitur, alapis cęditur,


562. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sine murmurationibus et hęsitationibus, ut sitis sine querela | et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis prauę et peruersę. Ex his ostenditur | eum qui patiens est, nunquam murmurare, nunquam conqueri, sed inter malos quoque mitem atque mansuetum esse | et inter inquietos quietum. Impatiens autem prius ipse suę inquietudinis causa est, deinde etiam aliorum: hos odit, illis irascitur, alios contumeliis, alios afficit uerberibus. ipse uero


563. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et hęsitationibus, ut sitis sine querela | et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis prauę et peruersę. Ex his ostenditur | eum qui patiens est, nunquam murmurare, nunquam conqueri, sed inter malos quoque mitem atque mansuetum esse | et inter inquietos quietum. Impatiens autem prius ipse suę inquietudinis causa est, deinde etiam aliorum: hos odit, illis irascitur, alios contumeliis, alios afficit uerberibus. ipse uero intra se iracundia


564. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Post hęc mentem quoque hominis excęcat impatientia | et quę recta uera-que sunt, non sinit dignosci neque intelligi. Ideo-que ista animi perturbati passio maxime in iudiciis faciendis cauenda est. Nunquam enim iuste iudicabit, qui iratus est. Nam si ille cui iratus fuerit, pro crimine delato mulctari merebitur, hic ulciscendi auiditate iustę poenę modum excedet. aut si de rebus lis erit, omissa iudicii consultatione aduersus eum


565. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nolite peccare ait Apostolus | sol non occidat super iracundiam uestram. Irasci hominis est, per iram non peccare christiani est. Illis autem solem iustitię occidere credas, qui iram in odium conuertunt. Nunquam cito in alterum excandescas. dilatio incipientem sedabit motum. Obserua itaque Iacobi apostoli pręceptum: 1 Sit inquit omnis homo uelox ad audiendum, tardus


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.